Text List

Titulus 18

Titulus 18

TITVLVS XVIII. DE LOCATO EI CONDVCTO.

Caput 1

CAPVT 1

EX RESCRIPTO ( Magistrorum) hic non comprehenduntur alii inquilini, seu conductores, alii nisi scholares. vel qui priuilegio scholarium gaudent, vt scriptores & consimiles. (Consensum) baec decre. continet speciale, alias enim secus. sup. loca. ne eui.

Caput 2

CAPVT II. 1 Episcopus super sua iurisdictione, potest cum suo capitulo statuta facere, sed super aljia non, nisi hi consentiant.

VESTRA. (Statuto.) lices enim episcopus cum capitulo suo, possit statuta facere, vt sup. de his quae fi. a ma. par. ca. c. vlti. sup. de ma. & obed. c. 2. tu respondeas, quod super iurisdictione sua potest episcopus a cum capitulo suo statuta sua facere, sed si super alijs velit facere statuta, non potest, nisi hi, quorum interest consentiant, vel ad minus sint praesentes. de consecra. dist. 3. c. 1. sup. de his quae fiunt a prae. sine con. ca. c. vlti. (Alienationem) perpetuam directi, vel vtilis dominii. argumen. sup. de rebus eccle. non alie. si quis prae.

Caput 3

CAPVT III. 1 Quid sit sterilitas. 2 Remissio censu vel affictus sit in casbus fortuitis. Casus fortuitus quando noceat conductori. 3 Conductor a iure locationis cadit, si biennia non soluerit pensionem. Locator quando possit expellere propria anthoritate conductorem, ita quod tonductori non competat interdictum vnde vi4 Conductor quo tempore teneatur soluere pensionem. 5 Locacori operarum soluendum est debitum finito opere. & in nu. 6. 7 Mora facit rem vel factum, vel interesse taetum aestimari officio iudicis quamtum fuit tempore morae, vel cepit esse postea aesque ad sententiamperseuerante tamen mora.

PROPTER STERILITAtem. Sterilitas dicitur, si semen receptum non sit. ff. eo. ex conducto. §. suus ibi. & §. si labes. & l. si vno. §. vbicunque. l0. & P. dicunt sterilitatem, quando communis vox est, quod malum tempus fuit hoc anno propter fructus. (Vitio) insolito & fortuito, nam si solito vitio & debilitate terrae hoc contingat, nulla fit remissio. ff. eo. ex conducto. §. sed si vtendo. & §. vlti. & l. si vno. §. cum quidam.

Fortuito) scilicet, deuastatione inimicorum & consimilibus, & melius potest dici, sca, inundatione fluminis insolita. idem etiam si per terraemotum, vel incursum hostium fructus sit amissus, secus autem si per lasciuiam exercitus transiens fructus corrupit. ff. eod. ex conducto. §. 1. & penult. vel si per incendium. ff. eod. qui insulam. si quis autem recte inspexerit leges, dicet idem in exercitu lasciuiente. Remissio) haec vera sunt in locatoribus corporum, quod noc et eis casus fortuitus. secus in locatoribus operarum, vel rei & opere, & secus in his, qui accipiunt speciem ex innominato contractu, vt aliquid faciant, quia licet eos casus fortuitus impediat, nihilominus totam mercedem recipient, nisi culpa, vel mora possit eis imputari, vel nisi tempore, quo non ei potuit operari, alii operatus sit, a quo mercedem habuit. ff. de va. & extraor. cog. l. 1. S. penul. ff. de statuli. cum haeres. §. antepenul. ff. de co ndi. causa da. l. penul. ff. eo. sed adiicit. §. vlt. & l. defuncto. ff. de affec. diem. ff. loca. qui operas. (Cum vbertate.) C. eod. licet. & l. ex empto. ff. eod. conducto. §. suus. & dicunt quidam vbertatem dici, quando duplum habet eius, quod solitus est habere. lo. & B. vbertatem dicunt hoc anno fuisse, quando tantum habuit facta communi aestimatione, & praesentis anni, & praeter id quod neuter annus communi voce diceretur sterilis. ( Praecedentis) proximi. nam interpolati anni, non proderit, & vtilius est agere post secundum annum, quam ante, quia tunc duo anni veniunt in compensationem, qui iam praeterierunt. (Inuito.) C. loca. aeden.

