Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Circa formam sanguinis

QVAESTIO SECVNDA.

SEcundo. Circa formam sanguinis. vbi sciendum, quod aliqui dicunt quod de forma non sunt nisi haec verba, hic est calix Sanginis mei. Et ex iis verbis prolatis solum est ibi Sanguinis Christi.

Alii vero dicunt, quod de forma est totum quicquid sequitur vsque ibi in remissionem peccatorum inclusiue. Ratio primae opinionis est ista, quia verba efficiunt quod figurant: sed haec sola verba, scilicet hic est calix Sanguinis mei, sine aliis significant Sanguinem Christi ihi esse contentum. Ergo, &c. Ratio secundae opinionis est quod in oratione in qua aliquod praedicatum accipitur cum aliqua determinatione, determinatio praedicati est de integritate orationis. Vnde si dicam Socrates est homo albus, haec oratio non habet completam significationem nisi expresso albo vnam cum homine. Cum ergo quicquid ponitur post illa verba vsque ibi in remissionem peccatorum fit determinatio praedicati, oratio non habet completam significationem enisi cum totum illud est prolatum, nec per consequens efficaciam. Nec hic dicitur quod haec oratio hic est calix Sanguinis mei, si per se accipiatur non possit habere significationem completam: sed hoc ideo dicitur quod si cum hac oratione hic calix Sanguinis mei accipiatur, quod sequitur non pocest esse quod faciantdistinctos sensus perfectos: quia quod sequitur non potest facere aliquem sensum perfectum nisi vt determinatio praecedentis, sicur etiam licet Socrates est homo si per se accipiatur habet significationem perfectam, tamen si dicatur Socrates est homo albus, non potest esse quod vna pars, puta Socrates est homo & alia, scilicet, albus, faciant duos sensus distinctos: imo totum facit vnum sensum completum. Vnde etiam & si Christus dixisset & deinde instituisset, Hoc est Corpus meum natum de Virgine, Ly natum de Virgine fuisset de forma sacramenti, tamen quicquid sit de veritate tutius est tenere viam vltimam, & sacerdos semper debet totum proferre sub vna intentione vsque ibi, in remissionem peccatorum inclusiue. Et si ex proposito interrumperet intentionem suam, peccaret grauiter, quia communis vsus Ecclesiae habet quod calix non eleuatur, nec deponitur nisi omnibus illis verbis dictis. Intelligendum est post praemissa, hic est calix Sanguinis mei. Congrue autem subditur noui & aeter. ni testamenti, quia in Sanguine magis significatur passio quam in corpore, & maxime in Sangum ne effuso in quo intelligitur vulneratio. Et significant dicta verba triplicem effectum Passionis Christi.

Primo, glorificationem futuram, quod notatur cum dicitur noui & aeterni testamenti, quia testamentum est collatio haereditatis haeredibus quod hic ipse disposuit. Dicitur autem testamentum nouum quantum ad institutionem, aeternum quantum ad haereditatem aeternam habendam.

Secundo, significat institutionem fidelium cum dicitur misterium fidei, id est, obiectum sola fide iustificante creditum. Et dicitur misterium non per oppositionem ad veritatem, ita quod Corpus Christi non sitibi: sed per oppositionem ad manifestum, quia est ibi obiectum occultum vt dictum est.

Tertio, significat remissionem peccatorum, cum dicitur remissionem peccatorum. Et hoc omnibus quantum ad sufficientiam: fed solum bonis quantum ad efficaciam pro nobis, quod ibi ponitur refertur ad Iudeos, per ly multis ad agentiles. Quare autem non dicitur in consecratione Sanguinis hic est Sanguis meus, sicut in consecratione corporiadicitur hoc est corpus meum: sed drcitur hic est calix Sanguinis mei. Potest esse ratio, quia hoc sacramento vtimur per modum cibi & potus. Modo corpus habet rationem cibi, & ideo dicitur hoc est corpus meum. Sanguis autem non habet rationem potus: sed natura abhorret. Et ideo non dicitur hic est Sanguis meus: sed hic est calix Sanguinis mei, ita quod accipitur continens pro contento, sicut si diceretur bibe ciphum vini vel contentum in cipho.

Notandum etiam, quod hoc sacramentum dicitur Hostia, id est, immolatio vel oblatio, inquantum continet Christum passum. Dicitur Eucharistia, id est, bona gratia, inquantum continet Christum fontem gratiae: imo omnem gratiam. Dicitur communio, inquantum vnit fideles Deo & inter se inuicem. Dicitur viaticum inquantum praefigurat illam viam eaelestem, & ducit ad eam.

Notandum etiam, quod aqua in hoc sacramento non est de necessitate sacramenti: sed de necessitate praecepti, & in significationem aquae effusae de latere Christi. Quae sacramenta fuerunt figurata in lege veteri & quae non, & quomodo, & qua ratione, quaere in scriptis sancti Thomaede Aquino.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2