Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum confirmatio sit sacramentum
De Confirmatione. Vune de Sacramento Consirmationus addendum est, de cuius virtute quaeri solet, &c.
CIrca septimam distinctionem in qua determinatur de confirmatione, quaeritur vtrum confirmatio sit sacramentum.
Et videtur quod non, quia omnia sacramenta sunt instituta a Christo. Sed confirmatio non est instituta a Christo. Ergo, &c.
Praeterea, omne sacramentum est necessarium ad salutem. Sed confirmatio non est huiusmodi. Ergo, &c.
Praeterea, omne sacramentum habet materiam determinatam, & formam determinatam verborum. Sed confirmatio non est huiusmodi. Minor probatur, quia Apostoli in die Pentecostes fuerunt confirmati sine aliquibus verbis determinatis. Similiter. Apostoli confirmabant in primitiua Ecclesia per impositionem manuum tantum.
Contrarium habetur in littera. Respondeo. Circa istam quaestionem tria sunt videnda. Primo, quod confirmatio est determinatum sacramentum. Secundo, quid sit eius materia, scilicet erisma. Tertio, qui sit eius forma.
Qvantum ad primum, sciendum quod dif. fert sacramentale & sacramentum. Nam sacramentale potest dici quaecumque significatio largo modo dicta, prout, scilicet aliquid deputatur ad aliquod sacrum, sicut sanctificatio calicis & sacramentorum materia. Sacramentum autem est qua fit sanctificatio proprie dicta per aliquod signum sensibile, quod solum in homine potest fieri, siue circa hominem. Sciendum tamen, quod duplex aliquid agitur circa hominem. Vno modo repellendo impedientia receptionem gratiae, sicut sunt coniurationes & exorcism i: & talia non sunt sacramenta: sed sacramentalia. Alio modo agitur circa hominem causando in eo sanctificationem proprie dictam & gratiam & virtutes & instrumentum quod est res aliqua sensibilis quo Deus & ministri eius vtuntur ad talem sanctificationem faciendam, sacramentum proprie dicitur. Ex hoc potest ostendi, quod confirmatio est sacramentum determinatum: quia vbi relinquitur specialis sanctifieatio gratiae exercita per aliquod signum sensibile quod & fignisicat & causa existat, ibi est sacramentum determinatum. Sed confirmatio est huiusmodi. Ergo, &c. Maiot patet. Minor probatur, quia sicut se habet dispositio hominis recenter nati ad hominem perfoctam virtutem habentem. Ita homo baptizatus ad hominem confirmatum. Sed alia est dispositio hominis recenter nati ad hominem perfectam virtutem habentem, ergo a simili alia est dispositio hominis baptizati tantum & hominis habentis cum baptismo confirmationem. Sed diuersae dispositiones in sanctitate & in vita spirituali requirunt diuersas sanctificationes proprie dictas, ergo confirmatio requirit specialem sanctificationem distinctam a baptismo, & ab aliis sacramentis sicut infra magis patebit. Vnde dispositio quam dedit confirmatio est perfecta virtus ad confitendum nomen Christi.
Qvantum ad secundum, scilicet de materia, primo sciendum, quod conueniens est quod confirmatio habeat materiam.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod licet omnia sacramenta habeant aliquod sensibile extra, tamen quaedam sunt quae nullam materiam habent praeter operationem conferentis & recipientis sacramentum sicut patet in poenitentia & matrimonio. In poenitentia enim nulli alia materia est nisi peccata recitata a poenitente. In matrimonio etiam nulla alia materia est a contrahentibus. In alis autem sacramentis est materia exterior praeter operationem conferentis & recipientis sacramentum, sicut aqua in baptismo: & crisma in confirmatione. Rtatio autem huius diuersitatis est, quia quanto minus homo potest cooperari ad effectum sacramenti: tanto magis oporter ostendi effectum esse formaliter ab extrinseco, hoc autem ostenditur in eo quod praeter actum conferentis & recipientis sacramenta adhibetur materia exterior, ergo in illis sacramentis in quibus homo minus operatur debet esse materia exterior, & illa sunt omnia sacramenta alia a sacramentis poenitentiae & matrimonii, in quibus homo magis cooperatur detestando peccatum & tendendo in Deum. Similiter in matrimonio habet homo naturalem inclinationem ad talem copulam. Ex hoc potest vlterius in speciali ostendi quantum ad propositum quod confirmatio debet habere materiam exteriorem, quia in sacramentis in quibus homo minus potest cooperari ad effectum sacramenti requiritur materia exterior: sed confirmatio est huiusmodi, quia ad habendam plenitudinem, scilicet sancti homo nihil, vel ad modicum potest cooperari, & ideo cum ostendatur totum esse ab extrinseco requiritur materia exterior.
