Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 26
Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Judxi de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Cap. VI, f. 41- 59.
i. Cum Dominus noster Jesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Judaei, et dixerunt, Nonne hic est Jesus filius Joseph, tujus nos novimus patrem et matrem ? Quomodo ergo hic dicit, Quia descendi de coelo ? Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis lauguidas habebant, auribus apertis sardi erant, vide bant et caeci stabant. Panis quippe iste mlerioris lio. minis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 8). Justitiam vero nobis esse Christum Paulus apostoluS dicit (I Cor, i, 30). Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat justitiam; sed justitiam quae de coelo descendit, justitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret justitiam, non diceret idem apostolus de Judaeis: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes consti tuere, justitia Dei non sunt subjecti (Rom. x, 5). Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intel hgebant, quia sua justitia saturati, justitiam Dei non esuricbant. Quid est hoc, justitia Dei et justitia hominis? Justitia Dei hic dicitur, non qua justus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum justitia? Qua de suis viribus praesumebant, ot quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute diccbanl. Nemo autem implet Lev. gem, nisi quem adjuverit gratia, id est panis qui de caelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, charitas eat (Id. xm, 10): charitas non nummi, sed Dei; charitas non terrae, non caeli, sed ejus qui fecit coelum et terram. Unde ista charitas liomini? ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Gredcre enim in cum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat: invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.
2. Quid ergo talibus murmurantibus respondit Jeses ? Nolite murmurare ad indicem. Tanquam dicens, Scio quare non esuriatis, et istum panem non inlelligatis neque quaeratis. Nolile murmurare ad invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, tra. xerit eum. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige: nondum traheris1 ? ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntne excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apo. stolum audi: Corde creditur ad justitiam. Et quid se quitur? Ore autem confessio fit ad salutem (Id. x, 10). De radice cordis surgit ista confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem 2. Sed nec debes vocare confitentem, quem judicas non credentem. Hoc est enim eonfiteri, dicere quod habes in corde: Ii autem aliud in corde habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum corde credatnr, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur, tanquam invitus cogi videtur; quomodo is'am solvi- mus quaestionem, Nemo venit ad me nisi Pater qui mi sit me, traxerit eum?
5. Si trabiiur, ait aliquis, iuvitus venit. Si invitns venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulamdo currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam .turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Qui. me tetigit (Luc. vit, 44-46) ? £t mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit,, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus: Noli me tangere; nondam enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 47). Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? HoC solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est, Noti me tan gere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi nod ascendi, nam hade nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, requalis Patrie
4. Indeethie si advertis, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi 1: trahitur animus et amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in boC Scriptorarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis, Quomodo voluntate cre.. do, si trahor ? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tabi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4 ). Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit, « Trahit sua < quemque voluptas > (Virg. Eclog. 2); non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voliiptates suas, unde dicitur, Filii autem hominum sub tegmine alarum tua tum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te eat fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10) ? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientems, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me.
5. Quid est autem, Pater quem traxerit, cum ipsd Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem tra serit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 5). Sed quid intelligi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, .,nia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat :equalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia uon considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater; non enim intellexi sti Patrem, cujus Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filias; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photipus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Patcr eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Joannes, non sicut aliquis maguus justus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus IliUM. Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Jona, quia non libi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caeli. I est (Matth. XVI, 16, 17). Ista revelatio, ipsa est attra ctio. Ramum viridem ostendis ovi,ettradis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit 1 trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter deiicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, t Trahit sua quemque voluptas; > non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem i Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera judicandi, nisi ut mandu cet et bibat sapicntiam, justitiam, vcritatem, aeternitatem ?
6. Ubiautein hoc? Ibi melius, vcrius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, sed hic; quoniam caturabuntur (ld. v, 6), sed ibi. Ideo cum dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me; traxerit eum, quid subjecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi ? In resurrectione mortuorum, quia ego resascitabo eum in novissimo die.
7. Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixi, o Judaei ? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere ? Omnes regni illius homines docibiles Det crunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor ? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor ? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus opcralur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sEd qui incrementum dot Deus (! Cor., III, 7): hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes doctbiles Dei: trahere Dei est, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dci est.
8. Quid igitur, fratres ? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christos nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homincs non viderunt, Filium vidcrunt ? Filius dicebat, sed Pater doccbat. Ego cum homo sim, quem doceo! quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbuli mcum; illum docet et Pater, qui audit Verbum cjus: si illum docet Pater qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum cjus: In principio erat Verbum. Non, In principio fecit Deus Vcrbum; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram (Cen. I, 1): ecce quia non est creatura. Disco trabi ad Filium a Patre; dnceat te Pater, audi Vcrbum ejus. Quod Verbum ejus, inquis, audio ? In prin cipio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Ver bum erat apud Deum, et Dens erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
9. Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subjecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis, Patrem;; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre ? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me ? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimns Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrenx vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audicntem.
