Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Distinctio vndecima QVAESTIO VNICA.

QVper vndecimam distinctionem quaeritur Qvtrum Christus secundumquod homo, sit creatura.

Et arguitur quod non. Quia quod conuenit alicui cum reduplicatione, conuenit ei simpliciter. Sed esse creaturam, vel incipere esse, non conuenit simpliciter homini Christo: vnde ista esset falsa. Iste homo de nouo incipit esse. Ergo. &caetera.

Praeterea. Si esse creaturam conuenit Christo secundum quod homo, Aut hoc est ratione personae aut ratione naturae. Non ratione personae, quia in Christo persona habens humanitatem non est creatura. Nec etiam ratione naturae humanae, quia natura humana non praedicatur de homine Christo: hac enim est falsa, Christus est humanitas. Ergo, &c.

Contra, videtur quod simplititer esse creatura praedicetur de Christo. Quia de quocumque praedicatur inferius, praedicatur & superius. Sed homo est inferius ad creaturam. Ergo de quocunque praedicatur homo praedicatut creatura. Sed simpliciter de Christo praedicatur homo: ergo & creatura.

Praeterea, omne quod non fuit ab aeterno incepit esse. Sed nullus homo fuit ab aeterno. Ergo omnis homo incepit esse: & per consequens homo qui est Christus. Probatio minoris: quia si aliquis homo fuit ab aeterno, verum fuit semper ab aeterno dicere horo est. Sed hoc est falsum, quia ante mundum non fuit verum dicere quod homo esset: ergo nullus homo fuit ab aeterno.

Respondeo. Hic primo distinguendum de creatura. Quod scillcet creatura dupliciter potest accipi. Vno modo concretiue, scilicet pro eo quod est creatum. Alio modo pro abstracto, scilicet pro quidditare creata: sicut humanitas dicitur creatura.

Secundo, sciendum est quod sicut supradictum est quod illud quod denominat aliquid sim. pliciter secundum esse, quandoque non denominat ipsum simpliciter secundum fieri. Et quod secundum esse infert ipsum simpliciter, non oportet quod inferat ipsum: fieri: sicut licet sequatur quod si homo est albus, quod homo simpliciter sit; non tamen sequitur quod si homo fiat albus, simpliciter fiat. Vnde hominem fieri album, ad hominem fieri simpliciter, se habet sicut secundum quid ad simpliciter,

Ulterius sciendum quod fieri secundum quid, conuenit alicui secundum illud quod ei aduenit post suum completum esse: sicut homo dicitur fieri albus: sed fiers simpliciter conuenit alicui secundu suum esse simplieitet,scileet et mum ad suppositum, & esse suppositi Eieri enim simpliciren est sub stenctium. Vnde non dicitunhumo fieri simpliciter: licet quantum ad suppositum habuns naturam hiat.

Tertio suendum est quod idem est iudiqium quantum ad ssecundum quid & simpliciter de incipere esse, & de fieri: quia non dicitur aliquid simpliciter incipere esse, nisi quantum ad suppositum, siue, quontum ad esse suppositt. Sed incipere esse hoc vel illud, beng potest conuenire alicui secundum aliud quam secundum esse suppositi: sicut dicimus quod homo incipit esse albus, vel musicus.

Quarto sciendum quod quando secundum quid & consimilia, sunt nota perseitatis; sicut quando dicitur homo secunduni quod homo est risibilis: ly secundum quod denotat quod praedicatum insit subiecto per se, ita quod in subiecto sit causa praedicati. Quandoque vero ly secundum quod non est nota perseitaris, sed est oppositum alicuius modi imperfecti, quo praedicatum inest subiecto: vt si aliquis solum in pede sit albus, & dicatur albus secundum pedem, vel secundum quod habens pedem; ly secundum quod non est nota perseitatis, sed determinatiuum modi imperfecti, in quo praedicatum inest subiecto: quasi diceretur non est simpliciter albus, sed secundum quod habens pedem.

