Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum semen sit de superfluo alimenti
DEinde queritur vtrum semen sit de superfluo alimenum. Et arguitur quod non. Quia diiu, non attinet patii nisi quantum ad illud quod accipit ab eo. Sed si superfluum alimenti est sement tunc filius nihil haberet a patre, sed magis a porco, vel boue a quo tractum est alimentum. Ergo si semen esset de superfluo alimenti, filius non at. tinet patri: sed magis porco, vel boui.
Praeterea contingit aliquem magis assimilari auo quam patri. Sed hoc non esset nisi aliquid de substantia aui fuisset in patre: nec hoc posser esse nisi semen de quo formatur fetus esset de substentia patris. Ergo semen non est de superfluo alimenti, sed de substantia generantis.
Praeterea secundum beatum Augustinum omnes fuerunt in Adam excepto Christo secundum rationem seminalemo, & secundum corpulentam substantiam Cristus fuit aurem ineo solum secundum corpulentam substantiam. Sed heo non posset esse, nisi de substantia patris tormaretur proles: ita quod de substantia Adae formati fuerunt filij sui, & de substantia filiorum alij filij. Ergo prole semper formatur de substantia patris. Sed hoc non posset esse si semen. esset de superfluo alimenti: & non de substantia patris. Ergo, &c.
In contrarium est Philosophus qui probat per tria signa semen esse de superstuo alimenti. Primum est quia semen habet determinatum locum e in corpore sicut aliae superfluitates naturales. Ea autem quae resoluuntur a substantia corporis, non sic: sicut patet de sudoribus & vaporibus quae soluuntur a corpore. Secundum est quod homo alleuiatur per emissionem seminis. Nullus autem alleuiatur per hoc quod aliquid de eius substantia resoluitur. Tertium est, quia magna animalia & pinguia minus abundant in semine quam alia: cuius oppositum deberet esse, si de substantia eius a quo semen resoluitur, ipsum semen resolueretur. Quia a maiori corpore nata est fieri maior resolutio. Si autem ratio quaeratur cur talia parum abundant in semine, est quia toto alimento indigent & quasi totum alimentum in eis conuertitur in substantiam nutriti.
Respondeo. Circa istam quaestionem est opinio quaedamquae dicit quod semen resoluitur de substantia generantis: & de illo semine (vt dicunt) formatur fetus: nec aliquid transit in veritatem naturae humanae in fetu nisi illud semenHaec sunt tria dicta scilicet quod semen resoluitur de substantia generantis Et quod semen conuertitur in materiam fetus: ita quod fetus de semine formeturmaterialiter. Et quod nihil aliud conuertatur in veritatem naturae humanae in fetu. quae omnia tria sunt falsa. Et falsiras quidem tenij ostensa est in praecedendi qua stione. Nunc restat ostendere prima duo esse falsa.
Primo ergo ostendendum est, falsum esse quod semen sit de substantia generantis. Et hoc ostenditur duplici ratione Philosophi.
Prima talis est. Omne quod est in homines aut est per accidens, vt sanies vulnerum quae est praeter intentionem naturae: aut est per se mtentum. Si est per se intentum; aut est pars: aut superfsuum alimenti, cum quo etiam potest connumerari alimentum. Et si est pars, aut hetherogenea: aut homogenea. Sed semen non est in corpore hominis vel alterius animalis, per accidens & praeter intentionem naturae: cum in omnibus perfectis inueniatur, & sit necessarium ad conseruationem speciei. Nec potest dici quod sit pars hetherogenea: sicut pes vel nianus, vt de so patet. Nec etiam pars homogenea, vt caro vel os: ex quibus componuntur partes hetherogencae. Quia manus, vel pes, vel partes tales noncomponuntu ex semine: vt de se patet. Ergo relinquitur quod pertineat ad alimentum: nec potest pertinere ad alimentum nisi sit aliquid superfluum de alimento quod emittitur. Oportet ergo ponere quod semen sit de superfluo alimenti.
Secunda ratio est. Quia si semen resoluitun de substantia generantis; aut retinet virtutem speciei; aut non: led recedit a virtute naturae & speciei, sicut sudores & vapores. Si dicaturquod recedit a virtute speciei. Contra. Quia illi non conuenit agere ad generationem similis in specie quod recedit a virture speciei. Sed semen agit ad generationem alicuius similis in specie cum illo a quo semen resoluitur. Ergo seme non resoluitur de substantia generantis: sicut illud quod recedit a virtute speciei, & quod speciei virtutem amitrat. Si autem dicatur quod semen resoluitur retinens virtutem eandem cum illo a quo resoluitur: tunc quaero, aut semen resoluitur ab vna parte: aut ab omnibus: non ab vna. Quia sic non sufficeret ad generandum alias partes: nec adhuc de eo fierent omnes partes. Si de omnibus, ita quod aliqua portio rescindatur a carne & ab osse, & sic de aliis: & portio quaelibet resecata remaneat viua, & ex illis formetur foetus. Contra. Quia illa quae sic generantur non habent generationem per transmutationem materiae ad vnam formam per diuisionem viuentis quod prius erat vnum, & per diuisionem fit plura: sicut apparet in plantis & animalibus annulosis quae diuisa viuunt. Talis autem modus generationis non est in eis quae generantur ex semine. Ergo, &c. Item ad sensum patet semen non esse compositum ex carne & osse & consimilibus. Vnde iste modus est aperte contra sensum.
