Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Post haec de paenitentiae agendum esti paenitentiae, &c.

Ditsinctio XIIII. QVAESTIO PRIMA.

CIrca decimamquartam distinctionem. Quaeritur vtrum poenitentia sit sacramentum nouae legis.

Et arguitur, quod non, quia vnum & idem non potest esse sacramentum & virtus: sed poenitentia est virtus: ergo non est sacramentum.

Praeterea, sacramentum est ex institutione diuina, & non ex dictamine rationis naturalis, quia ratio naturalis dictat quod homo debet emendare offensam commissam in homine, multo fortius in Deum. Ergo, &c.

Praeterea, latria non est sacramentum Sed poenitentia est latria, quia latria reddit debitum Deo, & similiter poenitentia. Ergo, &c.

Praeterea, sacramentum nouae legis constat ex rebus & verbis, poenitentia autem non sunt ret & verba. Ergo, &c.

In oppositum est, Magister in littera.

Respondeo. Circa hanc quaestionem sunt quatuor videnda. Primum est, vtrum poenitentia sit virtus, & quae virtus sit. Secundum, quomodo est sacramentum. Tertium, quomodo illud quod dicitur in littera, scilicet, quod poenitentia timore concipitur, habet veritatem. Quartum in quo est poenitentia sicut in subiecto.

ARTICVLVS PRIMVS.

QVantum ad primum, dixerunt quidam quod poeuitentia non est virtus: quia non d ent habitum sed actu, poenitentia enim est dolere de commism & non commitrere dolendi. Sed omnis virtus dicit hibitum. Ergo, &c. Sed contra hoc est, quia tune ille qut actu non dolet non esset poenitens, sed comedens non exercet huiusmodi actum, ergo comedens non esset poenitens, sed hoc est falsum. Ergo, &c. Praeterea, si est actus virtuosus oportet quod eliciatur ab aliquo habitu virtuoso, ideo oportet quod talis habitus virtuosus respondeat actur virtuoso: poenitentia autem est talis actus: & ideo dicitur quod poenitentia est virtus, quia respicit offensam diuinam vt remediabilem & emendabilem cum proposito satisfaciendi. Tunc arguitur, omnis actus qui est secundum rectam rationem ad quem non sumus determinati de necessitate a natura procedit ab habitu virtuoso. Sed respicere offensam Dei vt expiabilem & emendabilem est actus secundum rectam rationem ad quem homo non est de necessitate determinatus a natura, quod pater ex hoc quod multi faciunt controuersum. Ergo respicere offensam Dei vt expiabslem & emendabilem procedit ab habitu virtuoso. Sed poenitentia est huiusmodi. Ergo, &c. Et sic patem quod ponitentia est virtur.

Si quaeratur quae virtus sit. Dicendum, quod non est virtus rheologica, est tamen virtus moralis.

Primum patet sic, quia virtus Theologica habet Deum pro obiecto. & fine directe & immediate: sicut patet de fide, spe & charitate. Sed poenitentia respicit Deum directe & immediate pro obiecto & fine: sed peccatum vt emendabile. Ergo, &c.

Secundum, scilicet quod sit virtus moralis patet, quia virtus moralis est ad recte appetendum. Sed poenitentia est talis quia facit inclinationem detestandi peccatum, & per consequens appetendi virtutem. Ergo, &c.

Si quaeratur secundo cuiusmodi vel qualis vit tus sit.

