Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 29
1 n illud Evangelii, Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. Cap. VII, f. 14-18.
i. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die buc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Jesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant, Bonus est; alit autem, Non, sed seducit turbas (Joan. vn, 12). Dictum enim boc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes ver- ' bum Dei, futuri erant ut seductores et veraces (II Cor. I VI, 8). Si enim seducere decipere est; nec Cbrisius seductor, nec Apostoli ejus; nee quisquam seductor debet esse chiristianus: si autem seducere, aliunde aliqucm ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde ei quo: si a malo ad bonum, bonus scductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur etsimus 1
2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, me diante die festo, et docebat. Et mirabantur Judoei di centes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et nun tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, boc potestatis. Sed cum doceret, miraban tur Judcei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemad modum fuerit educatus; nunquam eum viderant littoras discentem. audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eornm quippe admiratione et verbis, dixit Dominns profundum aliqnid, et diligentius inspici et diseuti dignum. Propter quod intentam facio CHaritatem vestram, non solum ad audiendum pro vobts, sed etiam ad orandum pro nobis.
3. Quid ergo Domiuus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas noa didicerat? Mea, - inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Haec est profunditas prima: videtur euim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina uon est mea; aed, Mea doctrina nox eat mea. Si non tua, quomodo tua ? Si tua, quomodo non tua ? Tu cnim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quoesiionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intelligit Quod exponitur ? Hoc est ergo in quaestione, qnod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (loan. I,1); inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris ? Ipse ergo Christus doctriua Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alieujus: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non snam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu ? et quid tam non tuum quam tu, si alicujus est quod es ?
4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam I convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc qnod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem verberaverunt, nt ad sensum' vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad cum fucritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo indoctrina magnum, altum et aternum quod manet; quo vocant' omnia quae temporaliter transeunt, quando benc significant, j nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas adoramus, et ad duas broves syllabas pervenire desi j deramus: quae pene ante desinunt sonare, qnam coepe- rint; nee in eis secundae locus est, nisi prima transierit Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Ici: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite, Deut erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina: intendite etiam cujus est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea.
5. Breviter ergo dico Charitati vestrae; hoc videmur mihi dixisse Dominus Jesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret, Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatam aliquod interfuinse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater Nit, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumcn aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.
6. Si intelieximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caentera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare (1 Cor: in, 6). Meat inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Non dum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam, profundum non omnes intellecturos, et conse quenti dedit consilium. Intelligere vis ? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis. (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ad hoc pertinet quod etiarn hic Dominus secutus adjunxit: Si quis voluerit volun tatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est hoc, Si quis voluerit voluntatem ejus facere ? Sed ego dixeram, Sk quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non in... tellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces esl fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut iutelligas; quoniam nisi credideritis, non in telligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum adjunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, Quid est, cognoscet ? Hoc est intelligct. Quod est autem, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget, omnes inteliigunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indieet nobis utrum revera ad credere pertineat faccre voluntatem Patris ejus. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est. quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Uoc eat opus Dei, ut credatis in eum t quem ille misit (Joan. VI, 29). Ut credatis in eum; non, ut credatis ci. Sed si creditis in cum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non, Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus od justitiam (Rom. IV, 5). Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, cre, dendo iti eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quant de nobis exigit Dens: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque proeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. v, G) ? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et inlelliges de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea, sed ejus qui misit me: id est. intelliges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex scipso, sed Filius est Patris.
i. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui estetPater; duo esse nomina, sed unam rem, Si dno essent nomina, et res una, non diceretur, Alea doctrina non eat mea. Utiquc si Ilia doctrina non est tua, o Domine, cujus est, nisi alkis sit cujus sit? Quod dixisti, Sabelliani non intelligunt: non enim Trinitalem vidcrunt, sed sui cordis errorcm scculi sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de doctrina Christi, quoniam non est cjus Et ideo dixit non se a scipso loqui, quoniam Christus Patris csl Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Dco Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.
8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc crit ille qui vocalur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II, 4). Ipsum quippe annuntians Dontinus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine afro, hunc suscipietis (Joan. v, 45). Significavit eus Antichristum suscepturos, qni gloriam nominis sui quaesiturus cst, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus Inagnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipsc dixit, et verissime dixit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui vidit me, viditetPatrem (Id. xiv, 9); nempe ipse dixit, et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (ld. x, 50). Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pari. ter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut horno (Philipp. II, 7), quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; qnando antem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere ejus gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus qni misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non cius a quo missus est: non euim est missus, sed venire permis sus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit?
On this page