Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 27
Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. Cap. VI, y. 60-72.
I. Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem pristinum consequuntur, audivimus. Illuc sermo debetur auribusetmentibus vestris, et hodierno dici non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum auributionis hujus et doni sui, quomodo daret carnem suam mandu care, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. vi, 57). Signum quia manducavit et bibit hoc cst, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur. si haeret ut non deseratur '. Hoc ergo nos docuitetadmonuit mysticis verbis ♦ ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, uon relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et veruin dicit, Sapere secun dum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Carnem suant dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors eat; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in bis verbis :
i. Multi itaque audientes; nOn ex' inimicis, sed ex discipulisejus, dixerunt: Durus ese hic sermo; quis po test eum audire ? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid iuimici ? Et tamen sic oportebat ut diccretur, qnod nan ab omnibus intelligeretur. Sccretum Dei intentos debet facere, nun adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poternt Jesus, aut hoc disponebat Jesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire ?
3. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia mur murarent de eo discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui cos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizal: quia dixi, Cantem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Fi lium hominis ascendentem ubi erat prius ? Quid est hoc 1 Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati ? Hinc plane, si intelligerent. II i enim putabant eum crogaturum corpus suunt; ille autem dixit se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus.
4. Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro noM prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hiccocpil issc in terra, ubi carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de erra orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius ? cum vcro Filium hominis dixit ascendentcin ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse cocpit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in caelo se csse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de caelo descendit, Filius Dei, I? qui est in cocl>. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus cst: Verbum,auit Inaetcaro unus Christus: Filius Dei et filius homii nis unus Cin istus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unilalem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius. luminis in coelo in unitate personae.
5. Quid est ergo quod adjungit, Spiritus est qui vi vificat, raro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enin nos non contradicentes, sed nosse cupieuLes): 0 Domine, magister bone, quomodo caru non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quia manducaverit car nem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in ac vitam ? An vita non prodest quidquam ? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis ? quid est ergo, non prodest quidquam caro ? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippc sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vcgetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scicntia inflat? Sola, sine charitate: idco adjunxit, Charitas vero aedificat ( I Cor. VIII, 1). Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuil Christus, quomodo caro nihil prodest ? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habehat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis proruit ? Si caro Apostulorum uobis profuit, caro Donnini potuit nihil prodesse ? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocern carnis? unde stilus, unde conscriptio ? Ista omnia opera caruis sunt, sed agitante spiritu tanquam orga- num suum. Spiritua ergo est qui vivificat, caro autem noM prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.
6. Proinde, Verba, inquit, quae ego loculus sum vo bia, spiritus et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginct unitas, quae facit nisi charitas ? Et charitas Dei unde? Apostolum. interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sancium qui datus eat nobis (Rom. V, 5). Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatura invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, jain non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec di. cuntur ut amemus unitatem, et timeamus separatio. nem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam scparari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, non vegetatur Spiritu ejus: Quisquis OB. tem, inqnit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non eat ejus (Id. VIII, 9). Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et viia sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnalitcr ? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.
7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non cre dunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelli. gunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credi deritis, non intelligelis (lsai. VII, 9, sec. LXX). Per Odera copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo, quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Scie bat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ihi enim erat et Judas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad- insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, nou de illo tacuk Dominus. Non illum expressit, sed nec si luit; ut omnes timerent, quamvis unus pcrirct. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, espressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere, Si autem magnum aliquid cst, gaude qnia credidisti, sed noli extolli: quid cnim labes quod non accepisti ( I Cur. IV, 7) ?
f. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post Sanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit Satanam, magis quia volebat praeeedcre Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut morcretur, ne nos in aeternum moreremur; ol ait illi: Redi post me, Satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI. 23). Non illum repulit retro ire post Satanam, et appellavil Satanam; sed fecit post se ire, ut non esset Satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quadam enim conversae sunt retro post Satanam ( I Tim. v, 15). Ulterius cum Ulo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. luter non eredentesetipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc furto factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo vcrum, et quod dicit, non capiatur, atque iUi qui awdiunl, scandalizentur et discedant. Paenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit euirn apud se homo, Non debui sic dicere, non boc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus. "
9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit j ergo Jesus duodedm; id est illis duodecim qui reman- ' serunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nee Judas. Scd quare manebat, Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te reoedimus, ad quem ibi mus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae; habes. Vitam cnim alteram habes in ministratione i corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cogno i vimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidi mus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nee eognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus ? Quia tu es Christus Filius Det; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.
10. Ait ergo Dominus Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, ct unus ex vobis diabolus est? ErgO. Uti- decim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dci; sic contra Deos bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Qnam bonum est membra corporis ita esse. quoniadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male uhlur oculis? Fallacia qnam male utitur lingua! Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur ? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illo nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adjacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali ? Auro judicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui jam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, jam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis bominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus ( Marc. x, 48). Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Juda pejus ? luter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit jusliliam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutusest. Totum boc malum Judae; sed malo ejus bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Judae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus cst? Si Satanas persequendo cessaret, hodic lam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Dcus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo uLjtur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est. numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est (Act. I, 26). Mansit numerus consecratus, numerus duodcnarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni1. Se ergo cxterminavit Judas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit succes' sorem. .
ii. Hoc tolum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in ejus distributionis gratia vitam nobis promisit aeternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quoa spiritualia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit1 discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire t ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam Hie noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui suut ejas (II Tim. II, 49). Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nee consumit trituratio quod purgatura i est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos fdico malos, qui blasphemant Christum: rari enimjam inveniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Nccesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus.
12. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo (Jonn. vi, 57, et xv, 5)? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 13)? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cujus hodie festa celebramus' Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene 1 manducaverat et bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus eat qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat, Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cujus diem quinto ab hinc retro die celebravimus: « Noli moerere, fili. » Epi scopus enim erat ille, iste diaconus. < Noli moerere, inquit; sequeris me post triduum. » Triduum autem dixit medium inter dicm passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. 0 consolatio! non ait, Noli moerere, fili; desinet persecutio ? et securus eris: sed, Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.
On this page