Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Siaxtmm queritur quala sit ista conutrsia, an formatur, an sub stantialis vel aste. riue generu: diffinire non sufficio, formalem tamen non esse cogno sco, quia Ppecier rerum quae ante fuerant remasnent, & saper & pondus, &c.
Circa vndecimam distinctionem. Queritur vtrum conuersio substantiae panis in corpus christi sit possibilis.
Et arguitur quod non. Quia omnis conuersio habet subiectum commune vtrique terminorum conuersionis. Hic non est aliquod subiectum commune pani & corpori christi: quia nihil videtur eis esse commune subiectum. Ergo, &c.
Primo, sic illud quod habet nunc & prius non est in instanti. Sed omnis mutatio est homini, quia mutari est habere se aliter nunc quam prius. Ergo, &c.
Secundo sic, quia aut substantia panis & corpus christi sunt in eodem instanti aut in alio & in alio instanti. Non in eodem, quia quando substantia panis est ibi dicimus, quod ibi non est corpus christi: sed quando corpus christi est, dicimus quod ibi non est substantia panis. Si ergo in eodem instanti esset ibi corpus christi & substantia panis: sequeretur quod in eodem instanti esset & non esset ibi substantia panis & Corpus Christi, quod est implicare contradictoria. Si dicatur quod in alio, & alio instanti. Contra, inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium: fi ergo in alio & in alio instanti sunt ibi substantia panis & corpus christi sequitur, quod inter ista duo instantia sit tempus medium, quod videtur mensurare conuersionem praedictam, & per consequens praedicta conuersio, non fieret in instanti.
Contra, agens infinitae virturis potest conuertere quodcunque finitum subito. Sed Deus est tale agens. Ergo, &c.
Respondeo. Circa istam quaestionem tria sunt videnda. Primum est, vtrum ista conuersio sit possibilis. Secundum est, vtrum fiat in instanti. Tertium quibus verbis vtendum est in ista conuefione.
Qvantum ad primum, sciendum quod inia conuersio differt ab omni alia conuersione in tribus: primo, quia hic attingitur essentia materiae, non solum vt est subiectum transmutationis sicut in aliis conuersionibus: sed attingrtur sic vt varietur in essentia sua, sic autem non est in aliis transmutationibus. Secundo, quia in aliis transmutationibus est aliquod subiectum communc manens sub vtroque termino transmutationis sicut quando ex igne fit aer: in ista autem nihil est commune subiectum vtrique termino quod maneat, quia tota substantia rei est quae conuertitur, tota autem substantia rei non habet subiectum, sed forma est quae habet subiectum. Tertio, quia in aliis transmutationibus non conuertuntur partes in partes, sed totum in totum: quia materia non conuertitur in materiam & forma in formam: sed materia quae est sub forma vnius fit sub forma alterius: & dicitur tantum conuerti totum in totum. Ista autem conuersione conuertitur totum in totum & pars in partem. Et fere est consimilis modus, sicut illae quem quaedam imaginantur in processuformarum, scilicet quod forma conuertatur in formam puta forma corporeitatis in formam vegetabilem: & anima vepetabilis in sensitiuam & sic de alijs, licet ille modus sit falsus: iis ergo suppositis dicendum, quod talis conuersio est possibilis, quod sic potest persuaderi. Agens virtutis infinite quod habet potestatem super totum ens & est supra quamcunque entitatem, potest conuertere entitatem finitam in entita tem finitam, non solum totum in totum modo praedicto: immo formam in formam & mate, riam in materiam. Sed Deus est huiusmodi, quia sua causalitas ad omne ens, siue sit ens actu, siue in potentia, se extendit. Ergo, &c.
