Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Si vero quaeritur vtrum Pater vel Spiritus sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo possit; sane responderi potest, & potuisse olim, & posse nunc carnem sumere, & hominem fieri tam Patrem quam Spiritum sanctam. Sicut enim Filius homo factus est: ita Pater & Spiritus sanctus potuit, & potest, &c.
Secundo quaeritur vtrum tres personae possint assumere vnam naturam: & videtur quod non Quia assumptio de terminari ad vnitatem personae. Sed si tres personae assumerent vnam naturam, illa assumptio non terminaretur ad vnitatem personae: cum ponatur non vna persona, sed tres personas assumere Ergo, &c.
Praeterea si tres personae assumetent vnam humanitatem; aut deberent dici tres hoimnes: aut vnus homo Non tres homines: cum non sit ibi nisi vnum corpus & vna anima, ex quibus non videtur posse esse nisi vnus homo. Nec etiam potetunt dici vnus homo. Quia quaelibet persona esset ille homo: & sic ille esset Pater & Filius. Et cum illud quod praedicatur de homine illo, esset persona assumens: sequeretur quod pater & Filius & Spiritus sanctus praedicaretur de illo homine. Hoc autem est impossibile. Ergo nullo modo potest fieri.
Praeterea eadem ratione qua plures persona possunt assumere vnam naturam: eadem ratione vna persona posset assumere plures naturas. Sed hoc est impossibile (vt probabo). Ergo, &c Probatio minoris. Quia si vna persona assumeret plures naturas id, est plures humanitates, illa persona, aut esset vnus homo, aut plures. Non vnus homo: cum sint ibi plures humanitates. Nec plures homines: cum ibi non sit nisi vnum suppositum habens vtramque humanitatem, & vnus illorum hominum esset alius.
Contra, illae personae quorum est vnum esse, possunt: assumere vnam naturam. Sed trium personarum est vnum esse. Ergo.
Respondeo. Primo videndum est vtrum tres personae possint assumere vnam naturam. Secundo e conuerso vtrum vna persona possit assumere plures naturas.
QVantum ad primum dixerunt quidam quod plures personae non poterant assumere vnam naturam. Quia nulla vna essentia vel natura potest esse in pluribus suppositis nisi sit infinita. Sed nulla natura creata est infinita. Ergo, &c. Minor patet Maiorem declarant. Nam esse in pluribus suppositis videtur conuenire naturae diuinae ex sua infinitate. Vnde non videtur hoc conuenite nisi naturae infinitae.
Quicquid autem sit de veritate quaestionis non videtur ista ratio multum cogate. Nam differt esse diuersa supposita: & differt esse in pluribus suppositis. Nunc autem duina essentia non solum est in pluribus suppositis: sed enim est plura supposita, praesupposita oppositione relatiua. Ex hoc ergo solo quod aliqua natura esset in pluribus suppositis, non habetetur quod esset infinita natura: nisi cum hoc esset plura suppesita. Vnde quod ipsa vna sola manens sit plura supposita, prouenit ex eius infinitate: sed natura creata fiponatur esse in pluribus suppositis diuinis, non tamen ponitur esse illa. Et ideo non oportet quod si natura creata est in pluribus suppositis diuinis, quod sint infinita. Sicut etiam si vnum suppositum creatum habet multas naturas saltem accidentales, non sequitur quod sit infinitum: sed si essentialiter possent versari de eo omnia quae accidentaliter eminunt, puta si esset per essentiam iustitia; scientia, potentia, & sic de alii.
Aliter etiam potest dici ad hoc scilicet quod natura existens in pluribus suppositis est infinita, verum est quando illa plura supposita constituuntur per eam: sicut per essentiam diuinam constituuntur omnia supposita diuina adiunctis relationibus eo modo quo conuenit supposito diuino constitui. Sed natura quae est in pluribus suppositis, quae non constituuntur per eam; non oportet quod sit infinita: & sic vna natura creata posset esse in pluribus personis diuinis.
Et ideo dicunt alii quod personae tres diuinae possent assumere eandem naturam numero. Et hoc declarant duplici ratione.
Prima talis est. In ista assumptione cum tota ratio facti sit potentia facientis: potestas assumptionis praecipue est attendenda ex conditione suppositi assumentis. Sed conditio suppositi diuini assumentis est quod prima supposita diuina possint habere vnam naturam: sicut patet de natura diuina quae in eis est vna. Ergo, &c.
Si dicitur quod conditio personarum diuinirum talis est quod possunt habere vnam naturam non quamcunque: sed infinitam, vt natura diuina. Non valet. Quia non requiritur infinitas essentiae ad hoc quod sit in pluribus suppositis: sed ad hoc quod sit plura supposita.
Secunda ratio talis est. Illud quod non habet vnitatem numeralem vel pluralitatem a supposito, manente vnitate eius numerali: indifferenter potest esse in vno & in pluribus suppositis. Sed natura assumpta non habet vnitatem numeralem formaliter loquendo a supposito assumente: sed ab indiuisione sua secundum quantitatem. Vndo etiam secundum omnes, vna persona porest habere plures numero Ergo vna natura numero potest assumi a pluribus personis.
