Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

INCIPIT LIBEN TERTTIVS DE INCARNATIONE VEREIETHVMANI SENERIS REPARATIONE.

QVMT VEVTT TCTTVR PLENIVVDO TEMPORTS (vt ait, Ipostolus) Misit Deus Filium suum factum de muliere, factum sub lege: vr eor qui sub lege erant redimeret in adoprionem Filiorum Dei. Tempue autem plenirudinus, dicitur tempus graetiae: quod ab aduentu Saluatoris sampsit exordium, hoc est ermpur miserendi & anunnae benignitatu, in quo gratia & veritaes per Tesum Christum factae est. Qratia, quia per charitatem impletur quod in lege praecipiebaetur. Veritaer, quia per Christi aduentum exhibetur atque perficitur humanae redemptionir sponsie factae ab untiquo. Filii ergo missio est ipsa incarnaerio. Ed enim missue est quod in forma hominir munde visipilu apparuit. Deque supra sufficienter dictumt est.

INCIPIT SCRIITTVM SVPERTERTIVAI LIERVM SENTENTIARVM subtilissimi Doctoris Magistri HERVEI BRITONIS, Ordinis Praedicatorum, sacrae paginae Doctoris eximij quondam eiusdem ordinis Magistri Generalis.

Distinctio prima. QVAESTIO PRIMA.

QVERITVR vtrum persona diuina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in vnitate suppositi.

Et arguitur primo quod nullam. Quia in illis in quibus non differunt natura & suppositum, quae non possunt vniri in natura, non possunt vniri in persona: & haec videtur plana: quia non videtur quod diff rentia rationis sufficiat ad hoc quod realiter vnio fiat in vno, & non in alio. Sed secundum omnes persona diuina nullam naturam creatam potest assumere in vnitate naturae. Ergo nec in vnitate suppositi, siue personae.

Praeterea omnis natura substantialis creata cum suo esse constituit suppositum. Sed suppositum creatum non potest assumi in vnitate personae diuinae. Ergo natura substantialis creata cum suo esse non potest assumi in vnitate personae diuinae. Sed nulla natura substantialis creata potest esse sine suo proprio esse. Quia siue esse realiter sit idem cum essentia, siue non; non tamen potest dici quod esse proprium possit separari ab aliqua essentia: cum sequatur eam intimius quam quaecumque propria passio consequatur suum subiectum. Ergo nulla natura substantialis creata potest assumi in vnitate personae diuinae.

Praeterea plus distat persona diuina a quacum que natura creata: quam quodcumque suppositum creatum a quacumque natura substantiali creata per quam constituitur. Sed nullum suppositum creatum potest assumere in vnitatem suppositi aliquam naturam substantialem, aliam ab illa per quam constituitur. Igitur nec persona diuina potest assumere quamcumque naturam creatam in vnitate suppositi.

Praeterea saltem videtur quod non possit assumere naturam irtationalem. Quia suppositum natu. rae irrationalis non est persona. Sed si persona diuina afsumeret naturam irrationalem: persona diuina non esset persona. Sed hoc est impossibile. Ergo, &c.

Praeterea nulla natura est eleuabilis quantum ad esse scilicet, vt eleuetur ad esse supematurale, cuius potentia non est eleuabilis ad posse supernaturaletita scilicet quod possit in aliquam operationom supernaturalem. Sed natura itrationalis non habet potentiam eleuabilem. Ergo natura Irrationa¬ lis non potest eletari ad esse supematurale diuini suppositi. Minor supponitur. Maior probatur tripliciter.

Primo, quia quod non potest in minus nonpotest in maius. Sed minus est potentiam eleuari ad operationem supernaturalem, quam naturam eleuari ad esse supernaturale, secundum quod potest haberi ab Augustino super illud ( Verbum caro factum est) vbi dicit, quod quia Euangelista praemiserat quod dedit hominibus potestatem filios Dei fieri: ne homo miraretur & discrederet, subiunxit quasi maius. Et Verbum caro factum est. Ex quo videtur quod maius est naturam eleua ri ad vnitatem suppositi diuini: quam potentiam eleuari ad operationem supernaturalem. Ergo nulla natura potest eleuari ad esse diuinae persone, cuius potentia non est eleuabilis ad posse supernaturale.

Secundo, probatur eadem Maior, quia eiusdem rationis est naturam irrationasem posse assumi, & naturam rationalem posse assumi sine voluntare & intellectu actu eleuatis per habitus supernaturales. Sed natura rationalis non potest assumi sine potentiis productis actu eleuatis per habitus supernaturales; alioqumn natura assumpta pesset peccare: & per consequens Deus per eam posset peccare, quod est inconueniens. Ergo, &c.

