Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 46
Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, etc., usque ad id, Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Cap. x, ℣.11-13.
i. Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesenlibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi jam oves ejus erant, quae future erant ejus oves': item presentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis, Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mali. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut mullum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas po- suit, requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim jam dqas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipsecst. Fures cl latroncs qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audiviamus mercenarium, audivimus et lu| um: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.
i, Ostium Dominum Christum accipimus, pastorcm ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse expo suit;ostiarium nobisreliquitquaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic inquit, ostiaxiusaperit. Cui apcrit? Pastori. Quid aperit pastori ? Ostium. Et quis est ipsum ostium ? Ipse pastor. Numquid, si Plinius Christus non exposuisset, non ipse dixisset, Ego sum pastor, et, Ego sum ostium (Joan. x, 3, 9), auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastoret ostium? Si enim diceret, Ego sum pastor, et non dicerct, Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium ? Quemlibet invencrimus, cavendum est ne major existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominuin major est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitar ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio majorem; audivi enin jam quid sit ostium: non me latet, nou sum dimissus conjecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixil, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit.
3. Dicam ergo in hujus profunditate quaestionis quid mihi videatur: eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Ostiarium forte ipsum Domiuum debemus accipere. Multo sum enim inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiariusetostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium ? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consucvimns nosse et videre pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit: si autem secundum aliquam similitudinem,et ostium et pastor est; audeo dicere, et ovis est: ovis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ovis. Ubi est pastor? Ecce hic habes, lege Evangelium: Ego sum pastor bonus. Ubi est ovis? Interroga prophetam: Sic ut ovis ad immOlandum ductus est (Isat. LIII, 7). Interroga amicum sponsi: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Adhuc aliquid secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. Et agnus enim et ovis et pastor inter se amica sunt contra leones autem a pastoribus oves custodiri solent: et tamen de Christo, cum sit ovis et pastor, le-, gimus dictum, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. v, 5), Haec omnia, fratres, secunduli similitudines accipite, non secundum proprietates. Solemus videre pastorcs sedere supra petram, et indo commissa sibi pecora custodire: utique melior pastor quam petra, super quam sedet pastor; et tamen Christus et pastoret petra. Tolum hoc secundum similitudinem. Proprie- talem autem si quaeras a me; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbtun (Joan. i. 4). Si quaeras a me proprietatem; Filius unicus de Patre in aeternum ab aeterno genitus, aequałis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum Patre inconunutabilis, et accepta forma hominis non mutamus, ex incarnatione homo, filius hominis et Filius Dei. Huc totum quod dixi, non similitudo, sed res ost.
4. Non ergo pigeat nos, fratres, secuodum quasdam similitudinesip DIU accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium ? Qua intramus. Quis est ostia rius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum crat: qni aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere. nulla necessitas: sed fortasse ost volun'as. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitatc discedere. Si personam aliam quaeris ostia' rii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit, Ipsevos docebit omnem veritatem (Id. xvi, 15). O.tium quid cst? C vristus. Quid est Christus?Veritas. Quis apcrit osttrum, nisi qui docet omnem veritatem ?
5. De mercenario autem quid dicimus? Non in bonis hic commemoratus esi. Pastor bonus, art, animam suam dat pro ovibus. Mercenarius, et qui non eat pasior, cujus non sunt oves proprioe, videt lupum venien tem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est: nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? Hic vero, fratres, luceat nobis ipse Dominus, ut et I mercenarios intelligamus, et mercenarii non simus. Quis est ergo mercenarius? Sunt in Ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit: Sua quae ' rentes, non quae Jesu Christl. Quid est, sua quaerentes ? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes; temporalia commoda conserctantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Dco; quisquis est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. De talibus enimetDominus dicit: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth VI, 5). Audi de Timotheo sancto quid dicat apostolus Paulus: « Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mitterevobis, ut et ego bono animo sim, cum cognovero quae circa vos sint: neminem cnim habeo unanimem I, qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi » (Philipp. n, 19-21). Inter mercemrios pastor ingemuit: Quaesivit aliquem qni sinceriter diligeret gregem Cbristi, et circa se is eis qui cum Hto eo tempore fucrant, non invenit. Non enim in Eccle sia Christi tunc praeter Paulum apostolum et Timo. theum ncmo erat qui germane de grege sollicitus essoi: sed contigerat ut eo tempore quo Timotheum misit, circa se alium de filiis non haberet; sed soli merceparii cum ilio essent, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios re. manere. Invenimus et mercenarios, non eos discutit nisi Dominus; qui cor inspicit, ipse discutit: tamen aliquando intelliguntur a nobis. Non enim frustra dixit ipse Dominus etiam de lupis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes: multi aatem latent. Habeat' ovile Domini praepositos, ct filios et mercenarios. Prapositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cujus sunt oves propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ovis; quia sicut ovis ad immolandum du ctus est.