Secundo, sciendum quod conueniens materia huius sacramenti est crisma, quod est commixtum ex oleo & balsamo: quia illa est conueniens materia illius sacramenti, quae ex quadam similitudine representat effectum confirmationis & expressius quam faceret aliqua alia materia: sed crisma est huiusmodi respectu sacramenti confir¬ mationis. Ergo, &c Maior patet ex deffusione sacramenti cum dicitur, vt similitudinem eius gerat & causa existat. Minor declaratur, quia effectus confirmationis est plenitudo gratiae Spiritus sancti qua praestatur robur ad confitendum nomen Christi. Sed plenitudo talis gratiae optime significatur per vnctionem olei, iuxta illud psal. Vnxit te Deus, Deus tuus oleo leritiae pre consortibus tuis. Confessio etiam nominis Christi conuenienter significatur per balsamum quod est odoriferum: ergo crisma quod componitur ex oleo & balsamo est conueniens materia huius sacramenti.
Tertio, ostendendum est, quod de necessitate sacramenti confirmationis est quod crisma sit sanctificatum. Vnde ad hoc, quod instrumentum agat oportetquod primo habeat formam per quam instituatur in specie instrumenti: secundo oportet, quod accipiat motionem principalis agentis, qua applicatur ad agendum, sicut dolabra ad hoc quod secet oportet, quod constituauir in specie dolabre, & moueatur a dolante. Nunc autem ita est quod materiae sacramentorum quibus, Christus in seipso vsus est simul ex institutione Christi & eius vsu absque alia sanctificatione constitutae sunt in specie instrumenti quo sanctificatio humana debet fieri quantum ad materiam sacramenti. Materia autom aliorum sacramentorum, quibus Christus non est vsus in specie instrumenti per consecrationem quam facit Episcopus, qui in hoc gerit vicem Christi: vt scilicer per hoc ostendatur, quia tota sanctificatio quam materiae sacramentorum habent ad sanctificandum hominem descendat a Christo, vel eis vtendo sicut inbaptismo & Eucharistia, vel eas per suos ministros sanctificante. Et hoc potest ostendi quod sanctificatio materiae confitmationis est de necessitate sacramenti, quia illud est de necessitate alicuius instrumenti per quod constituitur in speciem instrumenti: sed materia confirmationis constituitur in speciem instrumenti vel materiae qua debet homo confirmariper consecrationem. Ergo praedicta sanctificatio siue consecratio est de necessitare sacramenti.
Notandum, quod non valet aliquod oleum nisi oliuarum. Nam sicut vinum proprie dictum se habet ad vitem, ita oleum ad oliuam, & ideo sicut non potest consecrari nisi in vino vitis quod proprie est vinum, ita confirmatio non potest fieri nisi oleo olius quod proprie dicitur oleum.
