Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 44
Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit bominem Mecum a nalivitale; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. II.
i. De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui caecus natos fuit, prolixa lectio recitala est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, DOn sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem veslranl, ut in iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci hujus illuminati commendo mysteriuDl. Ea quippc qu:e feeit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod tactum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solam mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit ? Quandoquidem Apostolus iratus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Eplaes. I, 3). Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gc. hennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo pro natura inolevit? Si vitium pro homine, vitium natura inolevit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo- a nativitate.
2. Venit Dominus: quid fecit ? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est (loan. I, 14). Et inunxit oCulos caeci. Inunctus erat,etnodum videbat. Misit illum ad piscinam qua? vocatur Siloc. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus piscinae; et ait, Quod interpretatur MissUB. Jam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos ill ea piscina quae interpretatur Missus, bapti- latus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari !: sed hoc suMciat Charitati vestrae; audistis grande mysterium. interroga hominem, Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut Judaeus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quaeris ab eo, Catechumenus, an fidelis? Si respullderit, Oate- chumenus; inunctus est, nondum totus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit, In Chri- smm. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et lato? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt: sed non eis suflicit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavaerum, si lumen inquirunt.
3. Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Uomini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit Ac- minem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativi tate. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis Rabbi quin magister est. Magistrum appella- bant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Nēque hic peecnril, neque parentes ejus, lit caecus nasceretur. Quid est quod dixit? SI nullus homo sine peccato, numqaid parentes hujus caeci sine pec! cato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An qnia oculos clausos habehat, concupiscentiae minime vigi- labant 2? Quanta mala committunt caeci !A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis ? Non pote rot videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, Bed in corda judicari a eordis perscrutatore. Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit, Neque lae peccavit, neque pa rentes ejus: nisi ad rem de qua interrogatus est, tel caecus nasceretur ? Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare natus est ? Audi magi- strum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelli- gentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera ejus qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid dixerit, Me oportet opernri opera ejusgui misit me, donee dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille habet flium qui de illu sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti, Domine, donec dita est? Audi quare. Venit I nox quando nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit not illa, lit noc tu possis in ea operari, cujus opus nox est? Puto enim, Domine Jesu, imo non poto, sed credo atque confirmo te iui fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et jacta eat lux (Gen., 3). Si enim Verbo fecit, per te fecit: et idco dictum est, Omnia per ipsum jacta sunt, et sine ipso jactum eat nihil (loan. I, 3). Divisit Della inter lucem et tenebras; lucem vocavitdima, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5).
5. Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelliges quae sit nex. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in die, ut videat diem. Quamdiu,. inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Chri- .tus non crit; ideo nemo poterit operari. Restat in- quirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo quaero. Constat, exprossum ac definitum est, diem comlnemo- rasse Dominum boc loco scipsum, id est lumen mundi: Qurndiu, inquit, sum itE hoc mundo, lux luna mundi. Ergo ipse opemlUP. Quamdiu est autem in boc mundo? Putamus euro, fratres, luisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Donnini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sum? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, dcdit eis loqui omnium gentium linguis (Act. II, 1-6) ? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Ne- tri salvus eHectus est, into ad verbum Domini habi- tantis in Petro (Id. III, 6-8) ? Numquid nox eral quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, utvel umbra transeuntium tangerentur (Id. v, 15)? Dommus autem cum hic esset, nerninem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat, Majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Dixerat quidcm Dominus, Majora horum facietis: sed nun se extollat caro et sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil pole- stis jacere (Id. xv, 5).
6. Quid igitur ? quid dicemus de nocte ista ? Quando erit, quando nemo potcrit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum crit quibus in line dicetur, Ile n ignem aeternum, gui paratus eat diabulo ct ange/is ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Andi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligute illi ma- tus et pedes, et projicile eum ill tenebras exteriores (Matth. XXII, 13), Operetur ergo homo dum vivit, lie illa noctc praeveniatur, ubi nemu possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi prolllit- tentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollici. tudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummatio- Rem saeculi (Id. XXVIII, 20). Dies iste qui circuitu solia hujus impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et morutorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis aciem ad sini- sLram dixerit, Ite in ignem aeternum, gui paratus esc diabolo et atlgeli, ejus (Id. xxv, 34, 41): ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliudest tempus operationis, aliud receptionis: cnim Dominus unicuique secundum opera sua reddet ( Id. XVI, i7 ). Cum vivis, fac, si facturus cs: erit euim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moriMur, illa nocte sus- cipttur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocle dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nee ei subveniebaLur; et conatus est benefacere. Ait cnim Abrahae: Pater Abraham, mille Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agalur, ne et ipsi veniant in hunc locutis tormentorum (Luc. xvi, 24-28). 0 infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocte es, in qna nemo possit operari.
7. « Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculus ejus,et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe » (quod interpretatur Missus). « Abiit ergo, et lavit, et venit videns. » Haec quia manifesta sunt, transeamus.
8. « Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hie est: alii, Ne quaquam, sed similis est ejus. v Aperti oculi vultum mutaverant. « Ille dicebat, Quia ego sum. » Vox grata, ne damnarolur ingrata. « Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui ? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiae; ccce evangelizat, confitetur villeRs. Caecus ille confi- lebalur, et cor impiorum frangebatur1; quia non habebant in corde, quod jam ille habebat in facie. Dixe runt ei: Ubi eat illequi tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In bis verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, Praedicat, et illam inunctionem in animo habuerit. tanquam nescit quem praedicat.
9. « Adducunt cum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculus ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lu- tum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dice- bant ergo ex Pharisaeis quidam. » Non omnes, quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum enim custodit. Ipse potius custo- diebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale1 hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 8). Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus ser- vile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec in- uncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo pecça- tor haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo gui ape ruit oculos tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini ca- lumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia proplleta eat. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium conOLetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non eat propheta sine hOllors, nisi in patria aua (Matth. XIII, 5i).ergo Judaei de illo quia cae-
10. c Non crediderunt cus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat: » ill est, qui caecus fuerat, et viderat. « Et intcrrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius re- sLer, quem vos dicitis qnia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia Inc est filius noster, et quia caecus natus ast: quomodo autem nunc videat nesci mus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. » Filius quidem noster est, sed juste co- geremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parenlea ejus, quia limebant Judaeos. Jam enim conspiravernt Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fierel. Jam non erat malum fieri extra synagogam. Illi ex- pellebant, sed Christus excipiebat. Propterea paren tes cjus dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cae cus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid cst, Da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc, plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; uram scio, quia caecus ClUn essenJ, modo video. Dixerunt erga illi: Quid feci: tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stoma chans adversus duritiam Judaeorum, et ex caeco vi- deus, non ferens caecos, respondit eis: Dixi jam vobis. et alldislis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos valtis discipuli eju. fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et noa vultis ? Jam ' video, sed non invideo.
i 12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale malcdictum super nos, et super filios nostros, Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Noa autem Moysi discipuli sumus: noa scimus quia Moysi loculu. eat Deul, istum autem nescimus unde ait. Utinam sciretis quia Moysi locutus eat Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si credereti. Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). hane sequimini servum, et dorsum ponitis contr Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini.
i 3. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mira bile eat, quia vos neaciti, unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exau. dit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exandi- ret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret, Domine: propitias esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem. A saeculo non eat auditum quia aperuit quia oculos ceci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a dixi- pulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?
14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus. es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit ad dexLe. ram resurrectionem, qui in facie dedit illumillatio- nem 1. In peccatis totus nata es, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati do- centem projecerunt.
15. Sed quod dixi jam dudum, fratres, pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Jesus quia ejecerua, cum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Fi- tium Dei 1 Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quia est, Domine, ut credam in eum 1 Et dixit ti Jesus: Et vidisti eum, et gui loquitur tecuJJI, ipse eat. Missus eat ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis lanlulo, quod ante crediderat, sed jam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Do mine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eun.
6. Et dixit ei Jesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est hoe, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, vi deant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, caeci fiant ? Ergone Quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intel- liges.
17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pha- risaeis, et dixerunt ei: Numquid et noa caeci sumus ? Audi jam haberetisquid est quod movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non ipsa peccatum. Si caeci peccatum. Cum sit caecitas essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, e1 ad medicum curreretis; Ii ergo ita caeci essetis, nan haberetis peccatum: quia veni ego auferre ' peccatum. Nanc "ro dicitis, Quia videmus: peccatum, vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, me- dicam DOli quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, III qui nou rident, videant: quid est, ut gui non lident, videant ? Qui se non videre oonfitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui uident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant 1 Qui se putant videte, et medicum non quaerunt, in sua caecitate perma- neaot. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit eausam credentium et confitentium a superbis, ae vi dere putantibus, et ideo gravius excaecatis; tabquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, i): illorum scilicet qui dicent, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi judicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): quomiam prins venit, nen utjudicet mundum, sed ut salvetur mundus pet ipsum (Id. III, i7).
On this page