Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 122
De eo quod sequitur, Multa quidemetalia signa fecit Jesus; usque ad id, Et cum tanti essent, non est scissum rete. Cap. xx, £ f. 30, 31, et cap. xxi, f. i-ii.
i. Post narrationem rei gestae, in qua Thomas discipulus oblatis sibi tangendis in Christi carne vulneruin locis, vidit quod credere nolebat et credidit; interponit haec evangelista Joannes,etdicit: < Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qum non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei; et ut ci edentes, vitam habeatis ill nomine ejus. > Hoc capitulum velut libri hujus indicat finem: sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, ei in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramcntuin, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum1. Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tanquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, qua narratio incipit ita: < Postea manifertavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic: Erant simul Simon PetrusetThomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei,etalii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: V ado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. »
2. QuaTi solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint Petrusetfilii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio ejus relictis omnibus adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui dixerat, Vade, vende quae ha bes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus, Ecce nos dimi simus omnia, et secuti sumus te (ld. xix, 21, 22, 27). Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tanquam obliti quod audicrant, Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum (Luc. IX, 62)? Quod si fecissent defuncto Jesu, priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad ejus sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari uti. que non licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem quam de illo non habere jam coeperant: tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus, noM solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem; post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum ejus insuflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures ejus ore prolata, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 21-23): subito (iunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores.
5. His ergo quos hoe movet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victuM necessarium quaerere, sui Apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud nOD haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus transigebat (II Thess. III, 8): ubi magis impletum est quod ait, Plus omnibus illis laboravi;et adjunxit, Non autem ego, sed gratia Dei mecum ( I Cor. xv, 10): ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut necque cessaret ab Evangelio praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc vitam; cum id per tut gentes in quibus Christi nomen non fuerat prophetatum I, multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem Apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem commemorat idem apostolus dicens: < Si uos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestatis vestne participant, non niagis nos? Sed non umus, > inquit, i usi bac potestate. > Et paulo post: < Qui altari serviunt, > inquit, I altari compartiuntur; sic et Dominus ordinavit liis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum. i Satis igitur apertum est, non ianperatum, sed in potestate Apostolis positum, ut aliunde non viverent nisi ex Evangelio, etab eisquibus Evangelium predicando spiritualia seminabant, carnalia metereni; hoc est, carnis hujus sustentaculum sumerent,et tanquam milites Christi stipendium debit um acciperent, sicut a provincialibus Christi (a). Unde idem ipse niiles egregius paulo superius de hac re dixerat, Quis milital suis stipendiis unquam (I Cor. IX, 41-15, 7)? Quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum caeteris Evangelii pradicatoribns habe bat, non cum caeteris uleretur, sed suo stipendio In i- litaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas doctrina rjus quasi venalis offenderet, aliter educalus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui jam piscator fuerat, quod noverat fccit, si ad praeseus illud tempus, aliud unde viveret, non invenit?
4. Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus promiserit dicens, Quarite primum re gnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33) ? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperen tur apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum: ut simul et priedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum Evangelium tanto sacramento quod erat de numcro piscium commendaturusaugeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere jam debemus.
5. Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exie runt et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil appre henderunt. Mane autem jam facto stetil Jesus in lillore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eia Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei: Non. Dicit eia: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non va lebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tu nica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, ei traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non eat scissum rete.
6. Hoc est magnum sacralneutum in magno Joannis Evangelio; et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numcro finem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Jesus stetit in littore; quia etiam littus finis eat maris, et ideo ft. nem significat saeculi. Eumdem finem saeenti ostendit et quod Petrus rete extraxit in terra n, hoc est in lit. tus. Quod ipse Dominus aperuit, uhi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi (Matth. XIII, 48, 49).
7. Sed illa verbi est, noN rei gestae parabola: re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine tutura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ec clesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malus significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine hujus saeculi resurrectione mortuorum. Denique ibi Jesus non sicut hic in littore stabat, quando jussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loquit dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Et illic quod captum est piscium in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. Ilis signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: idco illud ante, hoc amem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter, Laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos: hic autem, inquit, Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter signi ficanda schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc jam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, non eat scissum rete; tanquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur (Luc. v, 3.7), id est, in submersio nem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde eniin existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram par tem, et jam non valebant illud trahere a multitudine pi scium. Quid est, jam non valebant illud trahere » nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in liltorc, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Idco non vaiuerum sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet auteui istos dextros Ecclesia post fincm vitx hujus in somu pacis, velut in profundo latentes, donee ad littus rete veniatquo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc islo locu ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, etcircumcisionis et praeputii, tanquam centum et centum; quia in summa ccutenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tanquam illud ibi fial quod I raedictum est per proplictam, Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum ( Psal. xxxix, G): hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus eat numerus centum quinquaginta tres; cujus numeri ratio Domino adjuvante reddenda est.
