Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 32
Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. VII, f. 37-59,
1. Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, inter caetera quue dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc eniin ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo v sed clamando, ut qui 3itit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pe dibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum iuteriorem hominem. et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud ! corde: migrat corpore qui motu corporis mutat lu- cum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.
i. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Domiuus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aqua vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et veu- ter interior, quia est homo interior. Et itle quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed me- Hor interlor quam exterior. Et quod non videtur, hoc I lus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoe constat ? Unusquisque in seipso probet. Qoamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; yivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet in. trinsecus ? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio Immine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? £ i fides amator, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia neD caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Phis ergo amatur, et non videtur.
3. Aliquid etiam velo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delectantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amaut amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio babetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. 8i ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animonim ? fit si magni sunt amatores animorum, qnalee sunt amatores Dei, qui pulchros ammos fach? SiCut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit Corpori unde ametur nisi anlmus: qui com migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa ntembra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, De..
4. Clamat ergo Deminus ut veniamus et bibamis, si intus sitiamus; et dicit quia owa biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter ime- a ioiis hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore viveseit purgata conscientia; et bauriens, fontem bnbebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putot qaM quod bibit edi ipsi debet sufficere; neo fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo festinat consulere; idco nen siscat, quia manat. Videbimus nunc quid eit qnod bibunt, qui ereduut in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debeł agnoscere si bibit, et si vivitex eo quod bibit: non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem.
8. Exposuit Evangelista, ot dixit unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem aicebat de Spiriitu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorifica tus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spirtum ? Nam unusquisque homo habet in se preprium spiritum, de quo loquebar eum animum commendarem. Animus enim cujusque, proprias est spiritus ejus: de quo dicit. Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adjunxit, Sie et qum Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (i Cor. n, 11). Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi qaid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque liominis ipsius spiritus testis est. Sia et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. -Nos cum epititu nostro, Deus eum suo: ita tamen ut Deus cum sue Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine ejus Spiritu Mire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem Suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat (Matth. xxvi, 33-35), et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius noscit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Acceplo autem Spiritu Oei, discimus et quid agatur in Beo: non totum, quia non accepimus totum. Do pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cujus est arrba ?
6.Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificates? la evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qni erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Josum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non eis dare Spiritum istum 4e quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hec non sme causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; at si pulcemus, aperiet ut 'intremus. Pietas pulsat, non manu: quanquam pulsat et manus, si ab eperibus j misericordiae non cesset monus. Quae igitur ea.. est cur Dominus Jesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod eam in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa (Luc. II, 25-38); agnoverit Joannes ipse, qui eum baptizavit (Joan. I, 16-34): impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit (Luc. l, 67-79); Spiritum sanctum ipsa ,lara, ut Dominum concipe ret, accepit (Luc. 35). Multa ergo indicia praece dentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Chrii stum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum san ctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum (Joan. xx, 22), qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo erexit, quo flatu animam membris dedit (Gen. II, 7); significans eum se esse qui insufflavit in faciem corum, ut a luto exsurge- rent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominos, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videodo deducentibus, ascendit in caelum (Act. I, 3 et 9). Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt (Id. II, 1-6).
7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credcudus accepisse Spiri tum sanctum? Absit ut ista perfidia tentetur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum im piet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia jam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In bac Ecclesia qui non est, nee modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium lo quitur, renuntiet sibi; nou habet1. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquamur omnibus linguis. lie spondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus Unguis' Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, ejus corporis cujus membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis ejus corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur.
8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fra- tres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datar per Spiritum sermo sapientia, alii sermo scien tiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan corum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam libi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle iuvidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam,etmeum est quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui vidcl, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur: nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam ofticia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro; et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fulci, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno opcri misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque paupcribus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem (I Cor. XII, 7-XIII, 3). Ipsam habeto, et cun-. cta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ( Rom. v, 5).
9. Quare ergo Dominus Spiritum, cujus maxima beneficia sunt in nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditcmur, nisi quia et hic non semper crimus, et ibi nobis locum bene vivendo praepa- rabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Jesus Christus, posteaquam resurrexit, jam non moritur; mora illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur (Id. VI, 9). Eccequod arDemus. Si vi vimus, si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homiues qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et pote states in sacculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendanlur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse iliam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cnm venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae oplatur exterminat. Vult 'esse pulcher, et vult csso senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre ejus fluent aquae vivat. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde nou migremus, ubi non moriamur; ubi Acc dccessor plangatur, nee successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spirituln noluit dare, nisi cum csset glorificatus: ut in suo corporc ostenderet vitam, quam modo non habcmus, sed in resurrectione speramus.
On this page