Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
SEcundo. Quaeritur de effectu confirmationis vtrum confirmatio faciat in anima alium characterem distinctum a charactere baptismi. Et videtur quod non, quia character confertur in hoc sacramento ad confitendum nomen Christi: sed hoc facit character baptismalis, ergo character baptismalis & confirmationis sunt idem. Minor probatur, quia ad receptionem fidei fequitur debitum confitendi fidem: sed per baptismum recipimus fidem. Ergo, &c.
Contra: diuersorum sacramentorum diuersi sunt characteres. Sed confirmatio & baptismus sunt diuersa sacramenta. Ergo, &c.
Respondeo, quod in hoc sacramento imprimitur character diuersus a charactere baptiimi. Quod imprimatur character probatur. Quaedam enim sacramenta Ecclesiae ordinantur ad hoc, quod homo sit bonus in se, sicut sunt poenitentia, Eucharistia & extrema vnctio. Qnaedam vero ordinantur ad hoc, quod homo deputetur in Ecclesia ad aliqua officia. Et hoc dupliciter: vno modo actiue, vt patet de ordine qui confertur ad ministrandum sacramenta Ecclesiastica, & ad praedicandum fidem Christi polulo. Alio modo pass fiue sicut patet de baptismo in quo confertur potentia ad recipiendum quaedam sacramenta, per quam etiam po entiam conuenit homini exercere actus communes Christianae religionis. Ex his arguitur sic. Illud sacramentum in quo confertur homini, quod deputetur ad aliquod officium in communitate Christiana imprimitur character qui est quaedam potestas spiritualis exercendi tale officium, sicut fuit visum in principio capituli de baptismo. Sed in confirmatione confertur talis potestas ad confitendum nomen Christi. Ergo confirmatio imprimit characterem Quod autem imprimatur character alius a charactere, probatur, quia characteres qui sunt quaedam potentiae spirituales quae sunt ad diuersos actus ad diuersa officia exercenda, sunt diuersi, quia potentiae distinguntur per actus. Sed character baptismalis & confirmationis sunt huiusmodi. Ergo. &c. Mi, nor probatur, quia character baptismalis ordinatur ad hoc quod recipiens ipsum sit passiue dispoa situs ad suscipiendum omnia alia sacramenta: character vero confirmationis ordinatur ad hoc quod recipiens possit coram aduersariis fidei intrepide confiteri nomen Christi. Sed isti actus sunt diuersi. Ergo, &c. Est autem aduertendum, quod character confirmationis praesupponit characterem baptismalem, intantum quod sine ipso nullo modo confertur. Et hoc potest ostendi dupliciter.
Primo, quia sicut se habet habere vitam petfectam animati ad habere vitam sic se habet confirmatio ad baptismum, quia per baptismum habetur primo & per se vita sprititualis: per confirmationem vero habetur confortatio talis vitae. Sed habere vitam perfectam in animatis supponit necessario habere vitam. Ergo, &c.
Secundo, quia illa ad quae recipienda requi¬ ritur potentia receptiua non possunt recipi, nec in esse sine illa potentia, sicut impossibile est aliquid figurari sine quantitaete quae est principium susceptiuum figurae: sed character baptismalis est potentia receptiua respectu omnium aliorum sacramentorum, ergo nullum sacramentum potest recipi sine charactere baptismali praecedente.
Dicendum, quod sic, quia nunquam denouo datur Spiritus sanctus ad effectum spiritualem causandum in aliquo sine gratia gratum faciente, vel eausando eam si non est, vel augendo si est. Sed in hoc facramento datur Spiritus sanctus ad plenitudinem & ad robur. Ergo, &c.
Dicendum, quod non, quia illud sacramentum in quo confertur effectus proprius & indelebilis non debet iterari. Sed confirmatio est huiusmodi, quia eius proprius effectus est indelebilis. Ergo, &c.
Distinguendum est, quia autem quaestio quaerit de potestate ordinaria, aut commissaria. Si de ordinaria sic solus Episcopus potest conferre hoc sacramentum. Cuius ratio est, quia illa quibus aliquis deputatur ad aliquod officium communitatis exercendum debent institui per principes communitatis licet sint minora alijs: sed per sacramentum confirmationis deputatur homo ad aliquod officium plublicum exercendum in communitate Christiana, cuius principes sunt soli Episcopi. Si autem queratur de potestate commissaria. Dicendum, quod simplex Sacerdos potest hoc sacramentum conferte & etiam minores ordines ex commissione Domini Pape. Cuius ratio est quia quecumque habet plenariam potestatem super corpus Christi misticum habet potestatem plenariam super ea quae respiciunt Corpus Christi misticum. Sed confirmatio respicit Corpus Christi misticum, quia ipsa fit quatenus miles Christi & similiter minores ordinus. Ergo Papa super talia sacramenta habet plenariam potestatem & per consequens potest committere simplici Sacerdoti. Non posset autem committere simplici Sacerdoti quod conferret ordines maiores, quia non habet potestatem Papa plenariam super Corpus Christi verum. Ergo, &c. Sed quid faciat Papa in Sacerdote committendo sibi talem potestatem vtrum nouum characterem vel praeexistentis extensionem characteris, vel aliquid aliud difficie est videre: sed patebit infra determinando de ordine.
Dicendum, quod inter caeteras corporis partes frons est magis in aperto existens & propinquior imagini, & ideo magis apparent ibi signa verecundiae & timoris. Et ideo vt nec timore nec verecundia dimittat confiteri nomen Christi eoram aduersariis fit aliis confirmatio in fronte. Et de hoc ad praesens haec sufficiant.
Ad rationem in oppositum dicendum, quod character baptismalis & confirmationis conferuntur ad confitendum nomen Christi, non eodem modo sed diuersis. Quia per characterem confirmationis tenetur quis ex officio suo & irrequisitus confiteri nomen Christi, sicut miles ex officio suo habet pugnare & irrequisitus: sed per cuaradctem baptinnalem non vnctur bapuzitus confiteri nomen Christi ex officio irrequisitus, nec tenetur se ingerere: sed si fuerit ab aduersariis fidei mortaliter quantum ad animam inuasus potest repugnare, sicut rustitus & si er officio suo & irrequisitus non habeat pugnare, inuasus tamen potest pugnare. Et sic pater, quod vterque character diuersimode ordinatur ad confitendum nomen Christi, & ideo sunt diuersi characteres. Notandum tamen, quod confirmatio debet dari omnibus cuiuscum que status, sexus, vel conditionis, vel aetatis existant, siue senes, siue paruuli, siue mulieres. Quius ratio est, quia fortitudo spiritualis non respicit fortitudinem corporalem sed animi fortitudinem & promptitudinem. Sed talit fortitudo & promptitudo potest esse in omnibus prae dictis. Ergo, &c. Ratio specialis quare debet dari morientibus, est, quia sic ostendunt &t asserunt se velle nomen Christi publice confiteri & defendere contra inimicos fidei. Et tunc decedunt cum debito charactere vt milites Christi cum clipeo eius. Notandum quod confirmatio est baptismalis characteris cerroboratio.
On this page