Dicendum, quod reducitur ad iustitiam. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod cum poenitentia dicat displicentiam de peccato cum proposito emendindi, displicentia autem de peccato potest esse triplici de causa. Vno modo propter inclinationem contrarii habitus, sicut ille qui est consuetus venari habet habitum ad ea quae sunt venationis. Et facere istomodo displicere malum, est commune omni virtuti. Secundo modo dicitur aliquid displicere inquantum est contra amicum, & hoc pertinet ad amiciciam respectu proximi, & ad charitatem respectu Dei. Tertio modo, dicitur aliquid displicere, quia sic displicet quod vult illud emendare & reducere ad aequalitatem: Et sic poenitentia reducitur ad iustitiam, quia iustitia est virrus per quam tenet medium homo inter ea quae sunt ad alterum: sed poenitentia respicit peccatum vt emendabilequod est ad alterum, ergo poenitentia reducitur ad iustitiam, non ad iustitiam proprie dictam, quia iustitia proprie requirit aequalitatem inter illa quae commensurantur per eam. Sed hoc non potest esse inter Deum & hominem, non solum quantum ad offensam quae infinita est, imo etiam nec quantum ad benoficium, quia homo non potest reddere Deo aequale cuiuscumque praedictorumt ergo ponitentia non reducitur ad iustitiam proprie dictam: sed reducitur ad iustitiam largo modo dictam, quia scilicet homo facit quod potest. Et ideo aliqualiter reducitur ad aequalitatem. Ad sciendum antem ad quam speciem iustitiae redu¬ catur, notandum, quod duplex est iustitia, vna quam doctores vocant vindieariuam quae accipitur loquendo large de vindictis pro omni eo, quod respicit vindictam: sed stricte pertiner ad Iesum persequentem conuenienti modo iniuriam suam vt seruetur iustitia, & sic est virtus. Vndesi homo omnia nouica sibi inordinate illatasem. per sustineret, male faceret. Et isto modo poenitentia non est iustitia vindicatiua. Alia est iustitia emendatiua vel commutatiua, & ad talem tustitiam reducitur poenitentia, quia, scilicet poenitens dat vel facit tale pro honore quem peccando abstulit Deo.

ARTICVLVS SECVNDVS.

QVantum ad secundum vtrum, scilicet sit sacramentum nouae legis.

Dicendum, quod sic, quia illud quod est institutum a Deo ad fanctificandum hominem in re sensibili est sacramentum nouae legis si cooperetur ad sanctificationem. Sed ponitentia est huiusmodi, quia confessio peccatoris & absolutio Sacerdotis faciunt hominem confitentem sua peccata debito modo habere gratiam & virtutes cooperando ad ea. Ergo, &c. Et est sciendum quod in hoc sacramento confessio peccatoris est pro re siue pro materia & absolutio pro verbis & forma. Et est sciendum, quod hoc sacramentum ideo institutum est, quia cum homo sit debilis ad satis faciendum pro peccato indiget satiffactione extrinseca: illud est poenitentia. Et ideo hoc sacramentum est institutum. Est etiam intelligendum quod licetde ratione naturali sit quod homo emendet Deo pro offensa facta: modus tamen sauiffaciendi non est, ex rationis naturalis dictamine: sed ex institutione diuina, sicut in iniurijs licet emendare sit ex dictamine rationis, modus tamen emendandi est a lege.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum adtertium, scilicet quomodo poenitentia timore concipitur sciendum, quod poenitentia dicit displicentiam de peccato cum proposito emendandi: sed quia aliquid potest displicere alicui dupliciter. Vno modo secundum se, sicut mors. Alio modo propter aliud, sicut ludus displicet puero propter verberationem licet placeat secundum se. Ideo, quod peccatum displiceat peccatori potest intelligi istis duobus modis. Primo modo non potest displicere peccatum peccatori existenti in peccato, scilicet secundum se, quia imbutus est delectatione peccati: relinguitur ergo quod si peccatum displiceat: displiceat sibi propter aliud. Et hoc potest effe dupliciter: secundum quod peccatum potest displicere peccatori propter aliud dupliciter. Vno modo propter bonum assequendum, puta propter assequutionem praemij in regno caelorum. Alio modo propter malum vitandum puta propter poenas inferni vitandas. Similiter peccator potest considerari duobus modis. Vno modo ante gratiam & virtutes quando incipit poenitere. Alio modo post plenam conuersionem, quando iam habet gratiam & virtutes. Dico ergo, quod peccatori primo modo, considerato magis displicet peccatum propter malum vitandum, scilicet poenas inferni, quam propter assecutionem praemij, scilicet regni caelorum. Ideo dicitur, quod poonitentia timoro concipitur, quia scilicet timor supplicii mouet regulariter poenitentem ad poenitendum de peccato. Et hoc probatur sic, scilicet quod poenitentia timore inducitur, quia quicumque plus timet supplicium quam diligat bonum coeleste magis inducitur ad poenitentiam per quam supplicium euaditur & regnum acquiritur timore suppliciiquam amore regni coelestis. Sed peccator existens in peccato est huiusmnodi. Ergo, &c. Proba. Maior. Quia quicumque plus diligit bonum corporis sui quam diligat quodcumque bonum coeleste, magis timet poenam per quam tollitur bonum corporis sui, puta delectatio vel honor, quam diligat quodcumque bonum coelestae. Sed peccator existens in peccato est huiusmodi. Ergo peccator in peccato existens magis timet poenam quam diligat quodcumque bonum coeleste: & per consequens timore huius poenae mouetur ad poenitentiam quae tollit poenam. Sod tamen bene praecedit fides: quia nisi scirem per fidem poenas inferni, non poeniterem quia non timerem. Et post directionem fidei sequitur spes euadendi periculum. Tertio est timor, quia ex quo non possum euadere periculum nisi fecero quod debeo est timor ad quem statim sequitur poenitentia.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum in quo sit poenitentia,; scilicet sicut in subiecto.