Tertio sic, quia sicut se habet esse naturale ad posse naturale: ita esse supernaturale ad posse supernaturale. Sed virtute diuina non potest fieri aliqua natura quae habeat esse naturale: & non habeat aliquod posse naturale, saltem aptitudine. Ergo nec virtute diuina potest fieri quod alicui naturae communicetur esse supernaturale: & non sic ei communicabile aliquod posse supernaturale.

In oppositum arguitur. Quia illud suppositum siue persona cuius personalitas est indistincta indifferenter potest assumere quamcumque naturam: alioquin ratio suae subsistentiae siue personalitas esset limitata & finita. Sed personalitas & subsistentia diuina est infinita. Ergo persona diuina potest assumere in vnitate suppositi, fiue personae quamcumque naturam Creatam indifferenter.

Respondeo. Hic sunt duo principaliter facienda. Primum est declarare quaedam necessaria ad propositum. Secundum est ponere quasdam conclusiones probandas.

ARTICVLVS PRIMVS. Qvantum ad primum, declaranda sunt quatuor.

Primum est quomodo differt natura & suppositum. Et quia alias diffuse tractaui de hoc, non intendo hoc diffusius tractare, & narrare opiniones: sed bene intendo ponere quod sentio & quod alias tetigi.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod differentia naturae & suppositi potest attendi, vel secundum differentiam vniuersalis & particularis. ficut Philosophus dicit quod caelum absolute dicit formam, sed hoc caelum dicit materiam, & quasi quid concretum; vel secundum differentiam quam hiabent in singulari, vt haec humanitas & hic homo: prima differentia nihil facit ad propositum: & ideo pr aetermitto. Si autem accipiamus natutam & suppositum in singulati, secundum quod faciunt ad propositum nostrum, quia id quod assumitur non est vniuersale; ita quod inesse vniuersali conueniat alicui assumi: differunt quantum ad modum essendi, & quantum ad modum significandi: cui etiam correspondet aliquis modus essendi ex parte rei.

Primo ergo differunt natura & suppositum Quia quod ratione naturae non est quod subsistat: sed quod sit illud quo aliquid est; vel simpliciter, sieut homo simpliciter est sua humanitate; vel secundum quid, sicut homo est albus albedine. Et ideo esse naturam conuenit tam substantiae quam accidenti: sed esse suppositum soli substantiae conuenit Vnde & ratio humanitatis & naturae humanae potest conuenire ipsi naturae humanae; siue habeat esse per se non innixum alteri subsistenti: siue habeat esse in alio cui innitatur vt supposito. Sed quando alij innititur, non potest ei conuenire ratio suppositi humani: nec simpliciter ratio suppositi

Secunda differentia est, quia solum habet locum indiuinis. Quia suppositum dicit quid incommunicabile quantum ad id cui conuenit intentio suppositi: puta Socrates vel Plato, Pater & Filius: sed natura etiam vna numero saltem in diuinis est pluribus suppositis communicabilis. Vnde eadem essentia diuina est Pater & Filius & Spiritus sanctus: non tamen idem suppositum numero est Pater & Filius & Spiritus sanctus. Et hoc est singulare in diuinis. Nam in creaturis natura substantialis completa plurificatur numeraliter secundum particularitatem suppositorum, & e conuerso.

Dico autem completam, quia duae nature substantiales incompletae, puta materia & forma, possunt esse in eodem supposito creato. Quod autem dictum est esse incommunicabile: intelligendum quantum ad communicabilitatem alicuius praedicabilis de multis suppositis. Nam contradictionem implicarer vnum suppositum numero praedicari de pluribus suppositis: nisi supposita acciperentur aequiuoce. Sed loquendo de communicatione qua aliquid communicat suum esse aliquibusquae in se habet: sicut homo habet in se praetersubstantiam, diuersa accidentia, scilicet quantitatem, albedinem, & sic de alijs. Isto modo magis habet rationem communicabilis suppositum quam natura.

Tertia differentia est poenes modum signifieandi, secundum quod natura significat in abstracto non signifioaturvt quod est: sedvt quo aliquid est. Sicut diuinitas est qua aliquis est Deus & humanitas est quo aliquis est homo. Suppositum vero quod significatur per modum concreti: significat vt quod habet. Vnde ad hoc quod aliquid sit suppositum alicuius naturae, non oportet quod sit illa natura, vel quod sit constitutum ex ea: sed sufficit quod habeat illam vt sibi innitentem.

