Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sit tantum unum esse

De intelligentia harum locutionum scilicet Deur factus est homo, Deue est homo: an hia locutronibuae dicatur Deua factus esse aliquid vel esse aliquid: vel nen. ex praemistt autem emergit quaestio plurimum contineni vtilitatu: sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Cum enim constet ex praedictus & alius pluribus testimoniti, omnesque caerbolici vnanimiter fateantur Deum esse factum hominem: & Tesum Christum Deum verum esse & verum hominem: quaeritur an hu locutionibus Deus factus est homo, Filiua Dei factus est Filiua hominis: Deue est homo, & homo est Deue: dicatur Deue factus esse aliquid, vel esse aliquid: vel aliquid dicatur esse Deua, & an ita conueniat dici homo factus est Deua: &Ti liue hominir factur est Filiua Dei: sicut e conuer so dicitur & si ex hir locutionibua non dicitur Deus factaa esse aliquid vel esse aliquid: quae sit intelligentiae harumi locutionum & similium. In huina pro funditatis reseraetione & scrupulosae quaeftionir ex positione plurimum differre inueniuntur sapientes.

Distinctio sexta. QVAESTIO PRIMA.

SVper sextam distinctionem quaeritur vtrum in Christo sit tantum vnum esse. Et videtir quod non. Quia Filius Dei assumpsit homintm: vt habetur ex multis auctoritatibus in littera. Sed homodicit suppositum. Ergo Filius assumpsit suppositum. Sed assumens non est assumptum. Ergo Filius Dei non est suppositum assumptum: & per consequens sunt in ipso duo supposita. Sed ad duo supposita sequuntur duo esse. Ergo, &c.

Praeterea illud quod est simpliciter duo: habet duo esse. Sed Christus est duo scilicet assumens & assumptum: vt patet per quasdam auctoritates in littera. Ergo, &c.

Praeterea si Christus nonesset duo & non haberet duo esse, sed vnum: oporteret personam Christi esse compositan ex diuina & humana natura: sed hoc est impossibile. Tum quia persona Christi non coustat ex partibus, cum sit simplicissima, & vnum cum deitate; Cum quia impossibile est diuinam naturam esse partem alicuius compositi. ex eo quia non potest habere rationem partis. Ergo, &c

Contra vnius suppositi vnum est esse. Sed vt patebit in Christo non est nisi vnum suppositum ergo, &c.

ARTICVLVS PRIMIVS.

REspndeo. Hic sunt quinque facienda. Primum est videre vtrum in Chnsto sint quo: supposita.

Ad quod sciendum quod quidam posuerunt quod sici scilicet quod in Christo erant duo sur posita & vna persona. Fioc aute ostenditur esse impossibile propter duas rationes.

Prima talis est. Nullus potest veredici homo, nec denominari ab humanitate homo: nisi sit suppositum in quo existat humanitas. Sed secundum fidem haec est vera, Deus est homo. Ergo suppositum Dei & suppositum in quo existit humanitas Christi est vnum suppositum. Sed in Christo non est aliquod suppositum nisi suppositum diuinum, & in quo existit humanitas: licet in Christo inproprie dicatur humanitas existere. Quia ipsa non est cui conuenit proprie esse: sed qua aliquis est homo scilicet Christus. Ergo in Christo non est nisi rantum vnum suppositum. Minor pater. Maior faciliter probatur. Nam licer extrinseca denominatione possit aliquod dici adiectiue humanum, vel humanatum, vel aliquid tale: nunquam tamen dicitur homo nisi habens humanitatem vt vnitam sibi in supposito. Alioquin vel effectus, vel causa hominis, vel aliquid habens habitudinem extrinsecam ad Christum posset dici homo: quod est falsum: sed habens humanitatem sibi vt vnitam in supposito hominis, siue suppositum in quo existit humanitas est idem re cum eo. Ergo, &c. Et sic patet maior.

