Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

In superioribus insinuatam es, sicet ex parte: non enim perfecte suffcimus exponere, &c.

Distinctio uigessma tertia. QVAESTIO PRIMA.

SVper vigesimam tertiam distinctionem. Quaeritur vtrum aliquod peccatum, traducatur per originem, a parente in prolem

Et arguitur quod non. Quia nulli imputatur in pecatum: quod non potest vitare. Sed illud quod quis trahit per originem: non potest vitareErgo nec quod quis contrahit per priginem, est peccatum.

Praeterea, nullum accidens traducitur non traducto subiecto. Sed substantia peccati originalis quod est anima, non traducitur. Ergo, &c.

Si dicatur quod licet anima non traducatur: natura tamen humana cuius est pars traducitur.

Contra. Quia traductio naturae humanae nihil facit ad aliquam traductionem peccati, nisi natura humana traducatur quantum ad partem illam quae est substantiam peccati originalis. Sed quantum ad partem illam natura humana, vt didum est non traducitur: quia tunc traduceretur anima. Ergo adhuc stat quod peccatum originale non traducatur per traductionem naturae humanae.

Praeterea, vnumquodque magis potest transfundere illud quod habet a se, quam illud quod ub alio. Sed parentes propinqui non transfundunt peccata propria quae habent a seipsis in filios. Ergo multo minus possunt transfundere peccatum quod contractum est a primo parente.

Praeterea, anima non contrahit infectionem peccati originalis, nisi ex vnione ad carnem: sed ex hoc, non potest peccatum contrahere: cum corpus non possit inficere speciem. Ergo, &c.

Praeterea si ex tali vnione contraheret anima peccatum originale, sequeretur quod anima vnita corpori non posset carere peccato originali: quod est inconueniens.

Praeterea, filius non habet a parte, nisi tantum materiam primam. Sed prima materia, non potest esse causa peccati originalis. Ergo filius non contrahit a parte peccatum originale. Maior est manifesta. Minor probatur. Quia secundum eos qui non ponunt nisi vnam formnam subantialem in eodem, in infusione animae fit resolutio vsque ad pomam materiam. Sed nihil habet filius a parre nisi quod manet cum anima. Ergo filius non habet a patre nisi solam materiam primam.

In contrarium est veritas & auctoritas fidei. Respondeo. Hic videnda sunt quinque per ordinem.

primo ostendendum est quod oportet esse aliquod peccatum traductum & per orignem. Secundo ostendere quid sit. Tertio ostendere quando tradueatur. Quarto quomodo habeat rationem poenae siuc culpae. Quinto in quos habet traduci, & in quos nont & quaedam alia ostendentur quae solent quaeri de ista materia,

ARTICVLVS PRIMVS. Qvantum ad primum, sciendumquod doctores probant quod oportet ponere aliquod peccatum inductum, & auctoritete nouae legis: & auctoritate Genes. & persuadent ratione.

Auctoritate nouae legis sic. Quia ad Rom. dicit quod per vnum hominem intrauit peccatum in mundum, & per peccatum mors. Ex quo, manifeste apparet quod peccatum ab Adam transit in omnes qui moriuntur. Sed constat quod pecratum ab Adam nun transit in omnes qui moriunaur per imitationem, fiue habeant peccatum commissum actu proprio: siue non. Quia multi moriuntur anteqpam habeant vsum discretionis. Ergo debet hoc intelligi de peccato aliquo transducto per generationem.

Auctoritate Genes. hoc probatur sic. Quia ibi dicitur, quocumque die comederis ex eo morte morieris, tunc ergo aut hoc intelligitur deractu mortis: nut de necessitate moriendi. Non potest intelligi de actu mortis. Quia statim, vt comedit non fuit mortuus. Ergo intelligitur de necessitate moriendi. Ergo necessitas moriendi est poena peccati primi hominis. Sed poena non transit, nisi aliquo modo transeat peccatum. Ergo in omnes in quos transit necessitas moriendi, transit peccatum primi hominis. Sed hoc non potest esse, nisi accipiatur de peccato transeunte per originem. Quia ante omne peccatum actuale in est homini neces¬ sitas moriendi. Ergo, &c.

