Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat
TErtio, quaeritur vtrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est inuisibilus gratiae visibilis forma: ita vt imaginem eius gerat et causa existat.
Et arguitur quod non. Primo, quantum ad primam partem, quia 1 omnis forma, vel est intrinseca, vel extrinseca. Sed sacramentum non potest esse forma intrinseca gratiae: quia gratia non componitur ex pluribus sicut ex materia & forma. Nec etiam forma extrinseca: quia forma extrinseca dicitur forma exemplaris. Sed sacramentum non est forma exemplaris gratiae: quia forma exemplaris dicitur illa quam alia imaginatur. Instituens autem sacramentum magis intendit assimiliationem sacramenti ad gratiam, quam e conuerso. Ergo sacramentum non est forma exemplaris gratiae. Nullo ergo modo potest sacramentum esse forma gratiae.
Secundo, arguitur contra illud ite vs imaginem seu similitudinem gerat & causa existat. Quia inter corporale & spirituale non est aliqua similitudo. Sed sacramentum &gratia sunt huiusmodi. Ergo, &c.
Tertio, arguitur contra illud, & causa existit. Quia differentia quae constituit rationem specieinon debet poni in diffinitione generis: sicut rationale non debet poni in diffinitione animalis. Sed esse causa gratiae est quaedam differentia constituens rationem speciei sacramentorum, scilicet sacramenti nouae legis. Ergo non debet poni in diffinitione sacramenti generaliter dicti.
In contrarium est Magister in littera. Respondeo. Circa hoc. Primo, videndum est quud sacramentum includat in ratione sua. Secundo, hoc est applicandum ad diffinttionem praedictam.
Qvantum ad primum sciendum, quod sacramentum videtur importare quandam sancuricationem vel sacrationem: importat etiam quandam signationem seu significationem, vt magis infta patebit. Et secundum hoc dicitur dupliciter. Vno modo sacramentum, idest, sacrum significatun. Alio modo qu si sacrum significans. Primo modo dicitur aliquod sanctum vel sacrum aliquibus signis representatum: Sicur solemus dicere sacramentum Trinitatis vel sacramentum passionis. Et quia etiam ista sunt occulta, sulent dici sacramenta secreta. Et de sacramento sic dicto non est quaestio hic. Quia de diuinis & passione Christi, & quibusdam aliis quae sunt gesta circa verbum incarnatum, quae sic vocantur sacramenta: habent tractari in primo & tertio libto. Alio modo dicitur secramentum significins, siue signans. HIoc autem contingit dupliciter. Quia aut ita est quod significat illud quod est sanctum: non tamen vt quoddam sanctum est, sed vt ens quoddam seu causa quaedam. Et isto modo omnis creatura significat & representat Deum, vt quoddam ens, & vt quandam causam. Nec hoc significat ex institutione: sed ex naturali quadam habitudine. Et tale significans, vel signum non dicitur sacramentum. Alio modo potest aliquid significare aliquid vt sanctum. Et hoc dupliciter: vel quia significat aliquid esse sanctum in se: sicut crux Christi quae significat Christum vt quoddam sanctum in se. Et tale adhuc signum non dicitur sacramentum. Vel quia significat aliquam sacrationem fiendam, vel in suo fieri: vel res diuinas vt sacramentales vel sanctificantes. Et hoc adhuc dupliciter: quia sacratio alicuus potest dupliciter accipi. Vno modo vt sacratio accipiatur pro acquisitione sanctitatis proprie dictae, quae est secundum gratiam & virtutes quae libent esse solum in creatura sprrituali: seu pro deputatione quadam ad cultum diumum. Et sensibilia adhib ta circa talem sacrationem, vel ipsa sacratio non dicitur sacramentum: sed sacramentale quoddam. Alio modo accipitur sacratio pro sanctificatione proprie dicta, qua creatura spiritualis sanctificatur: & res sensibiles, seu vfus adhibitus circa talem sanctificationem dicitur sacramentum, sicut baptismus, confirmatio & similia. Et de hoc est quaestio vtrum praedicta diffusio sit conueniens ad diffiniendum sacramentum sic acceptum:
Sciendum est ergo, quod cum talis sacratio sit quaedam curatio vel sanitas hominis (quia hic non loquimur de sacratione Angeli, sed hominis lapsi) cum ista sanatio debeat esse secundum intellectum & effectum: debet innotescere homini. Et quia omnis cognitio hominis habetortum a sensui ideo debet mnnotescere per aliqua signa sensibilia. Et sic apparet quod ista sacratio importat aliquod signum sensibile adhibitum circa hominem: vt innotes, at sibi sua sacratio, Aliquid autem potest significare, vel ducere in cognitionem alterius dupliciter. Vno modo ex quadam similitudine rei; sicut si dicatur, quod sicut aqua abluit corporaliter: ita id quod fit in amima abluit spiritualiter. Alio modo potest aliquid significare in institutione: sicut si vox vel res instituatur ad significandum aliquid. Et ideo conueniens fuit quod signum sensibile adhiberetur homini in sua san¬ ctificatione suam sanctificationem representans, vt scilicet illud sensibile adhibitum quandam simnslitudinem haberet cum effectu interiori. Quia ex tali similitudine sensibilium natus est homo duci in cognitionem spiritualium: vt patet in exemplo supra posito de ablutione aquae. Vltra hoc etiam necessarium fuit institutio fecundum quam magis determinaretur sanctificatio talis sensibilis: sicut aqua potest significare & refrigerium, & ihumectationem, & multa talia. Er ideo conueniens fuir quod eius sanctificatio determinaretut ex institutione ad significandum ablutionem spiritualem quae est in anima.
vlterius sciendum, quod aliquod tale signum est ita signum talis signi ficationis quod nullo modo est causa, sicut sacramenta vereris legis: & aliquod est signum quod est aliquo modo causa, vt supra expositum est: sic sacramenta nouae legis. Et sic habemus quod de ratione sacramenti in generali est quod sit quoddam sensibsse adhibitum ad sanctificationem hominis: vel tantum ad significandum, vel significandam & efficiendam simul. Et hoc est quod dicit quod sacramentum importat quandam significationem actiue: quia scilicet est aliquod signum sensibile ad hibitum ad actiue significandum, vel actiue significandam & efficiendam sanctificationem proprie dictam. Sacramentum autem nouae legis importat, quod sit signum & causa.
Et sic possumus colligere quod tria in generali sunt de ratione sacramenti nouae legis. Primum est quod sit quoddam sensibile adhibitum exrerius. Secundum est, quod significet sanctificationem proprie dictam in anima, & hoc dupliciter, scilicet ex similitudine rei & institutione. Tertium est, quod illud sensibile adhibitum sit aliquo modo causa sanctificationis interioris. Et ista tanguntur in praedicta disfusione quando dicitur quod sacramentum est inuisibilis gratiae, &c. Hoc excepto quod significatio ex institutione non explicite tangitur. Nam cum dicitur inuisibilis gratiae visibilis forma: ibi accipitur forma pro representatiuo. Vnde idem est ac si dic atur aliquod sensibile representatiuum inuisibilis gratiae. Causa autem quare formam vocat talem representationem potest esse: quia imagines quae ponuntur ad representandum alios homines, vocantur formae eorum. Et sic habemus duo scilicet, quod fit aliquod sensibile, & quod sit aliquod significans & representans: & quod non solum habeat representare ex institutione, sed ex quadam naturali habitudine dicitur vt imaginem cius gerat. Quia vero est aliquo modo causa, vt supra dictum est: similiter dicitur. Er causa cxistar. Et sic patet quomodo diffusio Magistri includit ea quae sunt de ratione sacramenti nouae legis hoc excepto quod non explicite ponit quomodo ex institutione significer.