8. Si enim numerum constituamus qui Legem si gnificet, quid erunt nisi decem ? Decalogum quippe Legis, id est, decem notissima illa praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta certissimum nobis est (Deut. IX, 10). Sed Lex quando non adjuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo ill littera est: propter hoc euim maxime ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivifical II Cor. III, G). Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non vivificat spiritus; sed ut operemur praecepta Legis, non viribus nostris, sed munere Salvatoris. Cum autcm accedit ad Legem gratia, id cst, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda Litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enin sanctitas vel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum: unde cnm et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est (Joan. iv, 24);etPater sanctus, et Filius sanctus sit: proprio taincn nomine amborum Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi ergo primum in Lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non cnim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discrevit mare a terra, et terra herham lignumque produxit; aut quartum, in quo sidcra sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt et in acre volitant; aut sextum, in quo terrestris anima vivaetipse homo: set! sanctificavit dicm septimum, in quo requievit ab operibus suis (Gen. I, et II, 3). Convenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta, Requiescet, inquit, in eo Spiritus Dei: eumque deinceps commendans opere vel inuncre septenario, Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Quid in Apocalypsi? nonne septem spiritus Dci dicuntur ( Apoc. III, 1), cum sit unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)? Sed operatio septenaria unius Spiritus sic appellata est ab eodcm Spiritu, qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque Legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt deccinetseptem: qui numerus ab uno usque ad scipsum computatis omnihns crescens, ad centum quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adjicias duo, fiunt utique tres; his si adjicias tres et quatuor, fiunt omnes decem; deinde si adjicias omnes numeros qni sequuntur usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad decem, quo ab uno usque ad quatuor perveneras, addas quinque, fiunt quindecim: his addas sex, et fiunt viginti unum; his addas se- picm, et fiunt vig nti octo; his addas octo et novem et decem, et fiunt quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et fiunt nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et sexdecim, et fiunt centum triginta sex: huic numero adde illum qui restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sanct! ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sauctorum ad gratiam Spiritus pertinentium: qua .gratia cum Lege Dci tanquam cum adversario concordalur; ut vivificante Spiritu littera non occidat, sed quod per li tcrain jubetur, Spiritu adjuvante compleatur, et si quid minus iit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes, boc numero figurantur, hoc est figurate signilicantur. Qui numerus ter habet etiam quinquagen irium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis: quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adjectione completur; nam septies septem fiunt quadra. ginta novem. Unus autem additur, Ut eo significetur unum esse qui per septem propter operationem septenariam demonstratur: et novimus Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli jussi sunt exspectare promissum (Act. II, 2-4; I, 4).
9. Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et totet tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus, Non veni solvere Legem. sed implere, daturus utiquc Spiritum per quem Lex posset impleri, tanquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis ait, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus. vncabitur in regno caelorum :qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autcm illc qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait, Simile est regnum colorum sagena missa; in mare, et ex omni genere con greganti 1 (Matth. XIII, 47). Ubi vult intelligi cHam bonos,, et malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi se- Darandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros: cum dixisset, Minimus vocabi tur in regno coelorum, continuo subjecit, Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scriba rum et Pharisoeorum, non intrabitis in regnum caelorum (Matth. v, 17 - 20). Illi sunt certe, ScribaeetPharis vi, qni cathedram Moysi sedent,etde quibus ait, Quae dicunt facile; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt ( Id. XXIII, i, 5): docent scrmonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum, qualis nune est Ecclesia, non intret in regnum coelorum, qualis tune erit Ecclesia; quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit: et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus erit, ideo ibi crit, ubi minimus ille non crit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, major sit eo quo hie ne mo major est (Id. xi, 41). Scd tamen qui laic magni sunt, id est,. qui in regno coelorum, ubi sagena congregat bonas et malos, faciunt bona quae docent, ipsi ciunt in illa regni collorum aternitale majores, quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium loculus est, ac de ipsius Evangelii termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto sermone coarctandum.
On this page