Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum natura assumpserit naturam
Praeterea inquiri operuet, cum ex praemisi: conster Verbum Dei & carnem & anima Fuul assumpsisse in vnitatem personae, quid horum potius concedendum sit, scilicet quod per sona personam, vel quod natura naturam; vel per sona naturam, vel natura personam assumpserit, & an ita conuentat dici diuinam naturum esse incarnatam: sicut Deue incarnatua & verbum incarnatum sane dicitur, &c.
Svper quintam distinctionem, quaeritur vtrum natura assumpserit naturam. Etarguitur quod non, quia afsumere non conuenit ei quod est commune tribus personis, alioquin cuilibet personae conueniret. Sed essentia, siue natura est communis tribus personis. Ergo, &c.
Praeterea, sicut se habet persona ad personam: ita se habet natura ad naturam. Sed persona non potest assumere personam. Quia tunc essent duae personae in Christo, scilicet aisumens & assumpta Ergo, &c.
Contra: sicut se habet persona ad personam, ita natura ad naturam. Sed personae conuenit assumere personam (vt probabo) Ergo, &c. Probatio minoris; quia Filius Dei qui est persona assumpfit animam rationalem, quae etiam dicitur esse persona: cum sit naturae rationalis indiuidna substantia & per se subsistens. Respondeo. Primo videndum est quid fit vnio secundum quam dicuntur vniri naturae in supposito diuino. Secundo, videndum est quomodo differunt vnio & assumptio. Tertio, cui conueniat assumere: & cuinon.
Qvantum ad primum dicendum est breuiten quod vnio est quaedam relatio vnitorum: Vnde vnio naturarum in supposito diuino, vei etiam vnio naturae humanae ad suppositum diuinum, est relatio quaedam inter naturam assumptam ex vna parte: & naturam & personam ex alia parte. Ista autem relatio est realis in natura vnita, quae realem dependentiam habet ad suppositum diuinum: ex parte autem suppositi diuini ponitur relatio rationis Qualiter autem relatio Dei ad creaturam, dicatur rationis: dictum est in primo.
Qvantum ad secundum, sciendum quod vnio & assumptio principaliter differunt in quatuor; primum est quod vnio proprie dicit ipsam relationem ipsorune vnitorum, sed assumptio magis dicit actionem assumentis, vel passionem assumpti. Vnio enim proprie non dicit actionem vel passionem: sed vnitio hoc videtur dicere. Secundo, quia vnio non importat terminum ad quem est vnio, vel terminum a quo: sed assumptio hoc importat. Nam assumptio idem est quod sumptio alicuius ab alio a se. Vnde in nomine assumptionis importatur assumens & terminus assumptionis: non sic in nomine vnionis. Tertio, quia assumptio requirit alterum extremorum esse fixum & stabile: scilicet illud ad quod aliud sumitur Aliud aliquis requirit vt mobile & trahibile ad alterum scilicet id quod assumitur: vnio autem non sic. Quia ad hoc quod aliqua dicantur vniri, non requiritur vt vnum eorum trahatur ad alterum, si acut ad fixum & stans, vel ambo ad constituendum tertium, quartum in quo differunt est, quia vnio sicut quaed.m relatio aequiparantiae respicit vniformiter vtrumque extremum, non autem assumptio respicit assumens vt illud ad quod trahitur aliquod, & assumptum vt quod ad aliquid trahitur. Et ex hoc sequitur quod licet vniens sit vnitum: non tamen assumens est assumptum. Quod autem dicitur quod relatio aequiparantiae est inter personamdiuinam & assumptam: nonest intelligendum secundum rem Quia impossibile est eam aequiparari in aliquo reali: sed secundum nomen, inquantum indifferenter attribuitur vtrique.
Qvantum ad tertium sciendum, quod in nominibus significantibus dictam vnionem est quaedam differentia. Nam quaedam nomina important solam actionem ipsam absolute, non implieando illum ad quem: sed solum id cui attribuitur quod sit principium actiuum vnionis. Et ista indifferenter conueniunt toti Trinitati, & esset sicut vit ire, facere assumptionem, & talia. Que dam autem sunt quae important cum hoc terminum ad quem fit vnio: & talia non conueniunt toti Trinitari: sicut assumere non conuenit toti Tri¬ ninati. Quia neque patri conuenit, nec Spiritui sancto: cum non sit torminus ad quem terminetur ista vnio. Illud autem ad quod terminatur vnio dupliciter potest accipi. Vno modo quia est id ad quod & in quo est vnio: & sic sola persona Filii est terminus vnionis iam factae, licet aliae personae possent esse termini vnius alterius possibilis fieri: cum soli personae Filii ad ipsam & in ipsam facta sit vnio. Aliomodo dicitur terminus vnionis id ad quod est vnio, in quo tamen non est vnio. Et sic natura diuina vt est in persona Filii est terminus vnionis. Et ideo potest dici ad se: non tamen in se sumere. Vnde dicitur assumere, quia assumpsit id est ad se sumpsit naturam humanam in natura Filii. Et quia naturae secundum se & absolute consideratae non conuenit assumere, sed vt est in persona Filii: quia non sumit ad se nisi in persona filii. Ideo non oportet quod assumere conueniat toti Trinitati. Sicut accipi per generationem, quia non conuenit secundum se & absolute naturae: sed vt est in persona Filii. Ideo non opportet quod accipi per generationem conueniat toti Trinitati.
Et per hoc pater solutio ad primum in oppositum. Nam quando dicitur quod assumere non conuenit ei quod est commune toti Trinitati, verum est accipiendo illud commune absolute & secundum se: sed bene potest conuenire assumere ei quod est commune toti Trinitati prout accipitur in determinata persona. Et quod ei sic conuenit, non oportet quod sit commune toti Trinitati: sicut patet in exemplo nostro posito.
Ad secundum dicendum, quod quantum pertinet ad propositum: facile est respondere sicut magister respondet. Nam dato quod ita esset quod anima quando per se subsistit esset persona, non tamen oportet quod sit persona quando alii cui innititur in essendo vnire, prout est anima Christi in supposito diuino. Sicut etiam dato quod humanitas esset realiter persona humana quando non innititur alieno supposito: tamen non oportet quod habeat rationem suppositi quando innititur alieno supposito, sicut humanitas Christi innititur supposito diuino. Et ideo non sequitur quod persona sit assumpto.
Sed quantum ad id quod in quaestione implieatur: vtrum anima separata quando per se subsistit, sit persona. Breuiter dicendum quod non. Quia de ratione personae non solum est quod subsistat: sed etiam quod dicat ens perfectum quod hec actu aptitudine sit natum esse perfectum alicuius naturae. Anima autem separata non est talis. Quod ergo dicitur quod est naturae rationalis indiuidua substantia & subsistens. Dicendum quod non sufficit, quod qualitercumque sit naturae rationalis indiuidua substantia: nisi sit substantia completa quae non sit nata esse pars alicuius naturae.
On this page