& eisdem etiam rationibus potest faciliter oprobari secundum scilicet quod vna persona potest assumere parres naturas. Quia conditio personae assumentis est posse habere plures naturas substantiales: sicut patet de diuina natura & humana in Chrsto.
Si dicatur quod verum est de naturis differentibus genere vel specie, sicut sunt diuina & humana: sed non de naturis differentibus solo numtro. Ibi hoc excluditur per secundam rationem. Quia illud cuius vnitas vel pluralitas formaliter loquendo non est a supposito: in eo possunt indifferenter esse plura, vel vnum in eodem supposito. Sed diuersae naturae assimptae: vcl alia quaecumque substantiae materiales sunt huiusmodiquia earum vnitas vel pluralitas est per diuisitinem quantitatis. Er ideo indifferenter possunt ssumi plures na urae numero: vel vna ab eodem supposito diuino.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod assumptionem terminari ad vnitatem supe positi contingit dupliciter. Vno modo quod vnum suppositum tantum sit adquod natura creata assumatur. Et isto modo non oportet quod assumptio terminetur ad vnitatem tuppe siti. Alio modo porest intelligi quoda ssumprio terminetur ad vnitatem suppositi Quia scilicet termtinatur ad hoc quod vnum & idem sit supi ositum naturae assumentis & naturae assumptae: & sic terminatur assumptum ad vnitatem suppositi. Et sic etiam esset in proposito stante hyi othesi. Nam vnum & idem esset suppositum naturae diumae & naturae a ssumptae. Nam quaelibet diuina periona esset vnum & idem suppositum habens vtramque naturam.
Ad secundum dicendum, quod de hoc vtrum debcant dici vnus homo, vel tres hon ines: sunt diuersae opiniones. Nam quidam dicunt quod cum homo supponat pro subsistente habente naturam humanam, cum ibi sint tria: talia essent tres homines. Nec obstat quod sit ibi vna humanitas. Quia homo non supponit pro humanitate: sed pro subsistente habente humanttatem.
Alij dicunt quod deberent dici vnus homo. Quia terminus substam iuus habet (vt dicunt) vnitatem & pluralitatem a forma imporrata per tera minum. Ist autem licet habeant contradictionem in verbis, non tamen contiadicunt rebus: nam formaliter loquendo aliquo modo possint dici vnus ho mo: quia essent aliquo modo vnum in habendo hominem. Sed accipiendo termittum directe pro eo pro quo supponit in recto: essent tres homines, non obstante vnitate humanitatis. Nec tamen ex hoc sequitur quod sint similiter tres dii. Quia diuina essentia est subsistens & potest dici Deus: & ideo Deus potest supponere pro diuina essentia. Non sic homo potest supponere pro humanitate assumpta.
Ponendo ergo quod sint tres homines, potest responderi ad illud quod dicitur in oppositum quod vnitas humanitatis non obstat (vt dictum est). Quia homo non supponit pro humanitate in recto: sed pro subsistente habente humanitatem.
Ponendo autem quod aliquo modo sit vnus homo, quia sunt aliquo modo vnum in habendo humanitatem: potest responderi ad illud quod obiicitur in oppositum, quod quicquid praedicaretur de illo homine quantum ad ea que pertinent ad naturam humanam, praedicaretur tie qualibet persona scilicet homo risibilis niobilis, & sic de aliis: sed non oporteret quod quicquid praedicaretur de illo homine ratione alicuius personae praedicaretur ne qualibet persona. Et ideo non oportet quod Pater sit Filius, & e conuerso, situt nec etiam modo quontam Pater & Filius sunt vnus Deus, sequitur quod Pater sit Filius.
Ad tertium dicendum quod stante hyporhesi quod vna persona haberet plures humanitates: posset dici personaliter, siue hyportatiee loquendo quod illa persona esset vnus homo. Nec obstaret pluralitas humanitatis. Quia homo non suppontt in recto pro humanitate: sed pro subsistente habente humanitatem.
Quod autem obiicitur quod sequeretur quod duo homines essent, quorumvnus esset alius. Dicendum quod accipiendo sic duo homines: quod vnus homo esser alius. Quia quantum ad personam quae haberet vtramque humanitatem, essent vnum: & vnum habens ambas hmanitates. Srante enim hypothesi persona illa non posset dici. Ita proprie duo homines sicut Socrates & Plato: sed aliquo modo scilicet in habendo plutes humanitares dicerentur duo homines, quasi aliquid habens duas humanitates. Ita quod plur. ficatio non intelligeretur in supposito habente pro duo homo directe supponit in recto: sed in na ura habita. Quo autem homines sic dicti rat one suppositi habentis sunt vnus homo: & per consequens vnus illorum est alius
On this page