Secunda ratio talis est. Illa quae directe se habent ad motum superioris & inferioris: plurificato superiori realiter, necessario plurificatur inferius. Dico autem directe. Quia licet essentia diuina se habeat aliquod ad motum superioris respectu personarum, non tamen directe: sed multum improprie. Relatio autem magis se habet ibi vt superius ad plures relationes: & similiter persona ad Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Nam paternitas & filiatio sunt ibi plures relationes realiter; & Pater & Filius sunt plures personae etiam realiter: non sio autem plures essentiae. slla autem quae directe habent motum superioris & inferioris: plurificato vno realiter, & alterum oportet plurificari. Sed persona & suppositum sunt huiusmodi: Nam quod dicit suppositum communiter in quacumque natura substantiali, hoc dicit persona in natura intellectuali. Et ideo necesse est quod plurificato supposito realiter plurificetur persona in natura intellectuali sicutplurificato animali necesse est plurificatut: hominemin natura humana. Et ex hoc sequitur quod si inChristo sint plura supposita: quod necesse est ibi esse plures personas. Hoc autem falsum est & haereticum: & ideo falsum est & haereticum ponere plura supposita in Christo.

ARTICVLVS SECVNDVS.

SEcundo videndum est vtrum Christus sit vnum, vel plura.

Ad quod dicunt quidam quod Christus dicitur dici vnum & plura. Vnum quantum ad suppositum: & plura quantum ad naturas. Et quod debeat dici vnum quantum ad suppositum planum est, & hoc supponunt. Sed quod debeat dici plura ratione naturarum, licet altera earum non praedicetur de supposito: sic probant. Quia secundum philosophum album & musicum non sunt vnum: & ramen suppositum habens vtrumque est vnum, Nec albedo vel munica praedicatur de illo. Ergo a simili suppositum diuinum habens multa, scilicet naturam diuinam & humanam: potest dici multa ratione naturarum.

Alii dicunt & melius v mihi videtur, quod Christus non est proprie multa: sed habens muln vel plura. Rationem autem huius assignant. Quia Christus non est aliud nisi illud quod praedi catur de supposito Christi. Sed altera naturarum non praedicatur de supposito Christi: Christus enim non est humanitas, sed est habens eam. Et ideo licet Christus sit homo habens plura: non tamen est plura.

Et si dicatur ad hoc quod altera naturarum scilicet humana, licet non praedicatur de Christo in abstracto: praedicatur tamen in concreto, & sic multa praedicantur de Christo. Non valet quia concretum nature humane praedicare de Christo, non est multa praedieare de eo. Sed hoc potest habens multa praedicare de ipso. Nam homo est habens humanitatem, & non humanitas.

Ad illud quod dicit Philosophus quod album & musicum multa sunt. Potest dici. faciliter quod quantum ad illud pro quo supponit in recto non sunt multa secundum vnum habens multa: & ibi accipitur esse multa pro eo quod est esse naturarum multarum: siue esse habens multas naturas. Et hoc forte intelligunt illi qui dicunt Christum esse multa quantum ad naturas, non quia Christus in recto sit multa: sed esse plurium naturatum, siue habens multa.

ARTICVLVS TERTIVS.

TErtio, videndum vtrum in Christo sit tantum vnum esse.

Ad quod dicunt quidam quod in eodem supposito, siue creato, siuo increato, impossibile est esse nisi vnum esse, siue vnum actum existendi Ec hoc probant tali ratione. Quia secundum ipsos sicut omnia quanta eiusdem suppositi se habent ad quantitatem: ita omnia entia eiusdem suppositi se habent ad actum essendi. Sed omnia quanta eiusdem suppositi sunt quanta per eandem quantitatem: quia in vno supposito vel subiecte non est nisi vna quantitas, qua omnia quanta illius subiecti sunt quanta. Ergo omnia quae sunt in eodem supposito sunt entia eodem actu existendi. Diuersimode tamen (vt dicunt) dicitur substantia ens secundum illum actum essendi; & alia accidentia superuenientia. Nam substantia dicitur ens sicut illud in quo est esse: sed alia dicuntur entia scilicet quantitas albedo & nigredo, & sic de alijs: quia recipiuntur in ente. Sicut etiam substantia dicitur quanta sicut illud in quo est quantitas, sed accidentia superuenientia quantitati dicuntur quanta, quia recipiuntur in quantitate.