Nec iste modus significandi est vanus. Nam si natura rerum esset talis, quod vnaquaeque essentia simpliciter esset per se, & nulla earum aliquam habitudinem haberet ad aliam. Nec per compositionem, nec per aliam vnionem, nec per causalitatem: tunc sufficeret habere nomina significantia vnamquamque essentiam, vt quaedam essentia in se est. Sed quia vnaquaeque essentia habet quod sit essentia quaedam secundum id quod est, habet habitudinem ad aliam quam habet vt formam inhaerentem, vel vt subiectum, sicut suppositum habet aliquid sibi innixum, etiam sine in¬ haerentia: oportebit habere nomina nonsolum significantia vnamquamque essentiam in se: sed etiam significantia vnam in habitudine ad aliam, secundum quod vna est habens aliam. Etsic significant nomina concretiua. Vnde licet modus significandi concreti & abstracti nihil mutet in ret mutat tamen veritatem locutionis de re. Nam ad hoc quod ego loquar de re secundum quod est, oportet quod ego significem eam modo quo in se habet esse: & modo quo se habet ad alterum.

Notandum autem quod non quodlibet coneretum dicit suppositum: sed concretum subsistens. Non enim quodlibet qualitercumque habens humanitatem, est homo: sed illud subsistens quod habet humanitatem in se. Vel per identitatem, si idem est in creaturis natura & suppositum: vel per quoddam innixum. Quia scilicet in eo sustentatur (vt ita dicam) humanitas: tale habens humanitatem est homo. Et sic aliquo modo patet ad primum declarandum.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum, sciendum, quod quia natura dicit quandam quidditatem qua aliquid habet esse, vel simpliciter, vel esse tale: ideonon possunt esse vnum in natura, nisi illa quae sunt vnum in aliqua quidditate, vt quidditas est. Ea autem quae sunt vnum in quidditate siue essentia, oportet quod sic se habeant quod vnum essentialiter sit aliud: vel quod ex ambobus sicut ex partibus essentialibus resultet, & constituatur vna quidditas. Sicut ex materia & forma constituitur vna natura: vel etiam sicut ex partibus quantitatiuis resultat vna quantitas: sicut ex duobus cubitis resultat bicubitum. Quia vero suppositum dicit habens aliquid; ta tamen quod non quodlibet habens est suppositum: sed habens subsistens. Ideo ad hoc quod aliqua sint vnum suppositum, non requlritur quod vnum sit essentialiter alterum: vel quod aliqua natura, vel aliquid per se resultet ex illis; vel quod vnum habeat alterum vt sibi innixum: sicut homo habet albedinem, & homo est albedini idem subiecto & supposito. Sed quod idem subsistens vel suppositum habeat ambo: sicut albedo & dulcedo hominis, vel humanitas & albedo hominis sunt vnum supposito, & pertinent ad vnum suppositum. Ideo autem dixi innixum: quia habere aliquid qualitercumque non sufficit ad identitatem suppositi inter habens & habitum. Quia si aliquis haberet aliquid vt possessionem, vel vt vestimentum: non propter hoc sic hiabens & habitum essent vnum supposito. Sed oportet quod vnum habeat aliud vt innixum & sustentatum per ipsum, ita quod illud habitum non habeat proprie rationem eius quod est, vel quod operatur: sed rationem quo aliquid habens est tale per ipsum, puta homo vel album: & rationem eius quo habens aliquid operatur. Et hoc facile est videre in accidentibus, & partibus rerum sensibilium. Albedo enim homins vel manus sic habentur ab homine, vt sic ei innitantur, quod eis non conueniat quod sint vel operentur proprie loquendo: sed homo eis est albus & mannatus, & homo eis operatur.

Et ex hoc patet, quod ad hoc quod natura diuina & humana sint vnitae in supposito, non requiritur quod vna sit alia essentialiter, vel ex ambabua sicut ex partibus resultet aliquod vnum: sed sufficit quod vna persona sit habens vtramque, scilicet quod vnam habeat per identitatem, scilicet diuinam, quae realiter est eadem cum diuino supposito: sed aliam naturam habet innixam, siue vt sustentatam per ipsum: quae tamen non est ipsum suppositum diuinum. Suppositum autem diuinum & natura sunt vnum supposito: sicut supposium hominis & illud quod habetur. Et sic patet de secundo, quomodo sessicet aliqua dicantur vnum in natura: & quomodo dicantur vnum in supposito.