(Tempore) ff. vt in pos. l. mi. l. 3. §. vlt. (Per biennium) not. conductorem cadere a iure locationis, si biennio non soluerit pensionem. ff. loca. quaero. §. inter loca. secus autem est in emphy teota, qui non cadit biennio, sed triennio. C. de iu. emphy. l. secunda. in fi. nisi emphyteota ecclesiae, contra quem sufficit biennium. 10. quaestio. secunda. hoc ius. §. qui rem. Soluisset) nullo casuum praedictorum interueniente, potest colonus resistere domino. ff. vti pos. si duo. §. 3. ff. de vi & vi arma. colonus. In casibus autem praedictis, licet locatori propria authoritate expellere conductorem modici temporis, quia non possidet. ff. eod. cum in plures. §. haeredum. ff. de acqui. poss. quod vniuersas. §. quod per C. eod. pro emptore. vbi conductor interuerteret possessionem. ff. de vi & vi ar. colonus. & l. cum fundum. colonus autem perpetuus, vel qui ad non modicum tempus conduxit, cum possideat naturaliter, & habeat ius in re, expelli non potest. ff. si ager vect. l. 1. & 2. ff. de superfi. l. 1. §. 1. C. de fun. pat. iubemus. Idem videtur in commodatore, & precario concedente, nam tales cum possideant rem suam, violenter possunt auferre a colono, & commodatarijs & precario recipiente, nec praedictis competit interdictum vnde vi, cum non possideant, & si agant, repelluntur exceptione, quod non possunt intentare interdictum, quia non possidebant, quando fuit eis ablata res.

Non soluisset) conductor autem pensionem soluet in fi. temporis, quo conduxit, nisi aliter sit conuentum, vel nisi alia sit consuetudo terrae, quia semper in promissionibus, quod minimum est eligimus. ff. de reg. iur. in stipulationibus. Item quia semper quod debetur, vel promittitur, vel in diem certum, vel in annum certum, vel in certis nundinis, vel ante nundinas, vel ante annum, semper transactis nundinis, vel anno, vel alio tempore soluendum est, siue sit legatum, siue libertas, siue quid aliud. ff. de verbo. oblig. eum qui clausulis. & l. eum qui certarum. & l. qui ante calendas. & l. eum qui. §. qui ita. & l. qui in hoc anno. insti. de inuti. stip. §. fin. idem est. Et si aliquid debeatur post annos certos. ff. de condi. & demonst. qui in annos. ibi enim exponitur in annos decem, id est, post annos 10. quia si in annos decem debent, id est, singulis annis vsque ad decem annos, semper in princip. cuiuslibet anni debent dare debitum, sicut quando legatur, vel debetur alicui in annos singulos, vel aliquid annum, vel quolibet anno, vel annuatim, siue debeatur quamdiu vixerit, siue quamdiu fuerit in scholis, siue vsque ad quinque annos, semper hoc debitum in principio anni solui debet. ff. quando di. leg. ced. nec semel. in princip. & §. 1. & C. quando dies leg. ce. l. prima. quidam tamen intellexerunt aliud esse in legatis, aliud in stipulationibus, sed non placet. quia l. praealleg. ff. de condi. & demon. qui. in annos loquitur expresse in legatis.

Item videtur quod si aliquis locauit operas suas pro aliquo opere faciendo, vel exercendo nouo, vel etiam si sala.¬ rium promisit aduocato, vel medico, vel procuratori, vel in alijs consimilibus causis, quod tantum finito opere soluendum est debitum. argument. C. de suffrag. l. 1. Quidam tamen aliud dicunt in aduocato. arg. C. de iudi. properandum. §. honorarijs. quae. l. non multum vrget opponentem. argument. pro eis. ff. de var. & extraor. l. 1. §. est quidem. sed certe non est contra. quia ibi dicit, quod in principio est conueniendum de salario, sed non dicit, quod sit soluendum ad idem. C. de postu. quisquis. §. praeterea. in aduocato autem fisci videtur speciale quod in medio soluatur sibi salarium. C. de aduo. diuer. iud. per hanc. §. vincenti.

