Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Id vero inconcasse & incunctanter teneatur, liberum arbitrium sine gratia &c.

Distinctio vigesmma secunda, QVAESTIO PRIMA.

Svper vigesimam secundam distinctionem. Queritur vtrum homo possit vitare peccatum mor¬ tale sine gratia?

Et arguitur quod sic. Quia nullus incurrit peccatum mortale nisi habeat in potestate sua illud. Quia plena ratio peccati: qualis est ratio peccati mortalis, non potest esse nisi vbi homo habet dominium sui actus. Sed illud potest homo vitare quod est in potestate sua, vt vitet illud. Ergo homo in quocumque statu potest vitare peccatum mortale, scilicet & cum gratia: & fine gratia.

Praeterea, quicumque implet omnia praecepta, vitat omne peccatum mortale.: quia omne peccatum mortale est contra aliquod praeceptum Dei. Sed homo sine gratia potest implere omnia praecepta. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia quicumque dicit Deum praecipere impossibilo anathema sit. Ergo quilibet potest implere omnia praecepta, siue sit ingratia, siue non.

Contra, Supra Magister dicit quod impossibile est hominem in statu naturae lapsae vitare peccatum etiam mortale: sine gratia.

Respondeo. Primo videndum est, vtrum homo in peccato mortali existens: possit diu vitare peccatum mortale: Secundo videndum est: vtrum possit implero praecepta:

ARTICVLVS PRIMVS.

SCiendum ergo quod quantum ad primum, sicut communiter dicitur homo in peccato morali existens vitare peccatum sine graetia, dupliciter potest intelligi.

Primo modo: vel quantum ad peccatum commissum, vt sit sensus quaestionis, vtrum possit liberari a peccato iam commisso, sine gratia. Et isto modo quaestio non est dubia. Quia constat quod non. Nullus enim liberatur a peccato mortali sine gratia.

Secundo modo potest intelligi quantum ad peccatum committendum, vt sit sensus quaestionis. Vtrum aliquis existens in peccato mortali, possit vitare quin commitat aliud peccatum mortale. Et sic intelligitur quaestio.

Talem autem non posse vitare peccatum mortale, tipliciter potest intelligi.

Vno modo quia ex natura sua necessitate absoluta, sit determinatus ad malum culpae: sicut lapis ad descendendum deorsum. Et sic dicere quod existens in peccato non plus haberet in potestate viare peccatum mortale, sicut nec la pis vitare descendere deorsum: est erroneum & est errorManicheorum. Quia posuerunt hominem ex natura necessario determinatum ad culpam: sicut lapis ad descendendum deorsum.

Secundo modo potest intelligi, quod existens in peccato mortali, non possit vitare peccatum mortale: nonquod ex natura determinetur ad hoc, sed ex inclinatione peccati. Ita tamen, quod sic ex inclinatione peccati non possit vitare peccatum etiam in speciali, nec ad horam quamlibet per deliberationem veratur incontrarium: & similiter istud esset erroneum. Quia sic sequeretur quod priuatus gratia: nullum dominium haberet sui actus.

Tertio modo potest intelligi, quod existens in peccato mortali non possit diu vitare quin committat peccatum mortale hoc, vel illud; licet quodlibet per se acceptum possit vitare nitendo determinata contra hoc, vel illud, non sic intelligendo quod necessarium sit ipsum incurrere pec¬ tatum mortale necessitate absoluta: sed ex suppositione, scilicet supposito, quod non velit conuertere se ad Deum, & recedere a peccato.

Et sic communiter hodie omnes tenent, quod homo in peccato mortali existens: non potest diu isto modo vitare aliud peccatum mortale.

Et rationem huius assignant talem. Quia sicut se habent virtutes inferiores ad rationem, sicut ad illud a quo regulentur: ita se habet ratio ad praecepta a quibus debet regulari. Sed quamdiu vires inferiores non sunt ex toto subiecte rationi, impossibile est diu stare quin aliquae inordinationes insurgant in viribus inferioribus contra rationem. Ergo quando ratio & apperitus rationalis non sunt ex toto subiectae praeceptis diuinis, impossibile est quin insurgant in eis aliquae inordinationes quae sint contra contra praecepta diuina: & per consequens impossibile est quin insurgant in eis inordinationes quae sunt peccata mortalia. Nam sllud quod est contra praeceptum diuinum: est peccatum mortale.