ARTICVLVS TERTIVS

Qvantum ad tertium oportet videre quomodo natura humana possit assumi in vniratem personae diuinae: & non suppositum.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod sicut dictum est de ratione suppositi, est quod sit subsistens non innixum alij subsistenti cum quo sit idem supposito: hoc enim implicat contradictionem. Quia sequeretur quod vnum suppositum esset duo supposita. Quia ex quo ponuntur vnum supposito: sequeretur quod non esset ibi nisi vnum suppositum, & ex quo ponerentur duo subsistentia quorum vnum non innititur alteri: essent duo supposita. De ratione autem naturae non est quod sit subsistens non innixum alteri: sed de ratione eius est tantum quod aliquid sit per eam, vel quod sit habita. Et ideo dato quod secundum cursum communem, humanits esset idem quod suppositum human: tamen illa res non posset assumiad vnitatem alterius suppositi secundum rationem qua est suppositum humanum: posset tamen assumi secundum rationem qua est natura humana. Nec ex hoc quo assumeretur, adderetur ei aliquid positiuum: sed tolleretur ab ea illud quod est non inniti alteri. Vnde haberet habitudinem ad aliquid de nouo, quam excludit ratio supositi. Vnde sicut subsistems quantitar in sacrameto altaris non posset vniri alicui subiecto, retinens rationem quantitutis subsistentis: posset tamen vniri tetinens absolute rationem quantitatis. Ita etiam humanitas potest assumi retinens rationem humanitatis: non autem retinens rationem humanisuppositi.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum, est videre secundum quem modum natura humana intelligitur vnita verbo, & innira supposito diuino. Hoc autem sufficienter ab homine impossibile est explicari. Inter tamen alios modos magis videtur appropinquare ad istam vnionem, vnio corporis ad animam non prout respicit animam sicut proprium subiectum, suam formam: sed prout respicit eam vt instrumentum naturaliter coniunctum, pet quod alia aliquo modo operatur, quamuis vna habitudo non sit sine alia in corpore animato. Vnde oportet imaginari ibie talem dependentiam humanitatis ad suppositum diuinum absque hoc quod vnum habeat proprie rationem partis cum alio, vel quamcunque compositionem proprie dictam. Ad hanc autem habitudinem exprimendam magis conueniens est (vt dictum est) habitudo instrumenti ad id quod operatur per ipsum: &maxime quando instrumentum est naturaliter vnitum. Nam instrumentum non est proprie quod operatur: sed quo principale agens operatur. Quando etiam est nauiraliter contunctum, sicut non est quod operatur: ita non conuenit ei ratio quod est, sed quo aliquid est. Hoc tamen est remotum exemplum, quia ad plenum numerum exemplum potest haberi: alioquin iltud non esset singulare. Et sic patet aliquo modo quartum declarandum.

Notandum autem quod illud quod hic & alibi frequenter dictum est, scilicet quod concretum non supponit pro forma a qua descendit, siue pro natura abstracta in recto, sed tantum in obliquo: non contrariatur ei quod dicitur quod album solam qualitatem significar, vel quod saltem formale ugnificatum albi est albedo. Quia non oportet quod semper illud quod importatur qualitercunque inrecto, sit principale in significato termini. Imo quandoque illud quod ex modo significandi importatur in obliquo: est principale in significato termini. Cuius ratio est, quia illud dicitur principale in significato termini aquo significatio termini habet determinationem & firmationem Nunc autem ita est quodsignificatio termini concresihabet firmationem & determinationem a natura importata in obliquo. Nam ex hoc praecise dicitur aliquid album quod habet albedinem: quicquid sit illud habens. Ideo ex parte habentis non est dererminatio vel fixio: fed ex parte albedinis. Non enim indifferenter a quocumque habito dicitur uliquid album, sed tantum ab albedine. Et similiter ab humanitate homo: sed indifferenter quicquid est habens albedinem, album est. Sic ergo dicitur album solam qualitatem significare: loquendo de significato principali & de terminaro, a quo terminus habet significationem siue fixionem. Tiabens autem licet aliquid importet extra albedinem: nihil tamen concretum vel fixum & determinatum importat. Et propter hoc dicitur quod album solam qualitatem significat: licet non importet eam ex modo significandi nisi in obliquo. Et sic patet primum principale: & declaratio quorundam quae praemittenda erant.

Quantum ad secundum principale intendo probare tres conclusiones. Primo, quod vnio naturae diuinae & humanae non est facta in natura. Secundo, quod possibilis est vnio natutae creatae, & naturae diuinae in supposito, siue persona. Tertio, quod natura potest assumere indifferenter quamcunque naturam, siue rationalem naturam, siue irrationalem.

Prima conclusio satis faciliter potest ostendi ex dictis. Quia (vt ex dictis patet) illa sola habent vnitatem in natura quae sic se habent; vel quod vnum sit essentialiter alterum, sicut humanitas & animalitas; vel quod ex ambobus, sicut ex per se partibus resultet aliqua vna quidditas. Sed natura diuina & natura creata nullo modo istorum modorum se possunt habere. Quia natura diuina non potest esse natura creata essentialiter. Nec ex ambabus, sicut ex per se partibus potest aliqua natura resultare: cum sit impossibile naturam diuinam esse partem. Ergo impossibile est naturam diuinam & creatam vniri in natura. Secunda conclusio, quia est supra intellectum viatoris demonstrari non potest: sed aliquo modo persuaderi potest. Ad hoc autem potest adduci duplex ratio.

