Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 120
Ab eo quod sequitur, Judaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Cap. XIX, . 31-42, et cap. xx, v. 1-9.
1. Posteaquam Dominus Jesus, peactis omnibus quae ante suam mortem pcragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quas deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus. « Judaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerem in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. > Non crura tollerentur. sed hi quibus ideo frangebantur ut morcrentur, et auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni I cruciatus horrore foedarent
9. < Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. » Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret, Latus ejus percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed, aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde Sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere jussus est (Gen. v!, 46), qua intrarent animalia quoe non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis (Id. II, 22), et appellata est vita materque vivorum (Id. iii, 20). Magnum quippe significavit bonum, anto magnum praevaricationis malum I Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formare tur ei conjux, quod de latere dormientis effluxit. 0 mors unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius ? qnid vulnere isto salubrius ?
5. Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum eat testimonium ejus: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit, cujus credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare ? Facta sunt eniti haec, inquit, ut Scri- plura impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit, Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat, Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mor tuum, non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testi monium, Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Chri stus (I Cor. v, 7): de quo et Isaias propheta praedixe rat, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7), hem quia subjunxerat dicens, Sed unus militum lan rea latus ejus aperuit; ad hoc pertinet alterum testi- monium, Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus.
4. t Post hac autcm rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. > Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineal. Venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum, quod idem Joannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus (Joan. III, i, 2). Hic ergo intelligendum est ad Jesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fercomnibusgentibus declaratur (a). Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos eat Judaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos eat Judaeis sepelire; ita quippe, nisi fallor, admonuit in hujusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cujusque gentis esse servandum.
5. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post ilium conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. c Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum; posuerunt jesum. Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret; quando jam propter .parasceven, quam coenam puram Judaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.
6. Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a, monumento. Una sabbati est, quem jam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in Evangelistis primam sabbati nominavit (Matth. XXVIII, 1). Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus; et dicit eis: Tu lerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi po. suerunt cum. Nonnulli codices etiam graeci habent, Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore charitatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habuimus, non invenimus.
. 7. ExiU ergo Petrus et iUte alius discipuluss, et vene runt qd monumentum. Currebanl autem duo simul, es ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id m quod fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adjunctum est. Cum enim jam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut narraretquomodo Yenerunt; atque ait, currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod prjecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncla narrat 1.
8. c Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non Limen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fueratsuper caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Putamusne nihil ista significant? Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari quaestionis vel obscuritatis alicujus necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae quidem deliciae suut, sed otiosoruin, quod non sumus nos.
9. Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique vacat, sed mihi ad ista noh vacat. Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Joannem credidisse, quod Jesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim vult quod statim adjunxit, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit ? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur; consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium did'eramus.
On this page