Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

QVAAESTIO SECVNDA.

SEcundo quaeritur vtrum virtus sacramentorum sit a passione Christi.

Et videtur quod non. Quia virtus est in sacramento ab eo qui est principalis causa gratiae cum sacramentum sit instrumentum causandi gratiam. Sed causa principalis gratiae est Deus secundum deitatem suam, & non aliquid creatum. Ergo virtus sacramentorum non est a passione Christi, cum passio Christi sit quid creatum.

Contra ab eo videtur virtus praedicta inesse sacramento per quod redempti sumus. Sed per passionem Christi Redempti sumus. Ergo, &c.

Respondeo. Circa hanc quaestionem tria sunt facienda.

Primo, videndum est a quo sit ista virtus. Secundo, quomodo gratia sacramentalis, & gratia donorum differant. Tertio, quomodo dicitur quod sacramentum continet gratiam.

Quantum ad primum dicendum, quod aliquid potest esse ab alio tripliciter. Vno modo sicut a causa principali effectiue causante. Et sic virtus sacramentorum est a solo Deo: sicut paret per argumentum factum ad hoc. Quia sicut ab eo vt a principali agente & causante, est gratia: ita ab eo sicut a causa principali agente est virtus, quae est in sacramentis. Alio modo est aliquid ab alio sicut a causa meritorie disponente. Sicut si aliquis mereretur pro me aliquid ab aliquo praelato: diceretur quod illud haberem ab illo sicut a merente mihi, & per meritum adiuuante. Et isto modo virtus sacramentorum est a passione Christi. Quia merito passionis Christi factum est genus humanum dignum vt a Deo sibi prouideretur de sacramentis disponentibus genus humanum ad gratiam. Tertio modo dicitur esse aliquid ab alio sicut ab applicante causalitatem agentis principalis vel meritorii ad instrumentum: & per consequens ad illud circa quod operatur instrumentum. Et isto modo virtus est in sacramentis ad iustificandum ex fide ecclesiae. Et propter hoc dicitur quod ille quae confert sacramentum: oportet quod intendar facere illud quod facit ecclesia. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum, scilicet quemodo differant gratia sacramentalis & gratia donorum & virtutum. Sciendum quod in anima non est nisi vnica gratia gratum faciens Deo, quaecumque sit illa, siue sit idem quod charitas, siue differat a charitate & quacumque alia virtute. Alia autem sunt quae dicuntur fluere ab ista gratia, vel saltem concomitari eam: sicut sunt virtutes & dona, & si quae sunt aliae liberalitates, vt fructus & beatitudines ordinantes nos in bonum, vel nos perficientes contra defectum. Si ergo vocemus gratiam virtutum, gratiam gratum facientem a qua effluunt virtutes, vel quam concomitantur virtutes, & gratiam sacramentalem vocemus gratiam gratum facientem ad quam dispositiue & instrumentaliter agunt sacramenta: sic gratia sacramentalis & gratia virtutum & donorum est eadem secundum rem, quia in vno non est nisi vna gratia gratum faciens. Differunt tamen ratione: quia gratia virtutum dicitur ex hoc quod perficit potentias ratione virtutum concomitantium ad operandum opera meritoria vitae eternae. Sed gratia sacramentalis dicitur ex hoc quod concomitantur eam dispositiones, siue potentiae supernaturales quas causat sacramentum per quas homo efficitur potens ad actus hierarchicos. Vnde sicut per quantitatem efficitur aliquid potens figurari; ita quod sine ea figurari non posset: ita per characterem baptismalem efficitur possibilis recipere effectus aliorum sacramentorum: puta characterem ordinis vel confirmationis, vel aliquid simile, quae aliquis recipere non posset nisi characterem baptismalem haberet. Et similiter per characterem confirmationis & ordinis confertur potestas aliquid exercendi, puta quosdam actus ecclesiasticos quos alius non posset exercere: sicut ille qui talem potestatem haberet. Sicut patet de collatione quorundam sacramentorum quae conferri non possunt: nisi ab habente ordinem sacerdotij vel Episcopatus. Potest etiam dici gratia sacramentalis: quia sacramenta causant eam dispositiueDeratione autem gratiae virtutum non est quod agant ad eam dispositiue sacramenta, sicut patet in his qui per ipsam suam cognitionem iusti ficantur ante susceptionem sacramentorum: & sicut fuisset etiam in statu innocentiae in quo non fuisfer tamen gratia.

Iterum etiam differunt in hoc, quia inquantum sacramenta sunt quaedam curatiua hominis infirmi; de ratione enim gratiae sacramentalis est nonsolum quod det vigorem ad bene operandum supernaturaliter: sed etam quod sit quaedam curatio infitmitatis praecedentis. De ratione autem gratiae quae est donorum & virtutum, non est necesse quod sit quaedam curatio infirmitatis praecedentis: sed quod sit quaedam vigoratio & eleuatio ad faciendum quaedam opera meritoria vitae aeternae. Et hoc de secundo.

Quantum ad tertium sciendum, quod aliquid potest dici continere alterum tripliciter, scilicet subiectiue: sicut subiectum continer formam sibi inhaerentem. Et localiter, sicut locus continet locatum. Et neutro istorum modorum constat sacramentum continere gratiam. Quia nec gratia est in sacramento sicut in subiecto, nec sicut in loco proprie loquendo. Tertio modo dicitur aliquid continere alterum virtualiter: sicut causa effectiua continet effectum. Et hoc dupliciter; vel sicut principalis, & sic non continet gratiam; vel sicut instrumentalis: & sic continet, non sicut attingens essentiam gratiae directe effectiue, sed sicut attingons dispositionem eius. Vnde continet gratiam sicut causa instrumentalis diipositiua.

Ad rationem in oppositum patet ex dictis, quod illa virtus est a Deo sicut a principali causa agente: sed sicut a causa meritoria est a passione Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2