Prima potest sumi ex parte assumptibilis sic. Quia non minus potestDeus conferre naturae quae secundum se nata est habere proprium suppofi¬ tum quod innitatur alieno supposito: quam naturae inhaerenti alteri, quod possit per se subsistere. Sed Deus confert naturae inhaerenti alteri ex sua aptitudine naturali quod per se subsistat: sicut patet de quantitate in sacramento altaris. Ergo etiam potest conferre naturae substantiali creatae quae nata est habere proprium suppositum: quod innitatur alieno supposito. Et per consequens quod possit assumi in vnitatem alieni suppositi. Et tale suppositum non potest esse nisi diuina persona. Ergo &c.

Secunda ratio, potest sumi ex habitudine assumentis ad assumptibile. Quia vnumquodque in tentum est magis assumptibile ad vnitatem alterius suppositi: quantum est magis imperfectum & potentiale & dependens: & in tantum magis potest assumere; inquantum est magis perfectum & magis actuale & illimitatum. Sed natura creata in infinitum est & imperfectior & potentialior, &

maxime dependens respectu diuinae personae: & diuina persona est in infinitum & magis perfecta, & actualis & illimitata respectu naturae creatae. Ergo quaecumque natura creata potest assumi ad vnitatem personae diuinae. Imo videtur sequi quod virtute diuina magis possit quaecunmq; natura creata quae potest esse sine inhaerentia vniti sapposito diuino: quam quaecumque natura creata possit vniri supposito a se diuiso. Vnde cum constet diuersas naturas accidentales posse vniri substantiis ereatis virtute creata in vnitate suppositi; videtur sequi quod multo fortius virtute diuina natura creata possit vniri supposito diuino, absque tamen inhaerentia aliqua.

Tertiam conclusionem, probo triplici ratione, scilicet quod natura quaecumque, scilicet tam rationalis quam irrationalis possit assumi in vnitate personae diuinae. Et accipio hic irrationale non tantum prout est differentia animalis prout stat pro bruto: sed generaliter prout irrationale potest dici omne illud quod caret intellectu, siue sit viuum siue non.

Prima ratio, qua hoc probatur sumitur ex parte assumptibilis in generali: & est talis. Quia vnio ad personam, quam omnes confitentur posse conuenire naturae rationali; aut conuenit ei fecundum potentiam: aut secundum substantiam. Et si (vt quidam dicunt) in tali natura potentia sit idem realiter quod talis natura: quaero vtrum ista vnio conueniat sibi secundum rationem qua potentia, aut secundum quod potentia substantia, Si secundum rationem potentiae.

Contra, quia vnio quae conuenit alicui cum aliquo per potentiam secundum quod potentia, est vnio per operationem: secundum hoc aliquid vnitur alicui vt obiecto, mediante sua operatione. Sed talis vnio non est vnio in persona de qua loquimur. Ergo vnio de qua loquimur non eonuenit naturae rationali secundum quod potentia. Ergo conuenit ei secundum rationes qua substantia quedam est: vel secundum quod est quedam natura non inhaerens actu necessario alteri. Hoc autem potest conuenire aliis substantiis non rationabilibus. Ergo assumi ad vnitatem personae diuinae potest conuenire irrationalibus.

Si dicatur quod non conuenit ei secundum potentiam, nec secundum quod substantia absolute sed secundum quod talis substantia.

Contra, si conuenit ei secundum quod est substantia talis, & non secundum quod est substantia absolute t aut secundum naturam quae potest esse absque inhaerentia oportet dare aliquid in natura rationali quod sit causa huius praeter potentiam per quam nata est intelligere & velle. Hoc autem non potest faciliter fingi: nisi dicatur quod eleuabilitas potentiae sit causa huius (vt ipsi fingunt) Et hoc nihil est; tum quia hoc conuenit ei secundum rationem potentiae (vt dictum est) tum quia illud quod est ratio huius antecedit potentiam vt ostensum est. Posterius aute non ponit necessitatempriori: & ideo eleuabilitas vel non eleuabilitas potentiae nihil potest facere quod conueniat in vna persona.

Secunda ratio sumitur ex parte spiritualis assumpti siue innixi, & est talis. Corpus Christi mortuum in morte Christi mansit vnitum personae diuinae: & per consequens corpus mortuum est assumptibile & vnibile. Sed corpus Christi mortuum erat quaedam natura irrationalis & carens intellectu. Ergo natura irrationalis est vnibilis & assumptibilis.

Sed ad hoc dicunt alij quod corpus Christi mortuum non fuit vnibile nisi inquantum habens habitudinem ad animam rationalem: & sic erat vnitum vt pars naturae rationalis.