3 Et haec sunt vera, nisi propter consuetudinem, vel aliam iustam causam aliter praesumatur, quia si quis promisit, vel legauit alicui mercedes magistrorum, vel pensiones domorum illo tempore soluere debet promissor, quo ille, cui promittitur soluere debet. ff. quando. di. leg. ce. nec semel. §. 1. Hic habes quod in mora sit, quicunque intra tempus statutum a lege non soluit canonem, & poenam incurrit, sicut qui non soluit intra tempus statutum ab homine. ff. de verbo. oblig. si fundum. C. de contrahen. stip. magnam. idemt est in electione. sup. de conces. praeben. & eccle. non va. nulla. quoniam. sup. de electi. cum in cunctis. Item in mora est debitor dandi, vel faciendi, si antequam soluat debitum, etiam si non de litis contesta. ff. de verbo. oblig. nemo. in fin. Item est in mora, si non soluerit debitum, etiam sine die post denunciationem fibi congruo loco & tempore factam. ff. de verbo. obli. si ex legati. ff. de vsuris mora. dummodo intelligat, vel intelligere debeat, se debere. ff. si cer. pet. qui a te. nisi remissa sit rei repetendae instentia. ff. de vsuris sciendum.

Mora) hic mora facit rem, vel factum, vel interesse tantum aestimari officio iudicis, quantum fuit tempore morae, vel coepit esse postea vsque ad sententiam, perseuerante tamen mora. ff. de aeden. nisi. §. 1. ff. de triticaria. l. penult. & de act. empt. ratio. §. si per ff. de regu. iur. si cal. ff. de con. fur. iure. ff. de verbo. oblig. quoties in diem. hic mora secundum legem inducit vsuras in contractibus bonae fidei, & in legatis & fideicommissarijs. ff. de vsutis mora. si. ff. de leg. 2. si quid seruo. & l. qui solidum. §. 1. & Setiam. legata enim, licet sint stricti iuris, tamen in hoc aequiparantur contractibus bonae fidei. C. in quib. caus. in integ. resti. non est. in minorum. secus est in contractibus stricti iuris. C. de condi. inde. l. 1. etiam lite non contesta. licet. E. dixerit contra. Item hic mora inducit fructuum petitionem per officium iudicis in quolibet contractu, si petam quod aliquando fuit meum, vel eius cuius iure nitor, alioquin exigitur lit. contestat. in contractibus stricti iuris. ff. de vsuris. videamus. respon. 1. & §. 1. & §. si autem. & §. ex causa. & §. si possessione. & l. 2. Item haec mora quandoque punitur in tertia parte debiti. ff. de inoffi. test. & si quis suo. Item facit indistincte periculum pertinere ad reum, etiam si res erat eodem modo peritura apud actorem, satis enim est, quod potuit non perire. ff. de leg. 1. cum res. §. 1. Nec est contra. ff. depo. si plures. §. fin. quia ibi non erat in mora, licet esset conuentus, quia habebat probabiliter causam resistendi, scilicet, propter expensas, & hoc expresse probatur Authen. de deposito. §. nemo. vbi dicit, qui interdicit depositario, ne rem restituat, tenetur de periculo, multo fortius tenetur depositarius qui perfidiam facit si sine causa teneat.

3 Vnde not. quod si ille, qui conuenitur reali actione, ab initio fuit bonaefidei possessor, sed postea coepit esse malaefidei vel in mora, tunc distinguitur, an res esset eodem modo peritura apud actorem, vel non, sicut distinguit. ff. de rei vendic. item siue. §. fin. in qua tam ex praecedentibus, quam sequentibus patet, quod loquitur in bonaefidei possessore ab initio, & simul habes in eod. titu. si in aliena. Et adiicies primae regulae, quod quicunque iustam causam litigandi habet, non tenetur de periculo. ff. de rei vendi. vtique. dummodo ab initio bona fide contraxerit, vel res ad eum peruenerit, mala autem fide contrahens semper de periculo tenetur. ff. de rei vendi. Iul. respon. 1. & §. 1. Item illud not. quod licet in petitione hereditatis reputentur in mora, & malae fidei possesquo ad fructus qualitercunque sciuerit ad alium pertinere. ff. de pe. haered. item veniunt. §. petitam. & §. a quo. & l. sed si. & sequen. & §. & si ante. sed non sic in rei vendicatione, quia ille qui bonafide ab initio contraxit, non dicitur esse in mora, vel malaefidei pos. quo ad fructus, nisi post litis contestationem. C. de rei vendi. certum. imo & post litem non remanet bonaefidei quo ad vsucapionem triennii conplendam, & quo ad hoc, quod fructus facit suos, licet illos cogatur restituere, sicut & rem vsucaptam post litis contesta¬ tionem. ff. de rei vendi. si post ac. §. pro empt. l. 2. in fi. ff. de vsu. qui sit. §. fi. Item quantum ad facultatem etiam post lit. contest. remanet bonaefidei possessor. ff. de peti. haere. illud. quantum autem ad praescriptionem 10. vel plurium annorum, non dicitur possidere, quia interrupta est per lit. contest. C. de rei ven. in causa.

