Quaestio 2
Quaestio 2
An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Quod enim ponitur de hoc communiter quod non, potest habere difficultatem ex hoc, quia ponimus quod sicut sensu intuitiue apprebendimus colores & alia sensibilia: ita Angelus intultiue intellectu videt quamlibet substantiam creatam & naturalem in se. Constat autem quod illud quod intuitiue videt aliquid in sensibilibus, potest etiam naturaliter eius absentiam videre si desit, sicut si possim videre albedinem praesentem, possum etiam apprehendere eius absentiam si desit. Qum ergo Angelus intuitiue videat substantiam panis existentem sub accidentibus quando est, potest etiam videre, quod est ibi corpus christi. Ad hoc dicendum, quod ad hoc quod Angelus possit videre naturaliter corpus christi esse sub sacramento altaris duo requiruntur. Primum est, quod videat ibi absentiam substantiae panis. Secundum est, squod videat ibi corpus christi esse vt prius videbat substantiam panis. Dico ergo, quod Angelus videt absentiam substantiae panis esse ibi, sicut videbat intuitiue ante conuersionem, substantiam panis esse ibi, sicut etiam videns album & nigrum potest videre priuationem eorum. Sed quod ipsa substantia panis conuertatur in corpus christi non potest videre: nec per consequens potest videre quod ibi sit corpus christi sacramentaliter, sicut si ruie vidente columnam Deus amoueret eam totaliter, bene viderem quod esset amota & eius absentiam: sed quid factum esset de ea non video, siue ne cirem. Et ideo alterum praedictorum quae requiruntur ad hoc quod corpus christi, sit ibi videt solum Angelus. Et ideo non potest videre, quod corpus christi, sit sacramentaliter in sacra. mento altaris.
On this page