Sed hoc nihil valet. Primo quando aliquid est ratio praecisa alicuius predicati, predicatum non potest inesse alicui eui non inest actu ratio praedicati: sicut impossibile est actu figurari vel figuratum esse id cui non inest quantitas quae est ratio suscipiendi figuram. Non enim sufficit ad hoc quod aliquid esset figuratum in actu quod possit esse quantum: vel tantum aptitudine esset quantum. Sed illud corpus mortuum non erat actu pars naturae rationalis: sed tantum aptitudine. Ergo si esse natura rationalis, vel pars eius sit ratio quare aliquid possit assumi: impossibile fuisser illud eorpus actu fuisse vnitum quando erat mortuum, quia tunc non erat actu pars naturae rationalis. Nec valet dicere quod aliquando fuit actu pars naturae rationalis. Quia illud quod fuit actu quantum recedente quantitate, non posset remanere actu figuratum.

Secundo quia loquendo de potentia absoluta illud corpus potuisset comburi si fuisset applicatus sibi ignis, & incinerari. Et constat quod ignis generatus ex illo, vel etiam cinis fuisset vnitus in vnitate suppositi diuini. Ita quod Filius Dei fuisset ille ignis, sicut potuit dici corpus mortuum: prout corrumpi stat pro supposito habente corruptionem. Et sic possibile est ignem vniri supposito diuino: & qua ratione vnus ignis, & alius. Et qua ratione ignis: eadem ratione alia non viuentia, vel irrationabilia.

Tertia ratio sumitur ex parte assumentis. Quia illud cui conuenit posse assumeie alienam naturam substantialem ex infinitate suae personalitatis siue subsistentiae, potest indifferenter afsumere quamcunque naturam substantialem, siue sit rationalis, siue irrationalis. Sed natura diuina ex infinitate suae personalitatis habet quod possit assumere alicnam naturam substantialem Habere enim alienam naturam accidentalem per inhaerentiam bene conuenit supposito creato. Ergo persona diuina potest indifferenter assumere quamcumque substantialem & quamcumque naturam quae potest esse absque inhaerentia, modo quo exponetur.

Si dicatur quod infinitas perfonalitatis est ratio assumendi naturam alienam ex parto assumentis: sed rationabilitas est ratio assumendi passiue ex parte assumptibilis.

Non valet. Quia cum assumens & assumptum, & potens assumere & assumptibile per se referantur adinuicem: si assumpribilitas est limitata ad determinatam naturam, oportet etiam potentiam assumentis secundum rationem qua est potentia assumedi actiue esse aliquo modo limitatam: quia scilicet poterit hoc assumere & non plus vel plura.

Si dicatur quod hoc non potest fieri a Deo, non quia Deus non potest hoc facere, & est limitata potentia assumendi actiue: sed quia hoc non potest fieri. Vnde sequitur quod potentia assumendi passiue sit limitata.

Non valet. Nam quando dicitur quod hoc non potest fieri a Deo, non quia Deus non possit facere: sed quia hoc non potest fieri. Si proprie accipiantur locutiones, sunt falsae & impossibiles. Nam de necessitate posse facere infert posse fierisicut facere infert fieri. Vnde impossibile est Deum facere aliquid: & illud non posse a Deo fieri. Vnde sicut contradictoria non possunt a Deo fieri, nec Deus potest illa facere. Et si inueniatur quod contradictoria non possunt a Deo fieri, non quia Deus non possit facere: locutio est impropria. Et vna negationum potest accipi, non in vi negationis, sed in vi priuationis. vt sit sensus quod Deum non posse facere contra dictoria, non prouenit ex hoc quod Deus sit priuatus aliqua potentia quae nata sit haberi. Et ex hoc non sequitur si Deus non possit facere illud, quod Deus non est potens vel minus potens: quia non potest facere illud. Sic igitur videtur mihi quod omne illud quod potest esse in rerum natura absque inhaerentia actuali ad alterum, & absque hoc quod necessarium sit aliud ei inhaerere, vel ipsum formaliter alio informari: omne tale potestassumi, siue per miraculum possit sic habere esse, vt quantitas: siue naturaliter, vt substantia prout substantia stat pro natura, Et ideo accidens quod de necessitate requirit actualiter inhaerere, nec prima materia quae requirit necessario informariformaliter ab alio non posset per se assumi: sed cum alijs coassumptis possent assumi pura materia prout assumitur in natura compositi, & quodcumque accidens positiuum in subiecto. Quod dico positiuum propter peccatum

Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod maior esset vera, si in diuinis natura & suppositum sicut inter se non dicunt differentiam realem: ita etiam in habitudine ad tertium non importarent diuersam habitudinem realem. Nune autem in diuinis, licet natura & suppositum non differant re, necdicant diuersas res: tamen in ordine ad tertium dicunt, siue important aliam & aliam habitudinem realem. Nam aliud est rem illam quae est diuinitas & persona diuina, esse naturam humanam, & esse suppositum naturae humanae. Nam ad hoc quod res illa dicatur, vel sit natura humana, oporteret quod esset essentialiter humanitas: sed ad hoc quod sit suppositum humanum, non requiritur quod illa res diuina sit humanitas: sed quod sit habens humanitatem vt sustentatam per ipsam. Aliud autem re est illam rem quae est diuinitas, & suppositum diuinum esse humanitatem & sustentare humanitatem: & aliud re est ex natura diuina & humana resultare aliquam naturam vel quidditatem, sicut ex per se partibus, & illam rem quae est diuinitas & diuinum suppositum sustentare naturam humanam quod sufficit ad vnitatem in supposito. Et exemplum huius possumus accipere in creaturis. Quia licet realiter locus sit superficies: realiter tamen aliud est in re illud esse superficiem alicuius, & esse locum eiusdem. Impossibile est enim quod eadem superficies se habeat ad idem corpus realiter vt locus, & vt superficies. Importare ergo sic diuersa in habitudine ad te tium sufficit ad hoc quod realiter tiat vnio illius tertii in supposito, & non in natura.

Ad secundum dicendum, quod natura substantialis creata vna cum suo esse non facit suppositum: vt sic sit cum suo esse quod ipsa cum suo esse non sit innixa alteri. Vnde sicut ipsa talis natura quando assumitur quantum ad suam essentiam, non est quod est, vel ens proprie, sed ineno, scilicet ens in alio. Ita nec suum esst est simpliciter esse, siue subsistere: sed inexistere. Ita tamen quod intelligatur absque inhaerentia ad suppositum diuinum. Sicut etiam si quantitas subsistens in sacramento altaris vniretur de nouo subiecto, non tolleretur ab ea esse quod prius haberer: sed quod prius erat esse subsistens fieret de nouo inesse, & inex istere.

Ad tertium dicendum, quod suppositum diuinum magis distat a quacun: que natura substantiali creata, quam aliquod suppositum creatum ab aliqua natura substantiali creata aliena a sua natura: quantum ad suam distantiam quae opponitur conuenientiae quae est in aliquo modo praedicabili vniuoco. Quia nihil vniuocum praedicatur de Deo & creaturis: sicut praedicatur de duabus substantijs separatis. Tamen quantum ad proportionem quae requiritur inter assumens & assumptum, mgis conuenit suppositum diuinum cum natura substant ali creata: quam aliquod suppesi.um creatum conueniat cum aliqua natura extranea creata. Si cut etiam minus conueniunt substantia & accidens in aliquo commuri praedicabili vniuoco, quam duae substantiae adinurcem: sed quantum ad vnitatem in subiecto magis conueniunt substantia & accidens quam duae substantiae adinuicem.

Ad quartum dicendum, quod illa maior habet veritatem de illo quod sic est suppositum naturae irrationalis, quod est constiturum in esse simpliciter per naturam irrationalem: sicut suppositum equi vel asini. Non autem habet veritatem de supposito quod esset vel esse posset suppositum naturae irrationalis per eius assumptionem ad suppositum praeexistens, & iam praehabens esse per naturam intellectualem: illud enim quod sic esset suppositum naturae intellectualis, posset esse persona. Posito autem quod persona diuina assunteret naturam irrationalem, eius suppositum non esset suppositum naturae irrationalis primo modo: sed secundo modo. Et ideo ratio non concludit.

Ad quintum dicendum, quod ad illam rationem potest responderi, & per distinctionem, & per interemptionem. Perdistinctionem, quia eleuabilitas potest dupliciter accipi. Vno modo per formalem inhaerentiam alicuius formae supernaturalis: vel per hoc quod aliquid eleuatur ad vnitatem suppositi supernaturalis absque aliqua forma supernaturaliter inhiaerente. Modo dico quod si vnifornniter accipiatur eleuatio ex parte naturae & potentiae: sequitur quod si essentia siue natura est cleuabilis, & potentia. Et ideo si aliqua natura est eleuabilis ad hoc quod sit alicuius suppositi supernaturalis: ita & potentia etiam erit eleuabilis mediante natura ad hoc quod sit potentia illius spppositi eperenti per ipsumn. Et sic dico quod potentia bruti est eleuabilis, vl etiam potentia inanimati. Quia sicut ignis natura potest eleuari ad suppositum diuinum, vt Deus sit ignis: ita etiam potentia calefactiua potest eleuari mediante natura ignis ad hoc vt sit Dei, vt agentis per ipsam: ita quod diuinitas immediate calefaciet per ipsam. Et similiter si est aliqua natura quae potest eleuari formaliter per formam supernaturalem inhaerentem, sicut ponitur a qu busdam de gratia quae est in essentia an mae: ita etiam poterit potentia eleuari ad aliquem habitum supernaturalem. Sed non oportet si natura eleuatur non formaliter, sed personaliter, siue hypostitice: quod potentia possit eleuari formaliter, sicut argumentum procedit. Et ideo non valet.