Ratio etiam idem persuadet. quia verisimile est quod Deus statuerit hominem in tali statu in quo non solum haberet perfectiones que de necessitate consequuntur ex principsis naturae, sed etiam ea quae animae natura exigit vt conueniens ad bonum suum perfecte habendum. Sed ad habendum perfecte bonum suum, natura animae exigit imortalitatem corporis: cum ipsa sit naturaliter immortalis.

Exigit etiam plenam subiectionem virium inferiorum ad rationem, in cuius actu perfecto consistit principale bonum hominis. Ergo probabile, & conueniens fuit, quod Deus hominem sic fecerit quod perpetuo posset manere in vita: & quod haberet plenam subiectionem virium inferiorum, respectu superiorum: licet talie de necessitate ex principiis naturae humanae non necessario sequantur.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum, sciendum quod quidam dicunt peccatum originale esse quandam morbidam dispositionem, quasi quandam qualiratem corporalem morbidam sicut est lepra, vel aliquid tale. Et dicunt quod Adam infecit suam naturam tali morbida dispositione: & ideo oam transfudit in posteros.

Hoc autem est impossibile propter tria.

Primo, quia sequeretur quod peccatum originale non esset in anima sicut in subiecto. cum tatum ponatur, vel in sola essensia animae sicut in subiecto, vel: saltem in voluntate.

Secundo quia illa qualitas positiua, aut causatur a Deo supernaturaliter, aut a principiis naturae humanae, aut a peccato primi hominis. Non a Deo. Qui peccati non est causa. Nec a principii naturae ita quod ex principiis naturae per se, & necessario causetur. Quia illud quod sequitur per se, & de necessitare naturam humanam non potest esse peccatum. Nec etiam peccatum primi hominis. Quia in quolibet peccato est aliquid positiuum, & aliquid priuatiuum: & illud quod in peccato est positiuum, est a Deo. Nec illud quod causatur a tali positiuo, est vel potest esse. Peccatum: sicut puer qui causatur per actum fornicarium, quantum ad illud quod est positiuum in eo; non est peccatum.

Peccatum autem primi hominis si ponatur causatalis qualitatis positiuae. Qportet quod sit causa eius secundum illud quod est pofitiuum in illo peccato, & non secundum illud quod est priuaaiuum: in quo consistat formalis ratio peccati. Quia cum illa qualitas si: quid positiuum, oportet quod habeat causam positiuam. Ergo impossibile est ponere quod formaliter loquendo, peccatum priginale sit quaedam talis qualitas positiua.

Tertio quia si aliqua mala dispositio deberet esse peccatum originale, hoc esset inclinatio inordinata appetitus sensitiui qua natus est moueripraeter imperium rationis. Sed hoc non potest esse formaliter, & primo peccatum originale. Ergo, &c.

Maior patet. Quia nullus ponit aliam dispositionem esse peccatum originalo: nisi illam malam concupiscentiam. Minorem probo, scilicet quod dicta concupiscentia non sit peccatum originale, nisi praesupposito alio quodsit formaliter peccatum originale. Quia illud quod per se consequitur naturam humanam in puris naturalibus con¬ stitutam, non potest peccatum esse. Etista patet, quia auctor naturae humanae est causa omnium illorum quae consequuntur per se naturam humanam, in puris naturalibus constitutam Sed habitualis inclinatio tendendi in delectabile sensus, inest naturae humanae in puris naturalibus constitutae: quod patet ex hoc, quia ad illud quod inest alicui ex puris naturalibus, non requiritur donum supernaturale. Sed ad hoc quodvires inferiores ad plenum sine quacunque rebellione essent subdite rationi, erat necessarium donum supernaturale: seilicet iustitia originalis. quia ad asiud non requirebatur. Ergo totalis subiectio virium inferiorum ad rationem, ita quod nullum motum habeant praeter imperium rationis: non inest homini ex puris naturalibus. Ex quo apparet minor, scilicet quod inclinatio habitualis appetitus sensitiui in obiectum suum praeter imperium rationis, inest homini in puris naturalibus constituto: & per consequens sequitur quod talis secundum se & absolute accepta non sit formaliter peccatum aliquod, sed est defectus naturalis. Sed actualis concupiscentia quando est contra rationem, & non refrenatur a ratione, est peccatum actuale. Et ideo non videtur illa positio vera quae ponit peccatum originale: formaliter esse talem qualitatem positiuam.

