Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum formae sacramentorum se expectent

QVAESTIO TERTIA.

TErtio. Quaeritur vtrum formae sacramentorum se expectent.

Et videtur quod sic, quia si quando dicitur, hoc est corpus meum, est ibi perfectum sacramentum aut ibi est sanguis: & sic frustra fit postea consecratio sanguinis, aut non: & sic totum Corpus Christi est ibi sine sanguine, quod falsum est. Ergo, &c.

In contrarium est vsus Ecclesiae, quia adoratur corpus antequam sanguis censecretur.

Respondeo. Dicendum, quod formae non se expectant, imo statim post prolationem verborum, hoc est corpus meum, est ibi Corpus Christi verum ante prolationem verborum de sanguine. Et hoc patet ex vsu Ecclesiae vt tactum est. Et etiam ratione sic. Illud enim quod significant verba formae sacramenti oportet ibi esse, aliter sacramenta non efficerent quod figurant: sed quando dicitur, hoc est corpus meum, tota & perfecta significatio orationis refertur ad vltimum instans in quo prolata est, ergo id quod significatur per dictam orationem est ibi in illo vltimo instanti. Sed in illo vltimo instanti significatur Corpus Christi esse ibi vere. Ergo in illo vltimo instanti vere Corpus Christi est ibi, nec oportet expectare sequentia vt determinatio praedicati respectu formae corporis, vt de se patet.

Ad rationem in oppositum dicendum, quod in illo sacramento est aliquid dupliciter. Vno modo virtute sacramenti, scilicet id in quod fit conuersio. Alio modo concomitatiue, quia, scilicet est cuniunctum ei in quod fit conuersio: modo dico quod facta consecratione corporis vi sacramenti sub specie panis est ibi Corpus Christi: sed sanguis concomitatue. Facta autem consecratione sanguinis vi sacramenti sub specie vini in vltimo instanti consecrationis est ibi sanguis Christi. Et ideo non pro nihilo fit consecratio sanguinis, quia aliter est ibi post consecrationemquam ante.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3