Notandum etiam quod visibile ponitur ibi Iargo modo pro quocumque sensibili. Et similiter diffinitio Vgonis de sacto victore quae talis est. Sacraementum est mareriale elementum exetrin settu ecnlis suppositum, ex institur ione sicnificans, ex fimrlitudine representans, ex sanctiffrarione inuisstilem gratiam runtinens. Primum, sc licet quod sit aliquod sensibile adhibitum tangitur, cum dicitur Sacraunentum est materiale elementum exetrinsecao oculis suppositum. Ibi enim elementum accipitur pro quocumque sensibili extrinseco, siue sit elementum, siue elementatum. In alio autem impora ratur significatio, siue repraesentatio quae est ex institutione, quando dicitur ex insti tutione repraesentans: siue ex similitudine, quando dicitur, ex fimilitudine veprasentan1. In tertio vero, scilicet, quando diciturex sanctifficatient ivu isibilem, &c. tangitur causalitas. Diffinitio autem Augustini qua dicitur, Sarramentum est in quo sub tegumentorrerum sen sit ilium rvirtuo diuina salurem operatur. Tangit duo explicite, scilicet, sensibile exterius adhibitum, & causalitatem. Quod autem di citur sub tegumento videtur quod sacramentum tegat gratiam, cum tamendebeat dici manifestare & repraesentare. Sciendum quod inquantum sacramentum est instrumentum Dei agentis dicitur tegere virtutem existentem in eo. Nam quod dicitur ibidem (in quo virtus diuina salutem operatur:) intelligendum in quo sicut in instrumento mediante quo agit. Inquantum vero sacramen: tum ex similitudine & institutione habet repraesentare non habet tegere, sed magis manifestareEt hoc non est inconueniens secundum diuersas rationes habere tegere & manifestare. Diffinitio autem illa quae dicit quod sacramentum est sacrae rei signum, debet accipi non prout est signum alicuius quod est in se sacrum, sed prout est repraesentans talem significationem fiendam. Et continet in se solummodo explicite ipsam significationem quod est secundo pertinens ad rationem ipsius sacramenti.
Ad primum ergo in oppositum dicendum quod sacramentum proprie non est forma ex trinseca gratiae proptie dicta: Dicitur tamen forma gratiae pro tanto quia est repraesentatiua eius. Sicut imago Herculis potest dici forma eius, quae tamen nec est exemplar Herculis, nec forma intrinseca: sed est repraesentatiua suae speciei. Vel dato quod diceretur forma exemplaris gratiae sicut quidam dicunt: potest dici ad illud quod obijcitur contra: quia dato quod gratia fit prior in intentione agentis quam sacramentum extrinse cum quod ab agente gratiam instituitur ad aliquam similitudinem gratiae: tamen in esse prius est sacramentum quam gratia: ita quod ad similitudinem sacramenti praeexistentis fit postea gratia in anima.
Ad secundum dicendum quod dato quod similitudo proprie dicta quae est secundum similitudinem in forma specifica sicut sunt duo alba similia, non fit inter corporale, & spirituale: tamen similitudo large dicta quae est conuenientia cuiusdam proportionis potest esse inter spirituale & corporale: sicut dicimus quod sicut aqua abluit corpus, ita gratia animam interius.
Ad tertium dicendum quod hoc quod diffinitur hic, est sacramentum in speciali non in generali, scilicet, sacramentum nouae legis, de cuius ratione est quod sit causa, cui conuenit quod sit simpliciter sacramentum, cum ei conueniat sacrare, & sanctificare realiter: sacramentis autem veteris legis non conueniebat nisi significare sacrationem.
Ad quartum dicendum quod non opus quod signum & causa opponantur: imo quanquam est idem signum & causa, vt quando causa prius nota est quam effectus: vt si videmus eleuationem fumi quae est causa venti, dicemus quod. esset fignum venti futuri. Econuerso autem quando esfectus est notior causa. Cuius ratio est: quia idem quod est prius notum nobis, & ducit in cognitionem alterius signum eius apud nos est. Nunc autem causa instrumentalis gratiae, quae est sacra¬ mentum, notior est apud nos quam ipsa gratia quae est effectus elus.
On this page