Et ideo est alia opinio quae ponit quod peccatum originale, est furmaliter loquendo priuatio iustitiae originalis debitae inesse, & indignitas habendi. Sed inordinata inclinatio appetitus sensitiuimaterialiter, dicitur esse peccatum originale.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod Adam acceperat a Deo iustitiam originalem pro se, & tota posteritate sua: ita quod sicut alia quae consequuntur totam speciem humanam illam transfudisset in posteros, siue dispositiue attingendo ad eam: siue aliter, & ipse cum tota posteritate sua, erat obligatus ad habendum eam. quae quidem iustitia originalis, regulabat ita appetitum sensitiuum quod nullus motus natus erat insurgere praeter imperium rationis. Et ideo ex consequenti inerat Adae, & posteritati suae, obligatio & debitum habendi talem ordinationem, & tranquillitatem appetitus sensitiui: nec stante subiectione rationis ad Deum, poterat perdi ista iustitia originalis: nec regulatio praedicta appetitus sensitiui.

Adam autem peccando fecit se indipnum cum tota posteritate sua habere praedictam iustitiam originalem; ita quod in tota posteritate sua inquantum descendit ab eo remansit debitum habendi, & indignitatem habendi. Quia indigna fuit habero. Et secundum istos si Deus faceret hominem de lapide, & dimitteret eum in puris naturalibus non esset ad nutum motus appetitus sensitiui, subiectus imperio rationis: nec hoc esset culpa, nec pena. Sed defectus quidam naturalis, sicut defectus naturalis esset si talis moreretur, in tali non esset debitum habendi talem subiectionem.

Et haec positio videtur mihi rationabilior. quia omne peccatum formaliter consistit in carentia alicuis debi: tilicet super hoc aliquid addat, vt ostemdetur post Sed debitum habendi plenam subiectionem appetitus sensitiui sub ratione;ita quod nihil possit insurgere praeter imperium rationis non inest alicui: nisi illi cui inest debitum habendi illud regulatiuum, quod hanc subiectionem habet facere: & hoc patet ex dictis. Illud autem regulatiuum non est aliud quam iustitia origina¬ lis. Ergo carentia subiectionis in appetitu sens tiuo respectu rationis, non est carentia debiti in esse, nisi praesupposito debito habendi iustitiam originalem. Et ideo vlterius sequitur quod principale & formale in peccato originali, est carentia iustitiae originalis cum debito habendi: & cum indignitate habendi, modo quo erpositum est. Sed consequenter & materialiter participar rationem peccati originalis mnordinatio in illis viribus scilicet inferioribus, quae debebant per iustiuam priginalem regulari: & ex hoc quod debebant per tam regulari. Et haec sufficiant de secundo.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum autem ad tertium sciendum quod corpora animata quorum generauio est per semen aliquod, non producunt sibi similia immediate: sicut ignis generat ignem. Sed immediate imprimunt virtutem suam semini, quod postea per virtutem impressam a principali agente, quod est ipsum viuens: agit ad productionem viul fimilis illi a quo semen habuit virturem,

Et quia virtus principalis agentis transit cum semine: ideo dicitur illud quod fit sicut ab allquo viuente mediante semine traduci. Et ideo dicitur omne illud esse per traductionem, cuus causa est semen in generatione autem humana semen viri agit dispositiue ad vnionem anim ae cum corpore. Quia non est imaginandum quod semen vin transeat in materiam foetus: imo finaliter conuentitur in Spiritus qui diffunduntur per neruos.

