Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

De duobus modis munducandi.

Et sicut duae sunt res illius sacramenti, ita & duo modi manducandi, vnus sacramentalis, scilicet, quo boni & mali edunt, alter spiritualu quo soli boni manducant, &c.

Distinctio nona.

QVAESTIO PRIMA.

CIrca distinctionem nonam. Quaeritur vtrum Corpus Christi debuerit nobis dari per modum manducationis. Et videtur quod non. Quia ponere eum sic sumi a nobis quod in ventrem vadat & in secessum em ttitur, derogat dignitati Christi. Sed omne quod manducatur est huiusmodi. Ergo, &c.

In contrarium est veritas.

Respondeo. Dicendum quod Corpus Christi sic debuit nobis dari, quia vt dictum est, supra conueniens fuit institui sacramentum in quo Christus nobis daretur, vt nobis realiter vnitus. Sed ea quae ab extra sumuntur alio modo non possunt ostendi ita vniri realiter nobis, sicut illa quae sumuntur per modum manducationis: ergo conueniens fuit, quod Christus sumeretur a nobis per modum manducationis. Probatio minoris: quia visibilia solum recipiuntur a nobis, quantum ad species & similitudines suas tantum, & similiter tangibilia quae non comedimus vniuntur nobis secundum suos effectus tantum, comesta autem vniuntur nobis secundum subistantiam in finedigestionis. Sed vniri secundum substantiam est magis realiter vniri, quam vniri secundum suos effectus, vel secundum species. Ergo, &c. In hoc tamen est differentia in comestione huius sacramenti & aliorum ciborum, quia in aliis comestibilibus trahimus comesta ad naturam nostram: sed in ista trahimur ad naturam Christi, & conformamur & vnimur ei iuxta illud Aug. Nectu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Est etiam intelligendum, quod manducare sacramentum sacramentaliter potest intelligi dupliciter. Vno modo ex parte sacramenti. Et isto modo dicitur manducare sacramentaliter sacramentum per hoc quod illud quod comeditur est sacramentum. Et isto modo quicumque accipit hostiam consecratam, siue sit mus siue canis, siue bonus, siue malus dicitur manducare sacramentaliter: quia scilicet comedit illud quod est sacramentum. Alio modo potest intelligi ex parte vtentis sacramento. Et dicitur aliquis manducare sacramentaliter propter hoc quod recipit cum intentione recipiendi sacramentum, vt sacramentum. Et sic qui credit hostiam consecratam sacramentaliter recipit, non autem canis, vel mus, vel similia. Modo Magister accipit hie manducare sacramentaliter secundo modo, scilicet ex parte vtentis, & non primo modo. Manducare etiam sacramentaliter secundo modo, scilicet ex parte vtentis contingit dupliciter, vno modo quod recipiens illud, vt sacramentum, recipiat cum debita deuotione. Et: quicumque sic manducat Christum sacramentaliter, & spiritualiter recipit sacramentum, vt sacramentum & effectum sacramenti.. Secundo modo, quod accipiat illud vt sacramentum, non tamen cum debita deuotione, & talis manducat christum sacramenta. liter tantum, quia sacramentum tantum sumit vt sacramentum. Licet autem aliquis possit habere effectum huius sacramenti ex deuotione ad missam quam audit, non tamen potest esse vt illud sacramentum spiri ualiter manducet, & non manducet sacramentaliter aliquo modo.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod differt manducare Christum spiritualiter, vel habere effectum spiritualem ex deuotione ad missam vel aliquid tale: & manducare illud sacramentum spiritualiter. Nam proprie non dicitur aliquis manducare hoc sacramentum spiritualiter, nisi ille qui habet propositum & deuotionem recipiendi & manducandi sacramentum & vt sacramentum, & hoc est manducare sacramentaliter vel in re vel in voto. Manducare autem Christum spiritualiter potest quicumque habet deuotionem ad hoc, quod vniatur Christo per charitatem. Et ideo sancti Patres & Angeli manducauerunt quodammodo spiritualiter, nec tamen sacramentaliter, nec etiam illud sacramentum manducauerunt spiritualiter, quia istud sacramentum sumere, nec inre, nec in voto potuerunt. Quod autem quicumque recipit Hostiam conseeratam siuc accipiat vt sacramentum siue non, siue sit homo siue animal brutum, recipiat verum Corpus Christi in sacramento, patet sic, quia sicut impossibile est, quod Corpus Christi sit hic denouo realiter vbi prius non erat, nisi per alicuius mutationem, ita impossibile, quod desinat esse nisi per mutationem alicuius, hoc autem non potest esse per mutationem Corporis Christi in se, quia sicut Corpus Christi hic est de nouo non permuta¬ tionem sui, sed permutationem alterius, seilicet per conuersionem panis in ipsum, ita etiam non desinet hic esse de nouo nisi per mutationem alterius, ista autem mutatio non potest esse alterius nisi ipsius Hostiae, quantum ad id quod de pane remanet, scilicet quantum ad species, nec quaelibet mutatio circa illam sufficit: sed requiritur tanta transmutatio quanta sufficeret ad corruptionem substantiae panis: quia si quaelibet mutatio sufficeret statim quando frangeretur vel mutaretur localiter, desineret ibi esse Corpus Christi, quod falsum est. Sed tanta transmutatio non potest esse quando sumitur a bruto, vel ab aliquo in ipsa sumptione. Ergo si Hostia sumitur a bruto, siue a quocunque alio vere sumitur Corpus Christi, prout habet esse in sacramento. Ista autem distinctio quae est sumere sacramentum sacramentaliter, & non sacramentaliter, non habet eodem modo locum in aliis sacramentis sicut in isto: quia in isto contingit sumere id quod est sacramentum, non sacramentariter. In aliis autem licet possit suscipi id quod est vere sacramentum sacramentaliter, non tamen potest suscipi non sacramentaliter. Cuius ratio est, quia sacramentum perficitur in aliis sacramentis in vsu materiae, quae applicatur ad vtentem, & ideo nisi vtens illud recipiat vt sacramentum non est sacramentum, ita quod requiritur quod recipiens intendat recipere vt sacramentum, alioquin nihil reciperet. Excepto baptismo paruulorum, in quo non requiritur intentio actualis recipientis, sed hoc supplet intentio Ecclesiae: intentio autem ministri actualis conferentis requiritur. Sacramentum autem Fucharistiae perficitur in consecratione materiae. Et ideo quicquid sit illud quod sumit hostiam consecratam, siue intendat sumere vt sacramentum siue noni semper sumit id quod vere est sacramentum.

