Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus secundum homo sit persona
Solet etiam quaeri vtrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum vel creatum, &c.
Et arguitur quod sic. Quia Christus secundum quod homo est animal. Et esse animal est esse aliquid. Ergo Christus secundum quod homo, est aliquid. Sed non potest esse aliquid, nisi aliquid subsistens; & non potest esse aliquid subsistens, nisi suppositum: & per consequens suppositum naturae intellectualis. Sed tale est persona. Ergo, &c.
Contra, si Christus secundum quod homo est persona: & non potest esse persona, nisi diuina, & Deus. Sed haec est falsa, christus secundum quod homo est Deus. Ergo.
Respondo Primo praesupponendum est quod reduplicatio quandoque potest accipi materialiter: & turc tantum denotat vnitatem praedicari cum subsecto: vt sidicdtim, homo secundum illud secunduni quod est animal, habet quod sit homo: quia idem est essentialiter animal & homo Quadoque vero accipitur formaliter: & tunc denoratur in subsecto secundum quod causa, & ratio quare sibi insit praedicatum. Et hoc dupliciter. Quia quandoque Iy secundum reduplicat tausam remotam, & quasi antecedentem causam propriam: sicut si dicam quod Christus secundum quod homo, est praedestinatus: quia causa & ratio praecisa huius praedicati, quod est esse praedestinatum, non est esse homo: quia tunc omnis homo esset praedestinatus, quod falsum est: sed est causa remota sui, antec edens causam propriam: quia nullus potest esse praedestinatus, nisi habeat naturam intellectualem creatam. Quandoque vero l secundum quod reduplicat causam immediatam, de necessitate inferentem praedicatum: sicut homo secundum quod homo est risibilis.
Secundo, supponendum est quod quando aliqua reduplicatio ponitur ad aliquem terminum, facit terminum teneri formaliter. Vnde quando dicitur iste secundum quod hiomo est huiusmodi; puta risibilis, vel aliquid tale: homo ibi tenetur formaliter: non quia homo ibi supponat pro humanitate in recto; imo supponit pro habente: sed quia non supponit pro ipso habente, prout est aliquid in se, siue quoddam subsistens inse. Secundum enim quod est habens talem naturam, puta humanam, non dicitur formaliter teneri: vt alias ostensum fuit supra. Vnde quando dicitur, iste secundum quod homo talis; denotatur quod hoc quod est habere humanam naturam, sit causa vel propinqua vel remota ipsius praedicari: quando ly secundum quod accipitur pro nota perseitatis, vt aliquo modo exponetur in quaestione sequenti. Vnde idem est dictum, homo secundum quod homo; ac si dicatur, per hoc quod est habens humanitatem.
His praemissis ad quaestionem dicendum. Si accipiatur ly secundum quod materialiter: ita quod denotet identitatem essentialem praedicati ad subiectum; sub hoc sensu, Christus secundum quod homo est Deus, vel persona; id, est quantum ad illud suppositum quod habet naturam humanam; est idem essentaliter cum persona, siue cum supposito habente Deitatem; ita quod denotet vnum esse essentialiter suppositum habens humanitatem & deitatem; tunc esset vera: sed iste sensus est improprius. Si autem ly secundum quod accipiatur formaliter, ita quod denotet causam praedicati in subiecto, vt sit sensus quod hoc quod est habere humanitatem sit causa, vel ratio quod praedicatum, scilicet persona, vel Deus, insit huic quod est Christus: tunc est falsa: siue ly secundum quod dicat causam remotam: sicut dicitur quod Christus secundum quod homo est praedestinatus: siue causam praecisam. Quia Christus per hoc quod habet humanitatem, non habet quod sit Deus, vel persona, vel subsistentia, nec sicut per causam remotam, nec sicut per causam propinquam: & iste est proprius sensus. Et ideo simpliciter loquendo iste locutiones Christus secundum quod hiomo est, Deus, vel persona, sunt simplicit er falsae.
Ad rationem in oppositum dicendum quod haec est vera, Christus secundum quod homo est animal: & quod animal stat ibi pro subsistente hibente animalitatem: non tamen stat pro subsistente secundum se & absolute: vt possit dici quod secundum quod homo sit simpliciier subsistens: sed tamen secundum quod homo est subssstens habens animalitatem. Nec per hoc denotatur quod habere humanitatem sit causa, vel rano quod fit simpliciter subsistens: sed quod est subsistens habens humanitatem. Ex hoc ipso quod est habens humanitatem est habens animalitatem. vel aliter stat ibi pro fubsistente, non absolure, sed secunndum quod est habens animalitatem.
On this page