Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 28
Ab eo ioco Evangelii, Et post haec ambulabat Jesus in Galilaeam; usquead id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Judaeorum. Cap, VII, ℣. 1-43.
i. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Jesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostra. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoe mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut bomo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. lle enim quando voluit dctentus est, quando voluit occisus est. Sed quoMam futura erant membra ejus, id est fideles ejus, qui nou haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tanquam ne occi. deretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non continuo membra ejus. Nam si nou ipse essent membra ejus, non dice ret: Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est fidelis ejus, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed, Me, boc est membra mea, quibus ego sum caput.
i. His praedictis, puto nos in boc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in cor pore. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaam ambulare, quia quaerebunt eum Judaei interficere. Hoe est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. non Ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Fuuirum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capitc quod in membro confirmaretur. Sie enim dictum est, Nolebat ambulare in Judaeam, quia quaere bant eum Judaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Judaeos, et non occidi a Judaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum jam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis ? Responderunt: Jesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterant, sed redeuntes retro ceciderunt (Joan ivm, 4-6). Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii (Job IX, 24): caro data cat in potestatem Judaeis. Et boc propterca, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum prelium manaret.
3. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui leg'runt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant. hoc Judxi, velut reminiscentes beneficia Domini, qui oecisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Judaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) loculi sunt fratres ejus ad Dominum Christum. Fratres ejus sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis Consanguinei virginis Mariic, fi atres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet cousanguineos et cognationis propinquos, el extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres, avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam hujusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abrabam et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot (Gen. XI 27, 31, XIII, 8, et xiv, 14): et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob (Id. XXVIII, 2, et xxix, 10, 15). Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut t enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec anlca nec postea mortuus jacuit; sic uterus Mariae; nec antea nec postea quidquam mortale concepit.
4. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Juduam, ut et disci puli tui videant opera tua, quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credercautem in cum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant. Nam et quod cum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt: Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni cum Deo. Loquebatur cnint prudentia carnis Verbo quod caro lactum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
5. Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est pa ratum. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi ? Quare ergo Christus venerat, si tempus ejus nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium saum (Galat. IV, 4)? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum nondum venit? Intelligite, fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum inonere videbantur. Dabant ei consilium conse quendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tenipns gloriae meae nondum venit. Videte qnam profunduin sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram ejus, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam ? Dcnique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. xx, 21, 22)? Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe comtnemorabat humilitatis atque passionis.
G. Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tem pus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper eat paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia I loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 5). Modo euim non est tempus judicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen justitiam modi, antequam habeat judicium: per justitiam enim pcrveniet ad judicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem sxculi hujus quid Scriptura sancta dicit in Psalmo ? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs cjus inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non- repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia COli - I vertatur in judicium I (Psal. XCIII, 14, 45). Quoad usque justitia quae modo eSt in sanctis ejus, converta tur in judicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). Habebat justitiam Apostolus, sed nondum illud judicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 5)? SiL ergo modo tempus juste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, judicandi. Quoadusque justitia, inquit, convertatur in judicium. Hoc erit tempus judicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum non dum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit judicandus, venict judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivisetmortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 5). Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occuhus sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnas coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo (Id. XLII, 14, sec. LXX)?
i. Modo autem quid necessarium est eis qui habent justitiam? Quod iti illo ipso psalmo legitur, Quoadusque justitia convertatur in judicium; et qui habent eam, omnes recH corde. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor t. Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum a<cusas. Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas ? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo MMM effusi sunt gressus mei. Quare ? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal LXXII, 1-3). Vidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus: hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: numquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus hujus saeculi, quales erant fratres Domini, Tempus vestrum semper eat paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus euim hoc dicere ei nos. Et quoniam corpus Domini nostri Jesu Christi sumus, quoniam membra ejus sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores hujus saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita eat cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum ? Cum Chrisus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos ap parebitis cum ipso in gloria (Colou. III, 3, 4).
8. Quid deinde addil? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt,etmala quae bona sunt. Me autem odii, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc ? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad dim festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non dicbus istis praecurrens et trans. iens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad ditm festum; non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini t. Videtur mihi, fralres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendissc mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quodlatenterascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod eratsecretum.
U. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam ( II Cor. I, 20): id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit ( I Cor. x, i I ). Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est ( Rom., x, 4 ). Item alio loco: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sab batorum, quod eat umbra futurorum (Coloss. II, 16,17). Si ergo omnia illa umbra fnerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cujus futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, proplerea quia populus de aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus I: illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in cis inultum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qni laboratis, et onerati estis ( Matth. XI, 28). Hinc educti per Baptismum Linquam per mare Rubrum, ideo ru brum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transjecti stimus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeteruum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille euim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra locem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo jam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est i.. eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et si.. Hunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). £t sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erai Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. N Utautem manarct, bis percussa est (I Cor. x, 4; Num. xx. i I ), quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in ligura, manifestanturin nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est, Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Cl)risti membra peregrinatura significabat.
10. Judaei ergo quaerebant eum ix die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secun, dnm diem. Ascendit autem postca, ut Evangelium I loquitur, mediato die festo; id est, cum jam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam cnim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant.
11. Dicebant ergo: Ubi est iUe? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Qua: fuit contentio? Quidam enim dicebant, Quia bonus eat;, alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus servis ejus intelligendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii dicunt 1, Bonus eat; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita eat cum Christo in Deo (Coloss. III. 5). Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et hujusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. aestas probat, judicium probat. aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus nosteretnon sile bit (Psal. XLIX, 3); ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos ejus (PsaL XCVI, 5); aridas arbores iguis comprehendet. Tunc enim aridae appa- Tebunt, quando eis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare: in alia vero parte, boc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque fo- Horum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicctur, Ite in ignem oeternum (Matth. XXV, 42, 41). Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita eat. Omnis ergo arbor quoe non facit fructum bo num, excidetur, et in ignem mittetur (Id. III, 10). Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adbuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simui quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum ruerit christiano.
12. Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum. Scd qui non loquebantur de illo propter metum Jud;corum ? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonilus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarins sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut jam susurretur, Seducit turbas;ct clarius personet, Bonus est.
On this page