Vnde est imaginandum quod semen est causa dispositionum quae simul introducuntur eum anima, & manent cum ea: imo simul dum Deus infundit animam semen causat dispositiones ad eam quae cum eo manent: ita quod praecedentibus corruptis, semen causat sequenter.

Et quia anima ex hoc contrahit debitum habendi originalem iustitiam, quia vnitur carni traductae ab Adam mediate vel immediare: & ex hoc fit indigna habere. Ideo semen quod est causa talis vnionis, modo praedicto est causa habendi tale debitum, & talem indignitatem. quia carentia iustitiae originalis non habet rationem peccati, nisi propter illa duo annera scilicerdebitum habedi, & quod fit natura indigna habere: quia aliter non caruisset: ideo dicitur semen esse causam percati originalis. Et quia omne illud quod a semine causatur inquantum huius est per traductionem: ideo isto modo dicitur peccatum originale traduci.

ARTICVLVSQVARTVS.

Qvantum ad quartum scilicet quomodo habeat rationem peccati. Seiendum quod ista se habent per ordinem, carentia absolute dicta, malum & culpa. Nam carentia absolute dicta potest esse sine malo, & non econuerso. Nam in lapide est carentia vitae: nec tamen propter hoc est res mala. Vnde carentia absolute dicta, importat negationem alicuius perfectionis. Sed malum vltra hoc addit, quod illa perfectio sit debita haberi, vel vt finis, vel in ordine ad finem: sicut dicimus securim malam, quando caret acumine per quod scindat. Sed culpa addit super hoc, quod illud malum sit imputabile ex hoc quod est ab aliquo in cuius potestate fuit tale malum vitare, qua scilicet habuit dominium sui actus. Et ex hot est imputabiles

vlterius sciendum quod non solum defectus qui est in actu elicito habet rationem imputabilis: sed etiam defectus, vel actus impuratus, siue consequens ex actu voluntatis interiori. Sicut si aliquis moueat gladium ad percutiendum indebite, motus gladij est malus & imputabilis: & gladius redditur detestabilis ex hoc quod fuit instrumentum & subiectum talis motus.

Nunc ergo applicando ista ad peceatum originale, planum est ex dictis, quod carentia iustitiae originalis est carentia alicuius debiti hiberi in ordine ad hunc finem: qui est totaliter subiicere vites inferiores superioribus. Talis etiam defectus est voluntarius voluntate Adae & imputabilis: quia in potestate Adae transmittentis istum defectum fuit transmittere, vel non transmittere. Et ideo sicut motus inordinatus causatur in gladio, vel alio instrumento ab ipsa voluntate, est motus malus imputabilis: ita iste defectus sic descendens ab Adam in posteros est malis imputabile. Ita quod habet imputabilitatem ab Adam in cuius potestate hoc fuit, & ei est imputandum: sicut ille qui prohibere potuit. Sed paruulo dicitur imputari, nonsicut illi qui debebat reprehendi, quia non vitauit: sed sicut subiecto defectus imputabilis. Quia ex hoc redditur detestabilis: sicur gladius redditur detestabilis, ex hoc quod fuit subiectum talis motus.

Nec refert vtrum Adam sit vel non sit. Vel vtrum iste defectus veniat ab A lam in prolem immediart: vel per multa media. Quia si ego modo facerem aliquam motionem ex qua se querentur mille millia motionum inordinatarum vna post aliam: & durarent vsque ad mille millia annorum, omnes essent malae imputabiles.

ARTICVLVS QVINTVS.

QVantum ad quintum in quos transeat peccatum, & in quos, non: & quantum ad alia quae circa hoc solet quaeri, propono quatuor conclusiones.

Prima est quod peccatum originale descendit in omnes qui descendunt ab Adam secundum rationem seminalem.

Secunda est quod peccatum originale non transit in aliquem, qui non descendit ab Adam secundum rationem seminalem.

Tertia est, si Eua peccasset, & Adam non pec. casset v non transisset peccatum originale in posteros.