Haec autem positio videtur mihi impossibilis & maxime attendendo ad vnum istorum: nam ipsi dicunt quod esse est actualissimum quod est in re, & quod a nullo participatur. Hoc autem non potest stare cum praemissis: quia si bona est comparatio de esse ad quantitatem sicut omnia superuenientia quantitati, & quae recipiuntur in quanto, informant quantitatem & participantur ab ea: ita omnia essentia informabunt ipsum esse & participabuntur ab eo. Et sic ipsum esse multa participant: quod est oppositum eius quod ponunt

Quod autem positio sit impossibilis patet. Quia vel esse est idem re cum essentia: vel nonSi sic: ergo quot sunt essentiae realiter, tot sunt esse. Si non: tunc esse se habebit ad essentiam quae est forma & prinius actus sicut quidam actus secundus consequens ad actum primum: sicut etiam actus secundus qui est operatio, sequitur ad actum primum qui est potentia. Sed constat quod secundum diuersitatem potentiarum oporter ponere diuersitatem operationum. Ergo, &c.

Item sicut forma qua aliquid est simpliciter se habet ad esse simpliciter: ita forma qua aliquid est secundum quid, se habet ad esse secundum quid. Sed ad formam substantialem ex eo quodest sorma qua aliquid est simpliciter: sequitur actus essendi simpliciter. Ergo ad formam accidentalem qua aliquid est secundum quid: sequitur quidam actus essendi. Multa alia possent adduci: sed pertranseo.

Ratio autem cui innititur est valde friuola. Nam licet quantum ad hoc quod simile est de quantitato & de esse, quod sicut quantitate aliquid dicitur quantum denominatiue: ita ab actu essendi dicitur aliquid ens. non tamen oportet quod quantum ad aliud, sit simile. Sicut id quo aliquid est quantum non potest multiplicari: ita nec illud quo aliquid est ens. Quia quantitas nominat formam specialem quae non potest multiplicari in eodem. Nam trina dimensio quae est corpus, & est quantitas quae facit corpus quod est substantia esse quantum: est supernaturalis forma & quantitas specialis. Et ideo non potest multiplicari in eodem sicut nec albedo: sed esse & esse ntia dicunt formas generales, & similiter qualitas. Vnde non oportet quod omnia entia vel qualia eiusdem suppositi sint entia eodem actu essendi, vel eadem essentia: vel quod omnia qualia sint qualia eadem qualitate. Quia constat quod idem subiectum est dulce & album & calidum diuersis qualitatibus. Illa enim ratio ita concludit vnam tantum essentiam in vno supposito sicut vnum esse. Quia constat quod sicut quantitate vt quadam essentia speciali dicitur aliquid quantum: ita essentia dicitur aliquid esse ens saltem quantum ad esse essentiae. Ergo si illa ratio est bona sicut omnia quanta eiusdem suppositi sunt quanta eadem quantitate, & per consequens in vno subiecto vel supposito non est nisi vna quantitas: ita & in vno subiecto non erit nisi vna essentia, qua omnia erunt entia quantum ad esse essentiae. Quod est absurdum. Vnde illa ratio non valet quidquam.

Et ideo supposito quod secundum diuersitatem formarum sit diuersitas essendi. Dicunt aliqui quod licet necessarium esset esse sequi naturam humanam: tamen quia assumpta est ad esse alterius suppositi, ideo caret in Christo proprio esse. Quia impossibile est in eodem supposito esse plura esse substantialia: quia tunc essent plura supposita. Et volunt imponere hoc scilicet Thomae: quia videtur verba sua hoc sonare. Quia secundum eum impossibile est in eodem suppo ro esse plura esse simpliciter.