Secundo ostendendum est secundum non habere veritatem. Hoc autem patet sic. Quia quidquid sit de spiritualibus incorporalibus: saltem oportet esse quod illud quod agit, & illud quod patitur, sint diuersarum conditionum. Quia illud per quod conuenit alicui agere: & illud per quod conuenit alicui pati, oportet esse diuersarum conditionum. Sicut videmus quod ignire conuenit alicui inquantum est ignis in actu: & igniri inquantum est ignis in potentia, puta inquantum est talis dispositionis, vt lignum siccum, vel aliquid consimile. Sed in generatione foetus semen vini est actiuum. Ergo cum semen viri sit vniforme in toto: oportet dare illud quod sit passiuum de quo materialiter fiat foetus.
Si dicatur quod imo in semine viri sunt diuersae partes diuersarum conditionum, puta quidam spiritus inclusus: & ille agit, & alia pars patitur. Nihil est.
Primo. Quia licet forte aliquae partes seminis sint magis subtiles & rarae quam aliae: tamen non est ibi tanta diuersitas quae sufficiat ad hoc quod vnum agat in reliquum.
Secundo. Quia si in semine viri est agens & patiens ad generationem humanam, cum ista sufficiant, superflua videtur distinctio maris & feminae: quae propter hoc requiruntur, vt vnum ministret actiuum, & reliqua passiuum. Vnde & in illis viuentibus in quibus in vno potest inueniri agens & passum, sicut in semine plantarum: non est distinctio sexus. Nec est contra id quod dictum est, quod diuersae sunt dispsitiones agentis & passi: quia in semine talium inueniuntur partes differentes quibus cooperatur agens extrinsecum. Si dicitur quod distinctio maris & feminae requiritur propter locum generationis, qui non potest esse in mare. Nihil est. Quia cum natura non deficiat in necessariis; si in solo mare potuisset esse agens & patiens: natura in mare prouidisset de loco genetationis
Et ideo est alia opinio quae ponit quod semen de superfluo est alimenti, quando iam est vltimate dispositum ad hoc quod conuertatur in camnem vel inos: & sic de alis membris. Quia alimentum sic digestum, & sic dispositum iam habet virtutem speciei & naturae ad quam tendit: non quidem determinatae huius partis, sed magis torius: ita quod in tali est rotum in virtute. Quia adhuc nondum accepit formam pertis determinatae ipsius corporis: & propter hoc mouet ad totum formandum. Et haec opinio potest concludi ex praedictis, & mihi magis placet.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod filius totum accepit a patre sicut ab agente. Nam materiam accipit ab eo, non quidem materiam quae fuit sub forma patris: sed aliam materiam quam pater mouet ad formam filij. Et formam similiter habet ab eo, sicut ab agente, vel formam essentialiter inducendo actiue: sicut est in alijs animalibus ab homine, vel ad formam organizando & disponendo, sicut accidit in homineSicut & ignis generatus habet esse suum ab igne generante, sicut ab efficiente: licet in igne generato nihil sit quod fuerit sub forma ignis generantis.
Ad secundum dicendum, quod quia virtus patris aliquo modo manet in filio, sicut virtus causae maner aliquo modo in effectu: inquantum effectum sibi assimilat, & impressio facta ab agtrte manet in effectu. Et ex hoc contingit quod pater assimilat filium non sibi qui generat: sed patri suo cuius virtus remansit in ipso. Ex hoc contingit quod nepos magis assimilarur auo, scilicet patri patris sui: quam suo patri immediate. Hoc ergo contingit nonex hoc quod illud quod fuit naturaliter in patre si postea in filio: sed propter hoc quod virtus patris non manet in filio, nisi inquantum impressio patris manet in filio quae est virtus filij. Est enim virturpatris vt efficientis, & filij vt subiecti per quam postea filius agit.
Sed non videtur ratio, quare filius agens per illam virtutem magis possit assimilare filium suum suo patri quam sibi ipsi qui est pater immediatus sui filii.
Et ad hoc dicendum quod contingit quandoque propter aliquod extrinsecum impediens, quod virtus Patris non attingat ad inducendum confimilem figuram in exterioribus filio sicut pater habet. Quantum tamen ad intentionem inducit similem complexionem complexioni patris. Quia virtus semuinis magis prouenit ex virtute digestiua interiori, quam ex dispositione exteriori membrorum. Ideo virtus existens in semine filii similem motionem faciet, sicut semen patris. Et ideo si non occurrat impedimentum in formatione ipsius generantis, fiet similis filius, non patri immediato: sed auo cui virtus interior patris assimilatur: licet similitudo in figura exterior fuerit impedita per accidens. Et haec videtur causa quare aliquando aliquis magis assimilatur auo, quam patri immediato.
Ad tertium dicendum, quod esse in Adam secundum corpulentam substantiam non est habere pro corporis materia aliquamportionem corporis Adae. Sed in Adam dicitur aliquis esse secundum corpulentam substantiam: ex hoc quod virtus digestiua mulieris praeparat materiam ex qun formatur corpus ipsius foetus. Sed secundum rationem seminalem dicitur aliquis in Adam: ex hoc quod virtus seminis virilis descendens ab Adam medinte vel immediate format torpus ipsius fet: tur.
Et quia virtus digestiua beatae virginis praeparauit materiam de qua formatum est corpus Chri. stia sed virtus virilis seminis non formauit illud, sed tantum virtus Spiritus sancti. Ideo dicitur quod Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam: non secundum rationem seminalem. Non est autem hoc dictum propter hoc quod aliqua portio eamnis, vel alicuius alterius partis, vel aliquid resolutum de substantia alicuius parentis prioris, cesserit in materiam corpotir Christi: vel quod proles formetur de aliqua parte substantiae Patris. Et haec de secundo sufficiant ad laudem Dei Creatous optimi.
On this page