Sed ratio & voluntas illius qui est in peccato, nec vult recedere ab eo: non sunt ex toto subiecte praeceptis diuinis. Cum omne peccatum sit contra aliquod praeceptum diuinum. Ergo impossibile est diu stare illum qui est in peccato, quin secundum voluntatem: & rationem incurrat aliquam deordinationem, quae sit contra praecepta diuina. Et per consequens, quin incurrat aliquod peccatum mortale, hoc scilicet vel illud.

Si dicatur quod licet non possit in talibus vitare deordinationem subitam: tamen semper potest vitare deordinationem quae sola est peccatum mortale

Dicendum quod stante hypothesi, quod scilicer qui nor vult rocedere a peccato, nom potest esse quin intalibus incurrat deordinationem deliberatam quae sufficit ad peccatum mortale: & hoc patet sic. Quia nd pecca tum mortale sufficit tanta deliberatio, quod cognoscatur plene illud quod placet, siue in quod consentitur esse contra praeceptum. Sed illecuius, voluntas hibitualiter adhaeret peccato mortali, nolens scilicet a peccato recedere: non potest esse diu quin consentiat in aliqua, aduertens pene talia esse contra praecepta Dei. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur. Quia ille qui adhaeret habitualiter peccato mortali, non mouetur ad vitandum aliquid ex hoc solo quod est contra praeceptum Dei, vel contra voluntatem Dei quam praeceptum exprimit: cum ipse adhaereat ei quod ipse scit esse contra Dei praeceptum. Sed impossibile est quin ei qui est in peccato mortali, occurrant multa & frequenter quae sunt contra praecepta Dei: conuenientia malo fini cui adhaeret. Et quod aduertens ea esse contra praecepta Dei, conuertit se ad deliberandum de aliis per quae potest auelli: puta de poenis vel praemiis & aliis huiusmodi. Quia impossibile est hominem esse in vita ista, qui habeat tam vigilantem deliberationem circa quemlibet actum occurrentem sibi: de eis etiam quae sunt contra legem Dei. Ergo impossibile est quod homo adhaerenis habitualiter peccato mortali: diu stet quin consentiat in aliquid, aduertens illud esse contra praeceptumdiuinum. Et sic patet minor.

Si dicatur contra hoc, quia qua ratione potest homo resistere per deliberatior em magnam vni peccato mortali: eadem ratione & multis. Quia re sistendo primo: fortificatur ad resistendum secundo.

Dicendum quod licet resistendo primo, fonificetur ad resistendum secundo: non tamen sequitur quod si resistat vni contra quod ad horam nititur, resistat multis quae occurrunt in magno tempore. Quia multa, sunt fortiora ad impellendum & ad distrahendum mentem hominis: quam vnum. Et ideo illa multa de facili vincunt illam fortificationem acquisitam resistendo vni, vd etiam duobus, vel tribus.

Quantum ad secundum faciliter patet ex dictis. Sicut enim communiter dicitur implereprsceptum: contingit dupliciter. Vno modo quantum ad intentionem praecipientis: & sic nullus in peccato mortali existens, potest adimplere praeceptum diuinium. Quia intentio praecipientis est inducere ad virturem: & quod illud fiat ex charitate ad merendum vitam aeternam. Quod existenti in preccato mortali non potest conuenire.

Alio modo contingit implere praecepum, scilicet quod quantum ad fubstantiam actus, & ad vitandum poenam. Et sic existens in peccato mortali, potest implere hoc praeceptum vel illud.

Sed quod stante hypothesi diu stet, non conscientiens in aliquid quod sit contra quodcumque praeceptum Dei, affirmatiuum vel negatiuum, est impossibile. Sicut vitare diu omnia peceata mor talia. Et vtrumque per eandem rationem patet. Quia idem est iudicium de vtroque.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod illud quod impossibile est hominem vitare absoluta necessitate: non est ei imputandum. Sed illud quod impossibile est homini vitare nect ssitate quae est ex suppositione, cuius praesuppositionis ipse est causa: bene est ei imputandum. In proposito autem, non est prima necessitas: sed secunda. Quia ex hac suppositione, est impossibile tnlem vitare peccatum. Quia supponitur nolle recedere a peccato: cuius ipse est causa.

Per idem patet ad secundum. Nam implere praeceptum non est ei impossibile absolute: sed ex suppositione praedicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1