Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 30
. Ab eo loco, Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem ? usque ad id, Nolite judicare sccundum faciem, sed justum judicium judicatc. Cap. VII, f. 19-24.
1. Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Judaei; verilalem loquentem audiebant, et veraces et mendaccs; charitatem loquentem audiebam et amici et inimici; bonum loquentem audiebant etbonietmali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui fuluri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nee dicamus, 0 illi fclices qui eum videre potuerunt! quia multi in cis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum 1, et recitabitur cHam propter posteros nostros, et donec saeculum liniatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus eniin Domini I in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas ejus ubique ditius, est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis ejus, et nos dicamus.
2. Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo cx vobis facit Legem ? Quid me quoeritis inter ficere? Idco coint quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis. tacit Legem: nam si Legem faceretis, iis ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occidcretis. Et illi responderunt 1: Respondit ei turba. Respondit quasi turba noM pertinentia ad ordinem, sed ad pcrturbationem: denique turba turbata videte quid rcsponderit: Doemonium habes; quis te quaerit occidcre? Quasi non pejus fuerit dicere, Damonium habea, quam eum occidere. Ei qoippe dictuln est quod daemonium haboret, qui dacmones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coe num commotum? Turba turbata est; uude? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.
5. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua vcritale tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro nialcdicto (1 Petr. III, 9). Qnibus si diceret, Daemonium habetis vos; verum utique di ceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi cos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille,ettranquillum bibamus: Unum opus feci, ei omnes miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant,etjpsum qui fecit omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia sal vum fecit homincm sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret 2, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum boni nem salvum fecit sabbato Quis enim alius alios salvos lecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit buic homini, dat et jumentis ? Salus eniin corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quae non solum communis non est hominibus et jumentis, sed neC ipsis bominibus communis est bonis et malis. licuique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tum, el torrente voluptatis tuoe potabis eos; quoniam apud te est fons vite, et in lumine tuo vi debimus lumen (Psal. XXXV, 7-10). Haec est salus quas ad bonos pertinet, quos nppellavit filios bominum; cum supra dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines, sequeretur et dice- rei, Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium hominis.
4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisio nem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse eat, sed ex Patribus. Abra ham quippe primus accepit circumicisionem a Domino (Gen. XVII, 10). Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses, In Lege accepistis ut circumcidatis octavo die (Levit. XII, 3); accepistis in Lege ut vacetis septimo die (Exod. xx, 10): si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum dici octavi ? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare! Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debont homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in iabbalo, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini ?
5. Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur., Jussa est enim adhiberi octavo die circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa fieri; quoniam per illud mcnabrum procreatur creatnra mortalium. £t per unum hominem niors, sicut per unum hominem resurrectio mortuo rum (ICor. xv, 21): et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors ( Rom. v, 12). Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus (I Cor., x, 4). Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septiinum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio ' Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quoe sursum, sunt quoerite, ubi Christus eat in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quoe super terram ( Coloss. III, i, i). Circumcisis loquitur: Resurrexit Christos, abatulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati cratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per pellam quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari opus bouum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est, ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.
6. Nolite judicare personaliter, sed rectum Judicium judicate. Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi. Personalitcr judicatis, veritatem attendite. Ego non me praefero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tanquam ambos homines: judicate inter nos, sed verum judicium judicate; nolite me honorato iilum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim cis alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). Sed hoe loco noluit hoc dicere, tanquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem Moysi circumei ditis, quando etiam sabbatum occurrerit; et ego sanitatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutas est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vcre intelligatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Id. VIII, 34). Numquid servile opus est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Jesu Christi, et ex verbis ejus); utiqnc quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate. Attendite me quomodo hominem, attendite Moysen quo modo hominem: si sccundum veritatem judicetis, neque Moysen, nerNe Inc condemnabitis; et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas ( Id. xiv, 6).
7. Hoc vitium, fra!res, quod Dominus notavit hoc loco, evadcre in hoc saeculo magni laboris et, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere, Admonuit qnidem Dominus Judxos, sed monuit et nos: illos convicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. Scriptum est, tegitur, cum recitaretur audivimus; sed tanquam Judacis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis veritas ipsa reprehendat. Judaei quidcm personaliter judicabant, sed ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo regnum coelorum, ideo non junguntur sanctorum societati Angelorum: terrena quaerebant a Dommo; terra enim promissionis, victoria ab inimicis, fecunditas pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia fructuum, quae illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut carnalibus promissa sunt, omnia haec fecerunt illis Vetus Testamentum. Quid est Vetus Testamentum ? Quasi haereditas pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus fatti sumus; quia et ille homo novus venit. Quid lam novum quam nasci de virgine? Quia ergo non erat auid I in illo innovaret praeceptum, quia nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus novus, in nobJs home novus. Quid est homo novas? A vetusiate innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda celestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non timet, desiderandam, ubi non perdimus amienm, non timemus inimicum; ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo jam proficit, et nemo deficit; ubi non esuritur, et non sitimr, sed satietas est immortalitas, et cibus veritas. Haec habentes promissa, et ad Novum Testamentum pertinentes, et novae hxreditatis facti haeredes, et ipsius Domini cohseredes, aliam spem valde habemus: non personaliter judicemus, sed rectum judicium teneamus.
8. Quis est qni non judicat personaliter? Qui diligit aequaliter. Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendam est ne personas accipiamus. Sed quando inter duos judicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnunquam judicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in honore; sed praeponimus, si bonam causam habet: filium aequemus patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proflciamus gratia illius adjuvamur.
On this page