Dicendum, quod quaestio potest intelligi dupliciter, vel quantum ad personam vel quantum ad potentiam. Si primo modo, dicendum est in omni viatore quantum ad habitum, sed quantum ad actum in illo soloqui commisit peccatum: sed in Angelis & in damnatis non potest esse nec quantum ad habitum, nec quantum ad actum. Quius ratio est, quia in omni illo & solo potest esse habitus poenitentiae, & etiam actus, qui potest habere peccatum expiabile quantum ad habitum, vel habet quantum ad actum. Sed omnis homo existems in via est huiusmodi, quia in omni homino, vel fuit peccatum, vel est, vel potest esse: ergo in omni homine est poenitentia, vel quantum ad habitum, vel quantum ad actum. Sed in Angelis & damnatis non est peccatum expiabile. Ergo in Angelis & damnatis non potest esse poenitentia. Relinquitur ergo quod in solo homine & in omni homine viatore est poenitentia vt probatum est.

Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet, in qua potentia sit poenitentia tanquam in subiecto, diuersae sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod omnes virtutes sunt in appetitu sensitiuo. Quidam in voluntate, quidam quasdam in voluntate quasdam in appetitu sensitiuo, & secundum diuersas opiniones posset dici aliter, & aliter de ista quaestione: tamen mihi videtur quod poenitentia sit in voluntate sicut in subiecto, quia secundum omnes oportet quod sit vel in intellectu vel in appetitu sensitiuo vel in voluntate. Non in intellectu, quia poenitentia non est virtus ad intellgendum tradita: sed ad emendandum delicta. Nec in appetitu sensitiuo, quia habitus virtuosus & potentia in qua est talis habitus respiciunt idem obiectum, quia potentia distinguitur per habitum & habitus per obiectum. Sed appetitus respicit vt subiectum bonum delectabile vel tristabile secundum sensum. Ergo habitus siue illae virtutes quae sunt in habiru sensitiuo sicut in subiecto, respiciunt bonum detestabile vel dele¬ ctabile secundum sensum. Sed poenitentia non respicit vt obiectum aliquod delectabile vel detestabile secundum sensum, quia obiectum enis estoffensa Dei vt expiabilis: & hoc non horret nec delectat secundum sensum. Ergo poenitentia non est in appetitu sensitiuo sicut in subiecto: relinquitur ergo quod sit in voluntate.

Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod vnum & idem non potest esse sacramentum & virtus: verum est secundum idem: sed secundum diuersa potest: & isto modo secundum diuersa poenitentia est sacramentum & virtus vt dictum est supra, quia ipsa displicentia interior est virtus, sed confessio exterior & absolutio Sacerdotis est sacramentum.

Ad secundum dicendum, quod poenitentia est de dictamine rationis naturalis absolute, non autem quantum ad modum, vt dictum est.

Ad tertium dicendum, quod minor est fassa, ad probationem dicendum, quod non valet: quia est ibi fallacia consequentis ex ambabus affirmatiuis in secunda figura. Vel aliter potest dici ad minorem, quod aliquis potest esse debitor Deo & reddere debitum sibi duabus de causis. Vno modo ratione offensae. Et illud pertinet ad poenitentiam. Alio modo ratione beneficii, & illud pertinet ad latriam, quia latria est habitus vel voluntas inclinans hominem ad reddendum debitum honorem Deo vt creatori. Et sic diuersimode reddere debitum Deo pertinet ad latriam & poenitentiam.

Ad quartum dicendum, quod minor est falsa, quia in poenitentia actus peccatoris confitentis peccata sua, & locutio est loco rei sensibilis & & pro materia: & absolutio pro verbis & forma, sted vero puenitentia non semes tantum, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1