Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Sed non exinde disciplinam sanxit in pefserum vt post aliosr cibor sumatur, sed potius a ieiunis sumi oporter sicur Aposto. lus docet: vt singalari reuerentia diindicetur, idest, discernaetur ab aeliur cibar. Quod dicens spostolis disponendum reliquit. Vnde Iugi apparet cum primo acceperunt discipuli Eucharistiam non eos accepisse iciunor, non ideo taemten calumniandum est vniuersae Ecclesiae, quod a ieiunis semper sumitur. Placuit enim piritui, scilicet, vt in honore tanti Sun cramenti priua in ox christiani dominicum Corpus intraeret, quaem aly cibi, &c.

QVAESTIO QVINTA.

Qvinto. Quaeritur vtrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis.

Et arguitur quod non, quia Christus dedit corpus suum post alia cibaria: sed modum Christi debemus imitari. Ergo, &c.

In contrarium est vsus Ecclesiae.

Respondeo. Dicendum, distinguendum est quod Corpus Christi contingit sumi vel in casu necessitatis imminente morte: & tunc licitum est ipsum sumi non a ieiunis propter periculum: vel extra easum necessitatis, & sic sunt duae opiniones. Nam supposito quod reliquiae manentes in ore inter dentes non impediant sumptionem huius sacramenti dicunt, quidam quod aliquid ab extra potest sumi dupliciter: Vno modo per modum cibi & potus. Et sic sumptum impedit sumptionem istius sacramenti pro illa die. Alio modo per modum medicinae: & sic sumptum non impedit sumptionem istius sacramenti. Per modum autem medicinae dicuntur sumi illa quae sumuntur ad alterandum tantum. Et dicunt quod haec intentio sancti Thomae fuit in tertia parte. qgo. artiS.

Ista opinio videtur mihi quod contradicat sibi ipsi & veritati, nec est secundum intentionem sancti Thomae. Quod contradicat sibi probo, quia ipsi dicunt quod illud quod sumitur per modum medicinae non impedit sumptionem huius sacramenti, quia sumitur ad alterandum: ergo illud quod sumitur ad alterandum non impedit sumptionem huius sacramenti. Sed potus sumitur ad alterandum, ergo illud quod assumitut per modum potus non impedit sumptionem huius sacramenti cuius opppositum dicunt. Quod autem sit contra veritatem arguitur sic, quia praecepta Ecclesiae non debent fieri ad intentionem hominum qua homines possunt intendere sibi: sed magis ad id quod res habent ex sua aptitudineSed secundum istos praecepta directe feruntur ad ipsas intendentes, & non ad id quod res habent ex sua aptitudine, quia secundum istos refert non quid assumatur, sed qua intentione sumatur. Ergo, &c. Vnde secundum eos qui comederent coxam anseris dummodo haberent intentionem sumendi per modum medicinae, non impedirentur propter hoc a sumptione huius sacramenti. Quod autem sit contra intentionem sancti Thomae probo. Nam ipse dicit in secunda secundae, quod cum duplex sit ieiunium, scilicet naturae & Ecclesiae, ieiunium naturae est vt dicit ipse, nihil assumere per modum cibi vel potus. Ieiunium Ecclesiae est, vt dicit, ad macerandum carnem. Et ideo ad ipsum pertinet sumere cibum semel in die, non autem quin aliquid sumatur per modum medicinae, vel potu, ad alterandum. Dicit etiam in tertia partes q. praeallegata, quod ad sumptionem Corporis Christi requiritur iciunium naturae. Tunc ergo quero vtrum sanctus Thomas intendat per hoc quod est sumi per modum cibi vel potus aliquid sumi ad nutriendum, siue non: si sic, cum quicquid sumitur ad nutriendum directe secundum eum impediat iciunium Ecclesiae, excepta vna comestione sequitur quod omne id quod impedit ieiunium naturae, impedit etiam ieiunium Ecclesiae, si sumere per modum cibi & potus est sumere ad nutriendum, quia secundum eum nihil impedit ieiunium naturae nisi aliquid sumptum per modum cibi & potus. Si autem non intendat per hoc quod est sumi per modum cibi & potus sumi ad nutriendum, tunc male exponunt eum & contra intentionem.

Praeterea, sanctus Thomas dicit ibidem quod nequae post assumptionem aque vel alterius cibi aut potus, vel etiam medicinae, vel in quacumque parua quantitate, licet hoc sacramentum recipere, nec refert vtrum aliquid huius nutriat, aut per se aut cum aliis, dummodo sumatur per modum cibi vel potus. Haec ille ergo manifestum est, quod imponunt sibi contrarium intentionis. Vnde sanctus Thomas intelligit per modum cibi & potus modum accipiendi, secundum quod opponitur & distinguitur contra id quod assumitur per modum saliuae, & non penitus poenes finem intentum assumentis. Et ideo quicquid sumitur ab extra, quod potest nutrire impedit sumptionem huius sacramenti. Sed quicquid sumitur ab intra non impedit.

Et ideo dicendum est, ad quaestionem principalem quod istud saciamentum debet sumi a ieiunis ieiunio naturae. Cuius ratio est secundum Augustinum, quia homo ob reuerentiam tanti sacramenti debet ipsum prinio recipere, & quod os Christiani non sit prius affectum quocumque sapore, vel cibo, vel potu ab extra: sed quicquid sumitur ab extra nisi ad ablutionem, quocumque modo sumatur, siue per modum medicinae, siue aliter qualitercumque afficit os Christiani. Ergo, &c. Quod intelligendum nisi in casu necessitatis, vt dictum est.

Ad rationem in oppositum dicendum, quod Christus dedit discipulis suis post coenam: sed noluit trahi ad continentiam. Hoc autem tunc fecit vt finito Pasehali Agno & tipico sequeretur veritas nostri sacramenti. Et vt hoc sacramentum magis commendaret memoriae discipulorum tanquam vltimum factum, & maximum sacramentorum continens verum Corpus Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5