Alijs videtur & forte melius, quod quantumcunque fuerit bonae fidei ab initio, quod ex quo fuit malaefidei possessor, etiam ante lit. conte. tenetur de fructibus, nec vsucapit, & de facto tenetur, maxime secundum canones. supra, de praescri. quoniam. hanc moram & praedictas eius poenas incurrit ecclesia fiscus, & etiam minor 25. annis, dummodo sit maior 14. impubes enim nullam moram facere potest. ff. de ver. obli. si pupillus. Item praedictae personae licet incurrant hanc moram, tamen saepe restituuntur in integrum. ff. de inte. rest. coram. fItem licet dixerimus, quod debitor praedictis modis contrahit moram & poenam: tamen & alio modo contrahit, quia sine vlla diei appositione appellatur, vel litis conte. vel interpellatione contrahit moram. ff. de verb. ob. continuis. & l. stipulationes. §. fin. Item quodam speciali iure maior obligatus minori, vel ecclesiae, vel fisco contrahit moram, & poenam. C. in quibus causis non est ne. in inte. resti. in minorum. ff. de vsuris. cum quidam. §. fiscus. Item quidam speciales casus sunt, vbi extraordinarie contrahitur mora & poena. ff. de fideicom. li. cum vero. §. apparet. C. de iure do. §. pe. ff. de vi & vi ar. l. 1. §. rectissime. & l. pen. ff. quod me cau. si cum. quod si homo.

Caput 4

CAPVT IIII. 1 n pessit doneinus propria autboritate expeliere empbpteotam. 2 Erpbicosis semper durat quousqu autboritate iudicum rescindatur.

POTVIT. (Emere) . C. deiure emphy. l. vl. (vendere) donare autem potest domino non requisito. C. de fundo pat. l. 1. && inst. locati. §. ideo. & forte pignori obligari. ff. de pi. lex. ff. de pi. ac. tutor. §. vl. (Prohibentur) pacto quod interuenit inter emphy teotam, & dominum. rvrsi celeri) vsque ad li. conte. ff. rem rat. hab. amplius. melius videtur quousque expellatur secundum eos, qui dicunt, licere domino expellere emphyteotam propria authoritate, & in casibus in quibus licet secundum nos, vel secundum illos. qui dicunt, quod tantum authoritate iudicis faciendum est, quousque & antequam ad iudicium vocetur, vel antequam aliquod damnum dominus consequatur, ex eo quod emphyteota non soluit ff. si quis cau. & si post. & hoc probat litera sequens, non obstante quod ei vt canonem soluerit, non extitit nunciatum, quia si ex quo vocatus est ante li. conte. liceret sibi consulere, frustra hoc dixisset, cum plus sit eum in iudicium vocare quam extra iudicium admonere.

Sed quaeres) nonne hoc ipso quod non soluit intra tempus statutum videtur recisa emphyteosis ? Respondemus anon, quousque patitur a conductorem tenere rem locatam, vnde et si postea accipit perisionem, refirmatur tacite contractus, vel dic quod semper durat emphyte osis, quousque authoritate iudicis rescindatur. Item quaerimus si post tem pus qu aerat pensionem, & emphy teota deneg et, an vlterius possit sibi celeri satisfactione prouidere ? Respondemus non, nam cum antiquo iure & communi iure nori licet vltra tempus praefixum sol uere, imo res emphyteotica sibi auferebatur, licet hodie de gratia aliqua sit facta additio iuri communi, scilicet quod possit prouidere celeri satis factione restringendum est, nam qui exactus debitum non soluit, non potest dici, quod sibi celeriter prouideat. Illum ergo b putamus sibi celeriter prouidere, quod est, vel in iudicio, vel extra iudicium statim, & sinvllo termino soluit, & multo fortius sibi prouidet celeriter, si antequam exigatur in iudicio, vel extra soluat. Alii exponunt celeri satisfactione, id est, quamcito potuit. ff. ad Tertu. l. 2. §. confestim. Alii dicunt post biennium dandum modicum tempus: & interpretantur modicum respectu biennii. ff. de verb. signi. haec adiectio. (Expelli) authoritate locatoris c vel tutius authoritate iudicis. C. de iure emphv. l. 2. (Interpellet). C. de iure em phy. l. 2.

PrevBack to TopNext