Quarta est, quod nullum peccatum aliorum parentum ab Adam, nec aliquod peccatum Adae nisi primum a transit in posteros.

Ad euidentiam primae rationis, sciendum quod ille dicitur descendere ab Adam secundum rationem seminalem qui producitur a virtute scminis descendentis ab Adam mediate vel immediate, cuius sem inis virtute (modo quo expositum est) vnitur anima materiae scilicet dispositiue. Ille autem dicitur descendere ab Adam secundum corpulentam substantiam, qui habet materiam a virture digestiua mulieris praeparatam: ita quod ad organizationem illius imateriae & ad vnionem animae nihil agit effectiue aliquod semen descendens ab Adam. Et sic Christus descendit ab Adam. Quia virtus digestiua beatae virginis quae descendit ab Adam, illum sanguinem purissimum digessit & praeparauit: de quo postea corpus Christi virtute Spiritus sancti, & non virtute alicuius fe¬ minis formatum est.

Descendere ergo secundum rationem seminalem ab Adam: est produci a virtuteseminis descendentis ab Adam mediate vel immediate. Et hoc (vt dictum est supra) facit habere debitum habendi iustitiam originalem, & indignitatem habendi: & quod homo sit indignus habere.

Ex hoc arguitur sic, quicumque descendit ab Adam secundum rationem seminalem habet carentiam iustitiae originalis quam debet habere, & quam indignus est habere: & hoc patet ex dictis. Sed ista carentia cum imputabilitate praedicta, quae semper concomitatur descendentes ab Alam secundum rationem seminalem: constituit formaliter rationem peccati originalis. Ergo omnes descendentes ab Adam secundum rationem seminalem incurrunt necessatio peccatum originale¬

Secundam conclusionem probo sic. Quia nullus incurrit peccatum originale nisi cui inest debitum habendi iustitiam originalem. Sed nulli inest debitum habendi iustitium originalem, nisi illis qui descendunt ab Adam secundum rationem seminalem. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur, quia debitum habendi iustitiam originalem, inest solum illis quibus nata erat transfundi iustitia originalis ab Adam. Quia transfundere iustitiam originalem, sicut nec alia quae consequuntur speciem, siue a r atura, siue ex dono Dei: sibi non conuentebat nisi inquantum agebat effectiue per virtuten seminis ad introductionem firmae specificae. Ergo nulli inest debitum habendi iustitiam originalem: nisi solum illis qui descendunt ab Adam secundum rationem seminalem,

Vnde sicut lapidi prout mouetur ab: aliquo non habente rationem, non inest debitum non cadendi super caput innocentis: sed bene inest sibi tale debitum prout mouetur ab aliquo habente vsum rationis. Ita etiam debitum habendi iustitiam originalem, & ordinationem quam fecisset in habenre: non inest nisi illis qui producuntur ab Adam qui hanc potuit transfundere. Et propter hoc si fieretvirtute diuina homo de lapide non haberet hoc debitum, nisi haberet peccatum originale: nec etiam generatus a tali. Et ita patet quod peccatum originale non transit in aliquem qui non descendit ab Adam secundum rationem seminalem.

Tertiam conclusionem probo sic. Quia transfundere originalem iustitiam non pertinet ad personam quae solum habet ministrare materiam: sed ad illum cuius est inducere formam, & qui habet agere ad productionem hominis. Sed ad mulierem non pertinet nisi ministrare materiam: ad semen autem viri pertinet mouere materiam ministratam ad formam. Ergo transfundere iustitiam originalem ad solum virum pertinebat. Sed manente perfecta virtute illius ad quem pertinebat transfundere iustitiam originalem: fuisset iustitia originalis transfusa. Ergo si Adam non peccasset quantumcumque mulier peccasset, Adam tranffudisset iustitiam originalem: & per consequens non transfudisset peccatum originale.

Nec potest dici quod praefuisset impedimentum ex in dispositione materiae ministratae a muliere. Quia ex iustitia originali nulla dispositio inerat menstruo mulieris, quae requireretur ad generationem prolis. Et hoc si necesse sit, alias diffusius ostendetur.

