Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 121
De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non vide runt et crediderunt. Cap. xx, f. 10-29.
i. Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis ejus Petro et Joanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde ad monumen tum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. Et oculi. qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis jam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum jam dolor iste mulierem. Cum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit nescio. Non enim nesciebat non ibi esse jam quem quaerebat; quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad monumcntum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod ni mium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo ejus effectum est ut prospiceret? Prospexit enim, Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat ? An, quoniam qui graece Angeli dicuntur, laiine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in fiuem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei iUi: Mulier, quid ploras ? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi poJueruut eum. Angeli lacrymas probibebant: ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt, Quid ploras ? ac si dicerent, Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit, Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora jani venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus.
i. Denique « haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei, Rabboni; quod dicitur Magister. i Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Jesum Magistrum. Ibi enun rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat dominum cujus ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit, Sustulerunt Dominum meum; aliter autem, Domine, si tu sustulisti eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines grant; sed aliter illum de quo scriptum est, Dominus nomen ei (Psal. LXVII, 5). Sed ista mulier quae jam fuerat conversa retrorsum ut videret Jesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquehatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ci diceret, Rab boni t nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit, nunc corde conversa, quod erat agnovit?
5. « Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres moos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. > Est in his verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare debemus. Jesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat: et hortulanus ille in ejus corde, tanquam in horto suo granum sinapis seminabat. Quid est ergo, Noli me tangere? Et tanquam hujus prohibitionis causa quxrerctur, adjunxit, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in caelo quomodo ab hominibus tangeretur? Qui- certe antequam ascenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista testatur, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39): vel quando dixit discipulo Thomae, Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a disci pulis quidem antequam ad Patrem ascendisset, voluisse se tangi; a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad Patrem ? Sed nec sic, qui vellet, desipere sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Jesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Jesus dicens, Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tęnuerunt pedes ejus et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9). Hoc a Joanne praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut aliquod in his verbis lateat sacramentum; quod sive inveniamus, sive invenire minime valeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est, Noli me tangere, nondum cnim ascendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem: aut sic in se credi voluit Jesus, hoc est, sic se spiritualiter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Ejus quippe inlimis sensibus quodammodo ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat aequalem: aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur, Noli me tangere: id est, Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es. Quomodo eniin non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim ascendi, inquit, ad Patrem meum: ibi me tanges, quando me credideris Patri non imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et die eis, Ascendo ad Patrem meuM et Patrem vestrum. Non ait, Patrem nostrum: aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Et Dium meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit, Deum nostrum: ergo et hic aliter meum, aliter vestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum, Beom vestrum inter quos et ipsum mediator sum.
4. « Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa nna sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jcsus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et cnm hoc dixisset, ostendit eis manus et latns. v Clavi enim manus fixerant, lancea latus. ejus aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. llle quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Cavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eia iterum: Pax vobis. Iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem (Isai. xxvi, 3). Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. jEqualem Patri Filium novimus, sed hic verba Mcdiatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dieendo, Ille me, et ego vos. Hoc cum dixisset, insuf flavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit, Acci pite Spiritum sanctum; boc continuo de peccatorum remissione ac detentione subjecit.
5. « Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non cre. dam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, etstetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte In latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. > Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et pcr alios quatuor sensus nominari solet: velut cum dicimus, Audi et vide quam bene sonet, olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange et vido quam bene caleat. Ubique sonuit, Vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Undc et hic ipse Dominus, Infer, inquit, digitum tuum Aut, et vide manus meas: quid aliud ait quam, Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo. sive etiam tangendo, Quia vidisti me, inquit, creaiditli. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est, Et tetigit Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, iliud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque cotnmendat, Beali qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione jam factuin. Sed jam sermo iste a prolixitate cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias disputemus.
On this page