10. Admoneat quod sequitur: Amen, amen diEo vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me '. Quid est autem habere me ? Habere vitain aeternam. Viia aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; aed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab bominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, ha bet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum (Ibid. i, i). Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. luter ' r Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est.
11. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres vestri, inquit, manducaverunt in de serto manna, et mortui sunt. Quid est unde superbitis ? Manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt ? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum t. Natu quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de caelo descendentem? Sic sunt mortuietilli, quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem hujus corporis visibilem atque carnalcm. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum; manducavit manna et Moyses, manducavit uianna et Aaron, manducavit manna et Phinces, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare ? Quia visibilem cibnm spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esuriorunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satia, rentur. Nam et nos bodic accipimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. I Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde dicit Apostulus, Judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 49). Non enim buccella Dominica venenum fuit Judae 2. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad allare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus de bitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dimittis, dimittetur libi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimiuis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Dco potes, Deum fallere non potes. Novit ille quid agat 3. Intus tc videl, intus te examinai, intus inspicit, intus judicat, intus aut damnat, aut coronat. Patres autem isto rum 1, id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla rc magis Dominum offendisse ille popuius dictus est, quam contra Deum murmurando, l<lco et Dominus eos volens ostendere talium filios, binc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem, murmuratores, lilii murmuratorum ? Patres vestri manna man ducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducavcrunt.
12. Ilic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit [ altare Dei I. Sacramenta illa fucrunt: in signis di- 1 versa sunt; in re quae significatur paria suut. Apo- I stolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen a baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia- illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non qui- bus illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes cum- dem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali Quomodo cuim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra autem erut Christus (I Cor. x, 1-4). Inde panis, indc potus. Petra Christus in signo, vcrus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis (Num. xx, 11): gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtulem Sacramenti, non quod pertinct ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in cordo, j non qui premit dente.
13. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Idco vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra orat, isto veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Iloc quando caperet caro, quod dixit panem, earnem ? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocalur caro. Hoc cnim exhorruerunt, hoc ad se Inultum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fidelcs corpus Christi, si corpus lhrisli esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. Dc spiritu Christi non vivii, nisi corpus Christi 5. Intelligilc, fra- tres mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, ei corpus habes. Spiritum dico quae anima vocator, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu, tuo? Respondet omnis qui vivit: qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Chri. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (I Cor. x, 17). 0 Sacramentum pietatis ! o signum unitatis ! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat I; incorporctur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod n secari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in coelo.
14. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad mandu candum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nee sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad inviccm; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo (Paal, LXVII, 7).
15. Quod au:em ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebi tis vitam in vobis. Quomodo quidcm edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii homi nis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adjunxit, Qui manducat meam carnem, el bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sinc illo habere homines possunt, aeternam vcro omnino non possunt. Qui ergo non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, .ternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae hujus temporalis vitae causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plurimi et qui eam sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nametqui eam non sumit, non babet vitam: et qui cam sumit, habet vitam, ei hanc utique aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis, et justificatis, et glorificatis I sanctis, et fidelibus ejus. Quorum primum jam faclum est, id est, praedestinatio: secundum et tertium factum est, et lit, et fiet, id est, vocatio et justificatio: quartum vero nwnc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Hujus rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam,, nulli ad exitium, quicumque ejus particeps fuerit.
16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam alternam, ut qui eam sumerent, jam nrc corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, el bibit meum sanguinem, habet vilam aeternam; continuo sUbjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam sternam in requie, quoe sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectionc mortuorum novissimo dic.
17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere eat potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc vcraciter non praestat nisi iste cibus et potns, qui ens a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguincm suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid redigua-; tur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis I confit: aliud in unum ex multis acinis confluit (a). I
18. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qni manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per boc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum eorporis et sanguinis Christi: ] sed magis tantoe rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedcre Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati mundo eorde, quoniam ipsi Deum videbunt I (Mallh. v, 8).
19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet pro pter tne. Nun ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivct propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Fiiii per unitatem corporis cjusetsanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur I me- Ii ores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes cum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinauivit, factus obcdicns usque ad mortem crucis (Phi lipp. n, 8). Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est (Joan. xiv, 28); sicutetnos vivimus propter ipsum, qui major est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe ejus cxinauhio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Major enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit cl Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, i:a dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem;etqui manducat rne, et ipse vivet propter me: ac si, diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam majorem referam vitam meam, exiuaniLio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille crectusvivit propter me. Si autcm ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipsc de illo, non ille de ipso cst; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet pro pter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mcdiatoris ostendit.
20. Hic eat panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducave runt patres vestri manna, et mortui sunt: qui mandu cat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Chri stus est vita aeterna.
On this page