Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 119
Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. Cap. xix, f. 24-30.
i. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam sorte missa completa est, quae deinde narret Joannes evangelista videamus. < Et. milites quidem, inquit, « haec fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. > Haec nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et tibi est, mulier? non dum venit hora mea (Joan. II, 4). Hanc itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vcro quod Maria pepererat, pendubat in cruce (a).
i. Moralis igitur insinnatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et eat infi deli deterior(1 Tim. v, 8). Quid autem tamcuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque saluberrimi praeceptiipse magister sanctorum de seipso constiLuebat exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri hamo de qua creatus ruerat et qnam relinquebai, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat: ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam discipulus in IUn, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in conviviA super pectus suum discumbere faceret (Joan. XIII, 23); credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.
3. Sed in quoe sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Sed ibi quoque audierat, Quicumque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centics tantum (Matth. xix, 27, 29). Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in ca societate beatus Joannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli crant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui x discipulus et famulus accepit in sua, ubi aliquid suam nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur, Quotquot enim possessores prcediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et po nebant ad pede. Apostolorum: distribuebatur autem unicuique prout opus erat (Act. iv, 32-35), intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus crat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid ei esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat; sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat.
4. Deinde subjungit: i Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quae passus est ? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo praedictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet cum? quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat hxcoinnia qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent autequam acciperet acetum et traderet spirilum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura praedixerat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII 22), Sitio, Inquit: tanquam dicerel, Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei qnippe ipsi crant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo, Asperget me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). Christ: namque humilitate mundamur; quia nisi hUmiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est in nostram mundationem fuisset effusus. '
5. Nec moveat quomodo spongia ori ejus potuerit admoveri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic prae termisit, in arundine est factum (Matth. XXVII,48,et Marc. xv, 36), ut in spongia talis potus ad crucis sublimia tevaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel graeca vel latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. Sed sonos significantes vocis humanae usitatissime dicimus linguas: Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui facie,quid faceret nesciebat: qui patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat.
6. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat ? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui po testatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. x, 18), peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, Inclinato capite tradidit tpiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit ? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit 1 Quis ita cum volucrit abit, quomodo cum voluit obiit ? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis ?
On this page