Poterit etiam responderi per interempuenem maioris, accipiendo eleuationem potentiae per eleuationem ad operationem supernaturalem: prout procedit ratio.

Ad primam probationem potest dici tripliciter. Quia non opeatit quod illud quod nonpotest in minus, non possit in maius; nisi quande vtrim que est eiusdem rationis & vnum contineatur in alio: sicut in posse ire stadia tria, includitur paasse duo ire. Eleuatio autem potentiae ad opera i nem supernaturalem, & eleuatio naturae ad iupposium non sic se habent: quia nec sunt eiusdem rationis, nec vnum includit alterum.

Secundo, potest dici quod licet in natura rationali minus sit eleuari quantum ad potentiam, quam quantum ad naturam: non tanten habet hoc veritatem in natura itrationali Quia in tali natura essentiam eleuari non includit contradictionem sicut potentiam eleuari secundum modum eleuationis quem ipsi intelligunt. Et idco in tali natura non est minus possib le eleuan naturam quam potentiam: imo magis possibile. Quia vnum simpliciter est possibile: & aliud mposi, bile. Sicut in igne minus est sursum moueri, quam generare substantiam: sed in aqua minius est generare substantiam & facilius, quam mouen sursum.

Tertio dicendum, quod illud verbum Augustini non est sic accipiendum quasi minus possibile sit Deo eleuare naturam quam potentiam, imo aequ liter possibile est. Sed quia maior dignatio Dei extensa est in vno, quam in alio: & ideo dato primo datur confidentia de secundo. Sicut cui daretur amplexus regis, daretur fiducia de aliq uobeneficio: quamuis vnum non sit difficilius regi quam aliud. Et alicui posset dari amplerus regis sicut ligno: qui non esset capax beneficii dati alteri.

Ad secundam probationem dicendum, quod maior est falsa, loquendo de eleuabilitate formali, vt procedit ratio. Ad probationem dicendum quod secundum quosdam non plus est inconueuiens Deum posse peccare: ita quod peccare vel posse peccare praedicetur de Deo per extraneam naturam assumptum, quemadmodum mori vel comburi. Vel potest securius & conuenientius dici quod stante hipothesit illius natura nortposset pcccare. Quia illa natura se haberet ad suppositum diuinum vt instrumentum coniunctuni cui non conuenit agere (vt dictum est) sed suppositum diuinum ageret per eam. Nec posset ea irein actum nisi secundum quod mouetur a supposito diuino ex hoc ipso quod esset iuncta in supposito diuino, nullo habitu supernaturali existente: & per consequens non posset peccare.

Ad tertiam probationem dicendum, quod maior est falsa, accipiendo eleuabilitatem potentiae quantum ad eleuationem formalem, prout procedit ratio: & eleuationem naturae quantum ad suppositum tantum. Quia maiorem connexionem habet esse naturale ad posse naturale: quam eleuabilitas naturae ad esse supernaturalis suppositi ad eleuabilitatem formalem potentiae ad habitum supernaturalem. Et hoc satis patet ex dictis, quia non sunt in aliquo eiusdem rationis: sicut esse & posse naturale.

Quod autem ista ratio penitus nulla sit, & manifeste falso innitatur. Patet quia sequeretur secundum hanc rationem ( vt probabo) quod nullus posset habere potentiam eleuatam supernaturaliter ad intelligendum & amandum Deum: nisi esset assumptus ad vnitatem suppositi diuini. Quod sic patet. Quia magis dependet posse naturale ad esse naturale: quam e conuerso. Et per consequens minus potest esse sine esse naturali: quam e contrario. Si ergo propter hoc quod Deus non potest facere esse naturale (vt dicunt) sicut posse naturale: ideo non potest aliqua creatura eleuari quantum ad esse, nisi eleuetur quantum ad posse. Ergo contrario quia multo minus posse naturale potest esse sine esse naturali: non potest aliquis actu eleuari quantum ad posse, nisi sit eleuatus quantum ad esse in supposito diuino. Nec sufficeret eleuabilitas naturae. Quia in rerum natura posse naturale nullo modo potest esse sine esse naturali sicut esse in actu ipsius naturae. Ergo nec posse poterit eleuari actu: nisi sit actu natura eleuata quantum ad esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1