Ad rationem in oppositum dicendum, quoa illud manducatur in se, & in propria specie in ventrem vadit, & in secessum emittitur quantum ad aliquid sui, sed id quod sumitur sub specie aliena in nullo mutatur in essentia sua: nec aliquid eius in secessum emittitur, & isto modo sumitur Christus in nto sacramento. Notandum quod impedimentum sumptionis huius sacramenti potest esse directe ex parte sacramenti, & sic solum peccatum mortale impedit sumptionem huius digne, & sic sumens peccat mortaliter. Cuius ratio est: quia quicunque in vsu sacramenti committit falsitatem & facit pactionem mendosam, vel abutitur sacramento & est violator sacramenti, peccat mortaliter. Sed talis est existens in peccato mortali. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia susceptio huius sacramenti significat vnitionem fidelium in Christo per fidem & charitatem. Et ideo qui sumit hoc sacramentum significat se esse vnitum Christo & fidelibus per fidem & charitatem. Sed existens in peccato mortali, non est vnitus Christo & fidelibus per charitatem: quia charitas & peccatum mortale impossibile est secum compati in eodem. Ergo existens in peccato mortali & sumens hoc sacramentum falsum significat & pactionem mendosam facit, & per consequens est violator sacramenti. Est etiam sciendum, quod hoc peccatum est grauius quam quodcunque peccatum commissum in creaturam puram, quia illud est commissum in Christum. Et hoc intelligendum est quantum ex genere & specie peccati, non tamen ex conditione peccantis. Dicitur au¬ tem peccatum grauius ex specie sia, quod impadit maiuis bonum, & infert. maius nocumentum. Peccatum autem dicitur grauius ex conditione peccantis, quod fit cum maiori contemptu, vel cum maiori libidine: & sic qui vulnerat cum maiori odio, vel grauius vulnerat peccat grauius quam qui inter ficit ex leui passione motus vel concitatus. Ex parte autem peccantis qui acciperet ad hoc vt Deum vituperaret, grauius pecaret quam faciens homicidium quantum est ex parte peccantis: sed qui sumeret propter verecundiam minus grauiter peccaret. Ex parte autem rei, qui acciperet vt Deum viruperaret committeret maximum peccatum post peccatum blasphemiae, quod est contra deitatem Christi & humanitatem, sicut id quod fecerunt crucifigentes Christum, quia post ista maximum bonum est Corpus Christi, vt est in isto sacramento. Sed peccatum quod est contra maximum bonum est maximum: ergo peccatum illud post praedictum & blasphemiae est maximum. Est etiam secundum quod aliquid potest dici malum dupliciter. Vno modo in se, & isto modo dicitur malum, quod est vere malum. Alio dicitur aliquid malum in comparationem ad aliud. Et isto modo vnum bonum quod est bonum in se, die tur malum infirmo. Promo modo, illud sacramentum non potest dici malum, imo est optimum: secundo modo potest dici malum, quia est malum abutenti. Intelligendum est etiam, quod illud cui offertur illud sacramentum aut est adultus, aut non: si non, non debet sibi dari. Vnde istud sacramentum non debet dari pueris. Si autem est adultus; aut habet vsum rationis, aut non. Si non habet vsum rationis, aut taliter caret vsu rationis quod nunquam habuit. Et sic talibus non est dandum. Et ideo pueris & amentibus a natiuitate non est dandum. Si vero taliter caret vsu rationis, quod quandoque habuit, tunc si talis quando habuit vsum rationis, habuit deuotionem ad sacramentum tunc debet sibi dari nisi sit periculum expuitionis, sic quod amens non expuat, & hoc maxime si sit periculum, & maxime propter phantasias remanentes haberet amens deuotionem ad sacramentum aliter talibus, non debet dari. Si autem si adultus habens vsum rationis, aut est bonus. Et sic indubitanter est sibi dandum. Aut peccator, & tunc aut occultus aut publicus: si publicus, tunc Sacerdos non debet sibidare, nec tamen sic prodit ipsum: sed magis corrigit. Si autem sit peccator oecultus aut perit in occulto, & tunc non debet sibi dari, aut in publico, & tunc debet sibi dare, quod aliter proderet ipsum Eit magis expedit Sacerdoti, quod ille peccet accipiendo, quam ille prodendo illum. Vtilitates huius sacramenti continentur in iis versibus Hostia commemorat passum peccata que donat. Roborat & minuit, debilit tat reficit. Donat, scilicet venialia, dat robur, & minuit contra diabolum, debilitat fomitem, & reficit animam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1