Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

QVAESTIO SECNDA.

SEcundo quaeritur. Vtrum poenitentia habeat durare vsque in finem.

Ad hoc dicendum, quod differt quaerere vtrum poenitentia habeat durare vsque in finem, & quaerere vtrum si poenitentia interrumpatur possit iterati & restaurari. Si primo modo quaeratur, dicendum, quod non: quia quod aliquid duret in posterum non potest contingere nisi vno istorum modorum, aut quia aliquid cius quod est de ratione sua in posterum ex pectatur: sicut de ratione anni est, quod habeat mensem post mensem, aut quia in subiecto suo immobiliter recipitur. Primo modo non potest dici poenitentia durare in posterum, quia permanentia non expectant aliquid in posterum quod sit de ratione sua ino sunt tota simula sicut domus & homo & similia. Sed poenitentia est qualitas permanens quia est habitus vt dictum est. Ergo, &c. Nec secundo modo, quia in libero arbitrio non confirmato nihil recipitur immobiliter. Sed liberum arbitrium in hac vita non est confirmatum. Ergo, &c. Et sic patet, quod poenitentia non potest durare vsque in finem.

Si autem quaestio quaerat secundo modo, vtrum si poenitentia interrumpatur possit iterari. Dicendum quod sic, quia si non posset esse, hoc esset vel quia homo non posset habere displicentiam de peccato suo, quod non potest esse: quia durante vita liberum arbitrium non se habet immobiliter in bono vel in malo. Et ideo potest sibi displicere malum vel peccatum. vel quia Deus nollet ipsum recipere ad misericordiam, quod similiter non potest esse, quia hoc est contra misericordiam Dei: quia Deus quantum est de se semper est paratus ad misericordiam dum tamen homo faciat, quod in se est. Quam nobis concedat ipse qui est alpha, & omega, & trinus, & vnus.

PrevBack to Top

On this page

Quaestio 2