Qvantum ad secundum intelligendum est, quid significet tempus continuum & diseretum, & quidinunc stans & nunc fluens. Tempus enim continuum & successiuum nihil aliud est. quam successio quaedam quae est mn acquirendo actum aliquem, siue mensura illius durationis & successionis, quia solius continui est quod vnum numero existens possit diuidi in plures partes eiusdem rationis quae faciunt vnum numero: & ideo successio quae est in acquisitioneralis oportet quod sit in actu vna numero: & ideo acquisitio successiua eiusdem actus nuniero facit tempus continuum. Tempus autem diseretum differt a continuo, quia successio est secundum acquisi ionem plurium actuum indiuisibilium quorum quaeliber est indiuisibilis: & ideo in acquirendo quodlibet illorum est acquisitio indiuisibilis. Sed quia isti actus sunt incompossibiles, ideo est ibi successio nunc permanentium & stantium. Modo nunc fluens respicit tempus continuum: sed nunc stans tempus discretum, sicut Angelus intelligit ouem & bouem per duos intellectus instantaneos, & tempus diseretum componitur ex illis instantibus, & quodlibet illorum nunc stantium coexistit alieu rempori nostro, & alicui parti temporis nostri. vlterius intelligendum, quod aliquis actus similiter & desinitio actus potest acquiri dupliciter: vno modo successiue, scilicet, quando forma quae acquiritur habet latitudinem qualitercumque habeat, sicut calor magis ac magis acquiritur. Et similiter desiuitio secundum magis & minus habet esse successiue, non accipiendo acquisitionem formae, pro primo esse formae in materia & desinitionem, pro primo non esse alterius formae, quia talia sunt in instanti, sed accipiendo vtrumque pro eo quod est tendere a perfecto esse formae ad non esse eius, vel e conuerso: quia isto modo acquisitio formae secundum esse completum & fimiliter definitio, fit in tempore continuo & succes¬ siuo. Alio modo acquirituraliquis actus, scilicet in instanti, quando scilicet actus est indiuisibilis secundum se. Talis enim actus semper acquiritur in instanti & non alius, quia ex quo actus est indiuisibilis necessario acquiritur in instanti & indiuisibili, eo quod mensura respondet mensurato. Si autem sit ibi suecessio hoc erit ex parte terminorum mutationis qui quandoque tern: ini niutationis sunt in nunc diuersis, vt duo actus Angeli: ita quod vnus actus est in vno nunc, & alius in alio. Quandoque vnus terminorum mutationis est in tempore, & alius in nunc temporis, sicut quando ex aere fit ignis aer habuit esse in tempore praecedenti & in vltimo nunc eius habuit esse ignis, ita quod aer non habuit vltimum nunc in quo vltimo esset: sed habuit vltimum nunc in quo primo non esset. His suppositis quando quaeritur vtrum haeo conuersio habeat esse in instanti, nonquaeritur quaestio vtrum panis & Corpus Christi sint ibi in vno & eodem instanti: quia hoc est impossibile, vt patet, sed quaeritur vtrum primum non esse panis & primum esse Corporis Christi, sint in eodem instanti illius temporis, & in illo & eodem instanti, siue sit stans, siue fluens: substantia panis habuerit non esse, ita quod intentio quaestionis sit quaerere vtrum primum non esse panis & primum esse Corporis Christi sint simul in vno & eodem instanti. Et sic itelligendo quaestionem dicendum, quod sic. Cuius ratio est, quia acquisitio termini indiuisibilis non est nisi in instantiSed quaelibet substantia habet esse indiuisibile, quia per se non habet quantitatem, nec gradum in esse ratione quarum est diuisio. Ergo acquisitio existentiae Corporis Christi in sacramento altaris est in instanti: sed sicut in eodem instanti in quo est esse formae introducendae in materia est desinitio formae corrumpendae, vt patete Phisycorum, ita etiam in eodem instanti, in quo est ibi substantia Corporis est ibi desinitio panis. Ergo desinitio substantiae panis & acquisitio Corporis Christi sunt ibi in vno & eodem instanti.
