Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 31
Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Judaii interiiccre; usque ad id, Quaeretisme, et non iBveniclis; et ubi sum ego, VOS non potestis venire. Cap. VII, f. 25-56.
i. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Jesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non qnia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qai celebrabatur a Judaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparnit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in dic festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur, Nonne hic eat quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui nove rant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illitis potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopereoccidendum quaesierunt.
2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus' lecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adjungentes enim dixerunt, Sed isium novimus unde sil; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Judaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo uit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanciae Scriptura: dixerunt de Christo, quomam Nazaroeus vocabitur ( Math. II, 25). Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis cjus quaeramus, tanquam inde sil ubi uatus est; nec boc latebat Judaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legein sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, ln Bethlehem Judce; et testimonium etiam propheticum protulerunt (Matth. II, 1.6). Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum peperit ma ter ejus; unde nata est isia opinio apud Judaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sil, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum late- I bat impios, et quaerebat pios. Ad boc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nema scit unde ait; quia bane illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem. cjus quis enarrabit (Isai UH, 8)? Denique et ipse Dominus ad utruMque respondil, et quia noverant eum unde esset, et quia non noveraut; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de ilo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis.
a. AuditeergoVerbum Domini, fratres, videte quemadmodum cenfirmavit eis et quod dixerunt, Istum novimus unde sit; et quod dixerunt, « Christus cum venerit, nemo acH unde siL Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scilis; et a meipse nou veni, aed est verus qui me miait, quem vos nescitis. > Hoc est dicere, Et me sci's, et me nescitis: hoc ext dieere, Et unde sim sciis, et unde sim nesciis. Uude sim scitis, Jesus a Na vareth, cujas etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoe poterat fideliter indieare, qui possd moritaliter et zelare 1. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad bominem pertiet: facies ipsius uota erat, patria ipsius nota erat, gewis ipsius notum erat, ubi natas est sciebatur. Recte ergo dixit, El me nostis, et unde simscitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem diviniiatem, Et a me ipso non veni, sed eat verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in cujn quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui eat in sinu Patris ipse enarravit (Joan. I, 18): et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI ,27).
4. Denique cum dixisset, Sed eat verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum ? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo; t'a- trem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Datrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.
5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora ejus? Non enim Dominus sub fato natus est. IIoc nec de te credendum est, nedum de illo I per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogcrelur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autcm venit plenitudo temporis, 1 misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per mul- Lim seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enin aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto major judex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Dcniqne ubi venit plenitudo temporis, venitetille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tem. pus: nec dicitur ibi, Quando veniet hora; dies csf enim sempiternus, qui nee praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem sacculo volvuntur dies, et alii transcunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quihus loquimur, inviccn sc expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus,etsine ulla dubitatione senior sum modo quam manc: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus perquem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Jcsu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse in- ter omnia, pcr quem facta sunt omnia: factum esso quod fecit. Factus est euim quod fecerat; factas est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat1.
6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed po- 1 testatem morientis (a): propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora ejus, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. IUi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, ei in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebal; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inven tus est mortuus (Joan. xix, 28-33),etadmirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere Fi lius Dei est hic (Matth. XXVII, 54). Undc est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt (Joan. XVIII, 6). Erat ergo in illo potestas summa. Nee hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.
7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles ei pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est ? Utique si- duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eam dicentes ista.
8. Principes vero illi audita muhiludinfs fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eun. Quem apprehenderent ? Adhuc nolentem ? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent doccntem. Quid docentem ? Dicit ergo Jesus: Adhuc modi cum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere facturi estis, sed non modo; quia modo noto. Quare adhuc modo nolo ? Quia adhuc modicum tempus vobis cum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.
9. Quaeretis vie, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suain praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille pcr ilius, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Quando claudus ille qui sedehat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt (Act. III, i 16). Multi compuncti dixerunt: Quid facie mus (Id. n, 37)? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus crat, cujus cons! deratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus esi dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Videbat ' quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat iujuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis, moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab i ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Cbristus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere inorientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco aih, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qtti eat in coelo (Joan. in, 13); non dixit, qui fuit in caelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derclinqucret. Quid mira-; mini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat, et cum ad alium locum venerit, in eo loco uude venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sunt, et ipsi sint mecum (Id. XVII, 24). Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea (Id. XIII, 3G).
10. Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem Gentium iturus eat, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes ejus? Quos pe des conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: Saule, Saule, quid me persequcris, (Act. ix, 4)? «Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire ? » Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare' ? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerant, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obau divit mihi (Psal. XVII, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit.
ii. Illius enim Ecclesiae venturac de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Fignra quippeerat, quod Dominus interrogavit, Quis me tetigit ? Quasi ignorans ignoratam sanavit (Luc. VIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos ? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Judaei viderunt et contempserunt, non apud - nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sie ut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confir mandas promissiones pairum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. xv, 8, 9). Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili tJoan. x, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Judaeis, qui viderunt et occiderunt ? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima do cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando vcniat qui jam venit (Gen. aux, 10); quando ab omnibus vidcatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat judicaturus qui venit judicaudus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos rcputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit: Christus damnatus est (Marc. xv, 15; Joan. XVIII, 40). Accepit indulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit liberatus (Luc. XXIII, 43), aller qui insultavit damnatus est. Jam significabat quod facturus est de vivisetmortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et judicium minabatur.
On this page