Hanc autem positionem credo non esse veram: nec esse de mente Sancti Thomae. Quod autem non sit vera sic ostendo. Quia aut esse est idem re cum essentia: aut non. Si sic, tunc planum est quod manet ibi esse humanae naturae, saltem quantum ad id quod est: dato quod non remaneat quantum ad rationem illam quam haberet, si humana natura esset in supposito proprio. Si autem ponatur quod differant: adhuc videtur idem sequi. quia siddifferant esse ab essentia; esse magis intime & magis inseparabdliter sequitur essentiam, quam quaecumque proprietas, siue propria passio sequatur suum subiectum. Cum ergo ponatur quod aliquae propriae passiones sunt quaeumque virtute inseparabiles a subiedo: sicut cumum vel rectum a liena, vel aliquid tale. Ergo multo minus quacumque virtute poterit separari ab esse. Quod autem non fuerit de mente Sancti Thomae, seilicet quod esse illud quantum ad id quod est, non maneret: ostendam in fine huius articuli.

Et ideo est alia opinio quae dicit quod ess: hnmanae naturae remansit in Christo: sed non sub ratione esse simpliciter, siue sub ratione eius quod, est subsistere.

Ad cuius euidentiam sciendum quod ipsi diuidunt esse, siue existere in subsistere & in exissere: ita quod sicut ens diuiditur in ens subsistens & in ens in alio quod potest dici in ens, ita & exissere secundum eos diuiditur in subsistere & in existere, quorum primum est esse simpliciter, & esse suppositi, vel modum suppositi habentis: sicut est in quantitate in sacro altaris, secundum autem scilicet inexistere, est accidentis quantum ad hoc quod alii innititur: sicut est humana natura in Christo.

Dicunt ergo quod esse humanae naturae remasit in Christo non subritione esse simpliciter, siue sub ratione subsistendi, sed sub ratione inessendiQuia illud esse non est ipsius naturae in se, quia ipsa non est: sed est ens in ordine ad aliud cui innititur. Et hoc sit rationabile potest sic apparere. Quia sicut ens quod est substantia se habet ad hoc quod sit quoddam inens: ita esse substantiale se habet ad hoc quod possit esse quoddam inesse, siue inexistere. Cum ergo natura substantialis quae secundum se nata est constituere ens simpliciter, virtute diuina fiat quoddam inens: ita etiam non est inconueniens si virtute diuina esse substantiale creatum, quod de se natum est esae quoddam esse simpliciter, fiat quoddam inesse. Ita quod nlud esse cum esse diuino non ficiant duo supposn ta, sed concutrant ad vnum suppositum: ita quod vnum eorum non sit esse simpliciter, sed inesse. Et haec positio videtur mihi probabilior.

Quod autem haec, & non alia immediate posita fuerit de mente sancti Thomae patet respicienti ipsum in,. quolibet qu ii. articulo primo & secundo, ex hoc quod semper in fine deductionum suarum eoncludit quod non est in Christo nisi vnum esse personale. Sed quia ipse dicit: in tertia parte quod si natura humana adueniret personae diuinae accidentaliter: essent ibi plura esse. Nunc autem; quia in vnitate suppositi assumitur, non est ibi nisi vnum esse simpliciter suppositi, siue personale. Ex quo videtur quibusdam quod intentio eius sit quod actus essendi naturae humanae nullo modo maner, nec scilicet vt inesse; quia tunc esset accidentale: multo autem minus potest manere vt subsistere, sicut patet ex supradictis.