Qvantum ad tertium videndum est, quibus verbis vtendum est in hac acquisitione. Ad quod dicendum, quod quia hic non est aliquod subiectum commune, sed est successio duorum terminorum non in eodem subiecto sibi succedentium: sed sub eisdem speciobus, ideo quicquid importat successionem terminorum, sine subiecto bene conuenit tali conuersioni. Quicquid autem importat vnitatem subiecti communis sub vtroque termino, non bene nec vere dicitur in ista conuersione, quia hic non est vnum subiectum. Ex parte autem termini ad quem locutiones possunt demonstrare terminum fieri dupliciter: vno modo possunt demonstrare terminum ad quem fieri non simpliciter: sed sub hoc, scilicet speciebus, & omnes tales locutiones sunt concedendae, vt si dicamus quod Corpus Christi fit ex pane, si Iy ex dicat habitudinem terminorum & non materiae, sic est concedenda: quia Corpus Christi, fit ibi post esse panis conuersi. Si vero ly ex dicat habitudinem materiae, sic est falsa, quia Corpus Christi non fit ex pane manente quantum ad aliquid sui, quod oportet ad hoc quod aliquid fiat ex materia. Et ideo omnes istae locutiones panis fit Corpus Christi, vel potest esse Corpus Christi, vel quod prius erat panis est Cor¬ pus Christi, sunt impropriae, quia denominant subiectum commune manens, quia hoc fit hoc non verificatur nisi ratione subiecti, quia albedo nigredo non fit, sed album fit nigrum, & hoc significat subiectum. Et similiter respectu huius verbi potest vel erat, & fic de aliis. Vnde si tales orationes inueniantur omnes sunt exponendae, vt sit relatio non ad idem subiectum, sed ad quantitatem manentem, vt sit sensus, quando dicitur panis fit Corpus Christi, id est, contentum nune sub accidentibus sub quibus prius erat panis est Corpus Christi.
Ad primum ergo quando dicitur, quod omnis conuersio habet subiectum, dicendum quod conuersio hic non dicit vnam formam sicut calefactio & similia quae dicunt formam infieri, quia in talibus bene est commune subiectum: sed dicit quemdum ordinem diuersorum sibi succedentium. Et sic est in proposito ordo iste est in vtroque termino sicut in subiecto, sed realem mutationem ponit in pane, non autem in Corpus Christi: sed solum secundum rationem intelligendi.
Ad secundum dicendum, quod illud quod intrinsece includit nunc & prius non est in instanri, licet nunc stans possit coexistere suecessioni habenti prius & posterius. Et quando dicitur, quod ista conuerfio includit prius & posterius, dicendum, quod accipiendo conuersionem pro acquisitione termini ad quem & desinitione, siue primo non esse termini a quo, non includit nunc & prius, nec includit nisi vnum instans in quo hoc totum est Et quando dicitur vlterius, quod imo, quia omnis mutatio includit nunc & prius, dicendum, quod conuersio ista quantum ad non esse primum termini a quo, & esse primum terminie ad quem, non est mutatio proprie loquendo, nec in tali acceptione nullo alio accepto, est aliter se habere nunc & prius: sed est verum, quod esse panis & non esse eiusdem, vel non esse panis & Copus Christi: dato quod non importet mutan tionem proprie dictam habentem communem sub ectum: tamen conuersio quantum ad hoc habet modum mutationis, quia aliquo modo est aliter nunc quam prius: ita, quod ly nunc accipiatur quantum ad instans in quo primo habet ibi Corpus Christi esse: & Iy prius non pro alio nunc: sed pro toto tempore inquo praeexistebat panis: quia vt dictum est non est dare vltimum nunc in quo vltimo sit panis & in quo primo non sit.
Et per hoc patet solutio ad tertium, quia non oportet ponere, quod Corpus Christi & panis sit ibi vel in eodem nunc vel in alio & alio nunc: ita, quod fit dare vltimum nunc in quo vltimo sit substantia panis: imo vnum est in illo nunc, scilicet primum esse Corporis Christi. Aliud autem esse panis est in toto tempore praecedenti, nec oportet, quod inter ista duo sit tempus medium, quia licet inter quaelibet duo instantia cadat tempus medium: non tamen inter tempus & nunc ad quod terminatur cadit tempus medium.
On this page