Qvantum ad tertium, sciendum supposito ex superioribus, quod in sacramentis noue legis praeter materiam exteriorem sit aliqua forma verborum, & propter quod sacramenta nouae legis consistunt ex signis & verbis. Et propter hoc vt expressa fiat intentio ministri quae debet exprimi non solum mente, sed voce, forma verborum istius sacramenti est conueniens, scilicet, consigno te signo crucis & confirmo te cuismate salutis in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, amen. Quia forma debet significare effectum sacramenti & causam principalem a qua habet virtutem & subiectum in quod agitur: sed ista prout pertinent ad hoc tacramentum signantur in verbis propositis. Nam quando dicitur. In nomine Patris, &c. Tangitur causa principalis quae est ipsa Trinitas a qua est virtus sacramenti. Cum vero dicitur, consigno tesiguo erucis, consimo, te, &c. Sipnisicatur effectus, quia homo per illud sacramentum esficitur quasi miles & vexillifer Christi. Quod significatur cum dicitur, consigno te signo crucis; & quia non potest conuenienter esse nisi habeat vigorem & audaciam confitendi nomen Christi, ideo secundo datur sibi plenitudo Spiritus sancti, vt possit audacter confiteri nomen Christi, quod significat cum dicitur, confirmo te crismate salutis. Subiectum in quod agitur significatur cum dicitur, te.
Est autem notandum, quod non dicitur in baptismo, baptizo te aqua, sicur dicitur, hic confirmo te crismate salutis, quia ablutio non fit conuenienter nisi per aquam ratio conuenienter, non oportuit eam exprimere: sed confirmatio siue consolidatio non solum per crisma, sed per multa alia, & ideo debuit nominari crisma, licet in baptismo non nominetur aqua.
Notandum etiam quod in conferendo hoc sacramentum non dicitur, Ego te consigno sicut in baptismo dicitur, ego te baptizo. Quius ratio est, quia in conferendo baptismum apponitur, ego, ad maiorem expressionem intentionis ministri: sed minister conferens hoc sacramentum probabiliter supponitur esse attentus & magis quam minister baptismi circa officium suum, quia Episcopus est proprius minister huius sacramenti, vt videbitur, qui supponitur esse prudens bonus & attentus. In sacramento autem baptismi quilibet potest esse minister, & ideo illud non potest supponi de ministro baptismi.
Ad primum in oppositum, dicitur quod Christus instituit hoc sacramentum quando imposuit manus paruulis, vel potest dici, quod differt instituere sacramentum & exequi sacramentum iam istitutum: Christus ergo licet non fuerit executus hoc sacramentum, quia effectum huius sacramenti non contulit per tale sacramentum, licet alio modo contulerit, vel potuerit conferre, illud tamen sacramentum instituit, & quantum ad materiam, & quantum ad formam. Et si dicatur quod hoc non inuenitur in Euangelio. Dicendum, quod multa facta sunt a Christo, quae non sunt seripta in Euangelio secundum quod dicit Dion. quod forma omnium sacramentorum, exceptis baptismo & Eucharistia, non est scripta a Christo ne scriptura ad infideles veniret & deriderent nos vngentes nos oleo.
Ad secundum dicendum, quod omnia facramenta sunt de necessitate salutis, vel quantum ad esse, vel quantum ad bene esse. Adhuc omne sacramentum de necessitate salutir potest esse dupliciter. Vno modo absolute respectu singularis personae, & sic baptismus est de necessitate salutis in re, vel in voto post institutionem: necaliter potest post eius institurionem aliquis saluari secundum communem cursum. Alio modo pro loco & tempore. Et sic omnia alia sacramenta praeter matrimonium & poenitentiam sunt de necessitate salutis, quia sithomo contemneret peccaret.
Ad tertium dicendum, quod hoc sacramentum habet materiam & formam sicut omnia alia sacramenta. Et quando dicitur quod Spiritus sanctus descendit super discipulos & confirmauit eos sine crismate, & forma verborum. Dicendum, quod Deus non alligauit virtutem suam sacramentis, & ideo virtutem sacramenti, sine sacramento potest conferte.
Vnde Apostoli quando videbant aliqua signa trteriora sensibilia exhibita adeo non imponant nisi manus in confirmando, quia illa signa significabant Dominum confirmasse, aliter habebant crisma. In baptismo autem non dispensauit sicut in isto sacramento, eo quod baptismus est sacramentum maxime necessarium.
On this page