Sed hoc dicentes non attendunt differentiam inter accidere quod conuenit accidenti proprie dicto, sicut albedo dicitur accidere homini: & accidere substantiae secundum quod vna substuntia dicitur accidentaliter aduenire alteri, sicut vestis aduenit homini. Quia plurifitato primo cuiaduenit esse, non plurificatur esse suppositi: sicut in homine albo & calido non sunt duo esse suppositi. Sed quando vna substantia aduenit accidentaliter alteti, vt vestis homini: non tollitur diuersum esse suppositi ex tali accidente, siue ex adiuncto accidentali. Vnde homo est vestis sunt duo supposita: Vnde homo non est vestis: licet sit vestitus. Similiter si humana natura quae substantia quedam est, adueniret aceidentilites personae diuinae, sicut vestis aduenit homini: tunc essent duo esse suppositi, & duo esse simpliciter. nec posset dici de homines licet posset dici aliquo modo humanatus idest humanitati aliquomodo coniunctus, sicut non dicitur homo vestis sed vestitus. Vult ergo S. Thomas quod si humana natura adueniret personae diuinae accidentaliter, eum non posset aduenire accidentaliter nisi sicut vna substantia dicitur accidere alteri, & non cedere in vnitatem suppositi: essent ibi simpliciter duo esse. Non autem intendit quando facta vnione in supposito secundum quam natura humana per se dependet a supposito diuino, ita quod non habet esse nisi in se: adhuc maneat esse humanae naturae, sed non sub ratione esse simpliciter, vel sub ratione eius quod est subsistere: sed manet sub ratione inesse: ita tamen quod accipiatur absque inhaerentia ad suppositum diuinum.

ARTICVLVS QVARTVS.

Quarto. videndum est vtrum humana natura adueniat accidentaliter personae diuinae. Et hoc faciliter patet ex dictis, quod non. Quia si accidentaliter adueniret personae diuinae, hoc non posset esse nisi sicut substantia aduenit accidentaliter substantiae: substantia autem non dicitur aduenire accidentaliter substantiae per inherentiam. Quia hoc repugnat omni substantiae: nisi aliquis vocet formam substantialem substantiam. Et hoc dato quod insit aliquomodo, non tamen potest inesse accidentaliter. Et ideo vna substantia dicitur accidentaliter aduenire alteri, quando aduenit ei secundum habitudinem extrinsecam ab vnitate suppositi: sicut aduenit vestis homini, vel sella equo. Sic autem non potest natura humana aduenire personae diuinae. Quia tunc natura humana in Christo, & natura diuina pertinerent ad diuersa supposita: quod ostensum est esse falsum & impossibile.

Vnde prima opinio, quae ponit in Christo duo supposita: falsa est & haeretica. Quia impossibile est quod saluer quod sit homo: quod necesse est saluare secundum fidem. Similiter vltima est heretica; tum quia ponit humanitatem accidentaliter aduenire; tum quia tollit humanitatem. Quia humanitas est natura resultans ex vnione corporis & animae, quam vnionem secunda opinio non ponit, etiam tollit veram mortem & passionem & dolorem, vel q amcumque passionem sensitiuae partis in Christo quia ralia non possunt conueni. re nisi ponatur corpus informatum per animam. Nam mors est separatio animae a corpore: quia separatio praesupponit vnionem fuisse. Passio autem sensitiua ponit eam necessario esse, scilicet vnionem actualem: quia est totius coniuncti. Secunda autem opinio non ponit istam vnionem.

Quinto, videndum est vttum persona Christi per humanitatem adiunctam, sit composita.

Ad quod dicendum breuiter quod proprie persona Christi non est composita. Nam proprie non est compositum, nisi quod resultat & constituitur ex partibus ipsum per se constituentibus. Persona autem diuina non potest constitui ex partibus: nec natura diuina rationem partis proprie dictae habere potest. Sed dicitur large persona Christi composita. Quia in aliquo habet compositi similitudinem, inquantum habet plura in se vnita: quae tantum vnio non est per compositionem proprie dictam.

Ad primum dicendum quod emnes auctoritates quae dicunt hominem assum ptum, exponendae sunt quod accipiunt hominem pro humanitate quo modo loquendi aliquando sancti dectores vtuntur: quia quod sic hemo habet per hemanitatem assumptam.

Ad secundum dicendum quod quando dicitur a doctoribus sanctis quod Christus est assumens & assumptum, impropria locutio est: & est mtelligenda sub hoc sensu, scilicet quod assumens & lassumptum concurrunt in vnitatem suppositi, quod quidem suppesitum est Christus. Vnde accipiendo proprie assumptum, illa est falsa, Christus est ipsum assumptum, vel res assumpta.

Ad tertium dicendum quod non oportet per dictam vnionem ponere ibi cempositionem proprie dictam: sed aliquid simile compositioni, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1