His praemissis dico ad quaestionem qua quaeritur, vtrum Christus sit creatura. Dicendum quod si creatura accipiatur in abstracto, scilicet pro quidditate creata, videlicet pro humanitare, semper est falsa propositio quae dicit Christum esse cteaturam; siue absolute, siue secundum quod homo. Vnde ista, Christus est humanitas, & secundum quod homo est humanitas, falsa est: quia nullo modo humanitas praedicatur de Christo. Si autem ly creatura teneatur concretiue; vt si idem quod creatum ita quod quaeratur vtrum ista sit vera, Christus est creatus. Dicendum simpliciter quod non: imo est falsa simpliciter. Quiat sicut fieri, ita creari simpliciter non conuenit alicui, nisi quantum ad suppositum, siue quantum ad esse suppositi: Chriitus autem quantum ad suppositum, isiue quantum ad esse suppositi, non est factus, nec creatus. Et ideo haec Christus est creatura, ves creatus; vel iste homo, demonstrato Christo, est creatus vel factus homo, est vera: quia in hoc non denotatur creari vel fieri simpliciter attribui supposito Christi: sed in ordine ad naturam importatam in praedicato. Vnde est sensus quod suppositum Christi factum est habens humanitatem per formam quae: est creatura. Ista etiam, Christus secundum quod honio est creatura, vel creatus, vera est. Sed aliquid conuenit alicui secundum quid, licet simpliciter prolatum non verificetur de illo: sicut homo habens albedinem solum in pede, non potest vere dici simpliciter albus: tamen quando attribuitur cum conditione explieante modum quo conuenit secundum quid; tunc potest verificari de illo cui secundum quid conuenit. Vnde vere posset dici de illo albo secundum pedem; iste secundum pedem, siue secundum quod habens pedem, est albus. Nunc autem licet creari, vel fieri simpliciter non congeniat Christo: tamen ista conueniunt sibi secundum quid, scilicet secundum quod est habens humanitatem. Nam haec est vera quod suppositum est factum habens humanitatem: & ideo conditione illa apposita, per quam secunnum qmus fieri vel creari conuenit supposito diui¬ no fiue Christo atrribuitur ei. Illa autem conditio imporratur quando dinitur secundum quod homo & ideo Christus secundum quod homo est creatura, id est, creatus vel factus & stat ibi homo non pro natura in abstracto, nec prossupposito Iecundum se; sed pro supposito secundum quod est habens naturam, siue pro natura in concreto: prout dictum est supra quod terminus concretus in praedicato, vel cum reduplicatione positus, tenetur formaliter: non quod supponar pro natura abstracta in recto: sed quia supponit pro habentenaturam secundum quod est habens naturam. Eodem modo dicendum est de incipore esse: quia ista, Christus incipit esse, vel iste homo incipit esse (demonstrato Christo) est falsa: & propter eandem causam propter quam est falsa, Christus est factus vel creatus: quia incipere simpliciter non conuenit nisi supposito: sed ista incipit esse homo, & ista, Christus secundum quod homo incipit esse, sunt verae sicut dictum de creaturis. Et quia vtrae que rationes aliquo modo concludunt falsum, ad vtrasque respondendum est.

Ad primum ergo dicendum quod illa maior habet veritarem quando ly secundum quod est nota perseitatis. Sic autem non est hic, vt patuit in responsione principali: in o Iy secundum quod est expositiuum modi quo recundum quid praedicatum oonuenit sub ecto. Vnde idem est ac si dicatur quod Christus non est simpliciter creatura fiue creatus, sed secundum quod homo, fiue secundum quod habens humanitatem.

Ad secundum dicendum quod quando dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, ista non verificatur ratione naturae absolute & in abstracto: quia numquam est verum quod Chrisius sit humanitas: nec ratione suppositi secundum se & absolute: sed ratione suppositi vt est habens naturam. Nam suppositum factum est habens naturam humana: & hoc significatur quando dicitur quod est factus homo, vel quod secundum quod homo factus est creatura.

Ad tertium dicendum, quod sicut factum non est superius ad hominem: ita quod sit genus vel differentia ad ipsum: sed est praedicatio denominatiua secundum quod denominatur a praedicamento passionis. Ita etiam creatura, siue esse creatum. Et ideo non oportet quod de quocumque praedicatur homo, necessario praedicetur absolute factum esse, vel esse creaturam; sed cum determinatione, secundum quod homo. Notandum tamen quod secundum cursum naturalem, fieri hominem est fieri simpliciter. Sed in Christo fieri hominem non est fieri simpliciter: sed fieri secundum quid: quia in Christo natura humana inquantum aduenit supposiro praeexistenti in actu, habet modum accidentis.

Ad quartum dicendum quod licet ista, nullu, fuit homo ab aeterno, secundum scilicet quod ly homo se renet ex parte praedicati, sit vera: quia nullus est qui fuerit habens humanitatem ab aeterno: tamen, ista nullus homo est ab aeterno secundum quod ly homo se tenet ex parte subiecti, est falsa: quia est aliquis homo qui fuit ab aeterno, seilicet Christus de quo potest dici, iste homo fuit abaetemno Nec oportet quod propter hoc verum fuerit ab aeterno dicere quod homo est: sed sufficit quod nunc sit verum dicere quod aliquis est homo qui fuit ab aeterno, & hoc est verum de Christo. Qui est super omnia Deus benedictus in sae cula. Amen

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1