Titulus 4
Titulus 4
Vnde not. quod si aliquis petat aliquamim vxorem, & probet, quod ipse contraxit cum ea de praesenti, & mulier similiter probet, quod contraxit cum alio de praesenti, nec probet aliquod de antecedenti tempore reus absoluetur, quia vbi obscura sunt iura partium, pro reo interpretandum est. sup. de fi. instr. inter dilectos. ff. de reg. iur. fauorabiliores. & idem videtur, si duo egissent conura eandem mulierem, & de vtroque simul constaret, quod cum ea contraxisset, sed non constaret deanteriori tempore, quod absoluenda est ab vtroque, vel potius differenda est sententia, quousque deanteriors tepore probetur. Si autem primo constaret de vno, quam de alio, qui forte non habuit ita paratas probationes, tunc etiam idem dicendum vsdeturclscet quod differenda est sententia, ne praeiudicium fiat alii matrimonio. ar. infr. de eo qui cog. consan. vxo. suae. super. eod. inf. de fri. e. 1. vbi not. & c. laudabilem. quo ad hunc tamem articulum posteriorem, secus est si agitur de praebenda vel possessionibus, quia tune statim etiam primo probante fertur sententia, sed cauebis condemnato quod seruabis eum indemnem, si forte aliquas facsat expensas pro eo, quod rem pendente literestituit. ff. de rei vend. is a quo. & l. seq.
Caput 1
CAPVI I. 1 Sponsalia quot modis contrabantar. 2 cum in sponsalibus apponitur conditio, tame intelliguntur contracta sponsatia3 Matrimonium ratificari dicitur per subsequentem copulam. 4 Sieuum expressum matrimonii contrauui est manum ftringere annulo.
DVOBVS MODIS. ( Eides) quo ad sponsalia contrahenda vel matrimonium. (Pactionis) scilicet, per verba de futuro. ( Et consensus) scilicet, per verba de praesenti.
1 (Ducet) quatuor modis contrahuntur sponsalia, scilicet, nuda promissione, scilicet, cum dicit vnus alteri, accipiam te in meam vxorem, & econtra. vel aequpol. inf. c. 1. & hic. idem etiam credimus, si inhabiles ad contrahendum matrimonium ver bis vtantur matrimonio aptis. s. accipio te in meam, & econuerso. ar. sup. de despon. impub. attestationes. & c. duo. & c. a nobis. Ibi enim dicit matrimonialiter coniungebantur. Item datis arris sponsalitijs. C. de spon. arris. Item annuli subarratione. 27. q. 2. si quis desponsauerit. Sed aliter melius probari videtur, quod per annulum tantum sponsalia contrahuntur, quia matrimonium non contrahitur nisi verbis aptis matrimonio interuenientibus, dummodo contrahentes loqui poss int. sup. de sponsa. tu. Item iuramento contrahuntur sponsalia. sup. de spon. de illis.
2 Si permiserit) hic satis expresse habes, quod sponsalia intelliguntur contracta, quando conditio in sponsalibus apponitur, hic enim constat, quod ante aduentum conditionis. i. antequam eam cognosceret fuerunt sponsalia de futuro, postea enim fuit matrimonium. supr. de spon. is qui fidem. Item talia sponsalia inducunt publicae honestatis iustitiam. sup. de spon. ad audientiam.
3 (Rem secum) siue intelligat de fornicaxio coitu, siue de matrimoniali semper secuta copula ratificatur matrimonium. sup. de spon. is qui. (Consensu) obtinendo non obtento. i. si in me consenseris ego consentiam in te, vel si dederis centum ego accipiam te in meam. (Stringit) annulo. & sic videtur, quod manum strin. gere annulo sit expressius signum matrimonii contracti, quam aliquid aliud, sed certe hoc vult dicere, quia & si consuetudo sit, quod quando matrimonium contrahitur, quod mulier subarratur annulo, tamen & sine subarratione annuli fit matrimonium solo consensu, & verbis de praesenti.
Caput 4
TVA FRATERNITAS. (Desponsatione) . i. quodaliquas petunt, quia se eas desponsasse dicunt. (Irritare) perpetuo si est causa perpetua diuortii, vel ad tempus ad agendum poenitentiam, vel melius quousquoe cognoscatur, an teneat primum matrimonium. 33. q. 4. non oportet, & sic intelligo. sup. de despon. impu. duo. & c. ad dissoluendum. & sic non est contra. 35. q. 3. contradicimus.