Quartam conclusionem probo sic. quia si pec¬ cata alia a primo peccato primi hominis transeunt in posteros: aut hoc est quia illud peccatum quod fuit in parente: transit in prolem. Et hoc non potest esse, quia actus non migrant a subiecto in subiectum. Vnde etiam nec isto modo transit peccatum primi hominis in posteros. Aut dicunt peccata alia transire: quia sunt causa alicuius mali actus per imitationem. Et hoc non esset peccatum originale: sed actuale. Aut dicunt transire, quia tollunt aliquem habitum regulatiuum hominis ad bene operandum; qui sit natus transfundi cum natura. Et respectu cuius sit debitum habendi in natura. Et similiter hoc non potest esse: quia nunquam fuit aliquis talis habitus in natura humana, nisi iustitia originalis. Quia gratia & habitus virtutum acquisiti, vel infusi: omnia sunt personalia, & non nata transfundi cum natura.

Solum ergo illud peccatum potest transire in posteros per transmissionem alicuius defectus eius quod debeat inesse: quod Adae abstulit iustitiam originalem. Sed solis primum peccatum eam potuit auferre: quia statim fuit ablata cum primo peccato. Ergo nullum aliud peccatum, siue Adae, siue aliorum potest transire per originem in posteros: nisi primum peccatum Adae. Ita tamen quod primum peccatum Adae, quod fuit quoddam peccatum actuale, dicitur transire in posteros virtualiter: inquantum abstulit iustitiam. Sed peccatum originale Adae quod est causa etiam iustitiae debitae inesse transit a parente in prolem: sicut effectus agentis dicitur transire ab agente in passo. Et sic patent quae proponebantur.

Ad primum ergo dicendum quod dictum peccatum originale non imputatur paruulo sicut illi a quo habet imputabilitatem: vel sicut illi qui debebat reprehendi, quia non euitauit: sic enim soli Adam est imputandum. Sed large accipiendo imputari: dicitur ei imputari inquantum efficitur quodammodo detestabilis ex hoc quod est subiectum mali imputabilis: sicut si reddatur gladius detestabilis ex hoc quod fuit instrumentum mali actus.

Ad secundum dicendum, quod licet anima non traducatur, nec etiam natura humana traducatur quantum ad animam quae est subiectum peccati originalis: tamen anima rationalis vnitur carni traductae: & ex hoc incurrit debitum iustitiae originalis. Dicendum ergo ad maiorem quod ad contrahendum peccatum originale non oportet subiectum eius immediatum quod est anima, directe traduci: sed sufficit eam traductae carni vniri. Et per hoc patet ad instantiam sequentem.

Ad tertium dicendum, quod vnumquodque magis potest transfundere illud quod habet a se, quam quod habet ab alio. Si vtrumque sit aeque transfusibile: sed sic non est hoc. Nam alia peccata a primo non sunt nata transfundi, vt ostensum est.

Ad quartum dicendum, quod spiritus non potest infici corporali infectione a carne: tamen spiritus qui natus est esse forma carnis, potest ex vnione ad carnem incurrere debitum habendi aliquid, quod non incurreret non vnitus. Et sic dicitur infici a carne, non per aliquod positiuum immissum a carne in animam: sed per incurrere tale debitum.

Ad quintum dicendum, quod licet anima ex vnione ad carnem incurrat peccatum originale, & debitum habendi iustitiam originalem: non tamen quamdiu est vnita carni manet istud debitum. Quia tollitur per pratiam recompensantem in baptismo. Et ideo non manet amplius.

Ad sextum dicendum, quod filius habet a patre non solum materiam primam: imo vt dictum est in principali solutione habet a patre totum, scilicet materiam & dispositiones accidentales quae manent cum anima, quae sunt dum anima a Deo infunditur, quae causantur a virtute seminis Et etiam ipsam animam habet a patre dispositiue: inquantum virtus seminis disponit ad illam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1