6. Audite autem, quia et mercenarii necessarii suut. Multi quippe in Ecelesia commoda terrena se- ctantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequmtur oves, non mercenarium,. sed vocem pastoris pcr mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, fa cite; quae autem faciunt, facere nolite (Id. XXIII, I). Quid aliud dixit, nisi, Per mercenarios vocem pastoris auditc? Sedendo eniin cathedram Moysi legem Dei docent: ergo per illos Deus docct. Sua vero illi si velint docerc, nolite audire, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Jesu Christi: nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi, Tua quaere, non quae Jesu Christi. Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi: iude laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi, Botrum carpe, spinam cave; cum Dominus dicat, Num quid colligunt de spinis unam, auc de tribulis ficum (Id. vii, 16) ? Verum est omnino; et tamen etiam verum ego dixi, Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radicc vitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. Non enim spinam vitis attulit, sed spinis palmes incubuit. Noli interrogare nisi radices. Quaere radicem spinae, extra invenis a vite; quaere originem uvae, vitis hanc protulit ex radice. Cathedra ergo Moysi vitis erat: Pharisaeorum mores spinae erant. Doctrina vera per malos, palmes ill sepe, botrus inter spinas. Caute lege It ne dum quaeris fru- ctum, laceres manum: et cum audis bona dicentem, oe imiteris niala facientem. Quae dicunt facite, legite uvas: quae autem faciunt, facere nolite, cavete spinas. Etiam per mercenarios vocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. Ipse autena Paulus sanctus apostolus, qui dixit, « Ne minem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes eniin sua quaerunt, non quae Jesu Christi; i alio loco inter mercenarios filiosque distinguens, vi deto quid dixerit: c Quidam per invidiametcontentionem; quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quia ill defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum anhuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculismeis. > Isti mercenarii erant, Paulo apostolo invidebant. Quare invidebant, nisi quia temporalia requirebant? Sed quid adjungat, attendite: Quidenim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Veritas est Christus: veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur: filii aeternam hae reditatem Patris patienter exspectant, mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter CIOptant: nihi humana gloria, cui mercenarios invidere video, minuatur; et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum divina Christi gloria diffametur, cum sive occasione, sive veritate Christus annuntictur.
7. Vidimus qui sil etiam mercenarius. Quis est lupus, nisi diabolus? £i quid dictum est de mercenario?Cum viderit lupum venientem, fugit; quia non sunt ejus ovet propriae, nec ei cura est de ovibus. Numquid talis erat apostolus Paulus ? AUsit. Numquid talis Petrus ? Absit. Numquid tales caeteri Apostoli, excepto Juda filio perditionis? Absit. Pastores ergo illi? Plane pastores. Et unde unus pastor? Jam dixi, pastores, quia membra pastoris. Illo capite gaudebant, sub illo capite concordabant, uno spiritu in unius corporis compage vivebant: ac per hoc omnes ad unum pastorem pertinebant. Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in Epistola fugientem Paulum: per murum in sporta submissus est, ut nianus persequentis evaderet ( It Cor. XI, 33). Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus comme: dabat: se autem utilitati carum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne ne cessarium propter uos (Philipp. I, 24). Ab ipso namque pastore omnes audicranl, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. x, i3). I fane nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti cis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Injuriam ergo illis facis, quando reprehendis inercenarios, qui vident lupum venientem et fugiunt. Roganus inuiccs nobis quid habeat altitudo qu cslionis: pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse.
8. Quis est mercenarius, qai videt tipum venientem et fugit? Qni sua quscrit, non quae Jesu Christ i: ! peccantem nou libere audet arguere (I Tim. v, 2u). 1 Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit; increpandas est, ,excommunicandus est: sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, noccbit cum potuerit. Jam ille qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, no i perdat quod sectatur, humanae amicitiae commodita- tem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit: ! diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non incre- pas: o mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit: Ecce hicsum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti: quod ille non faciebat qui dicebat, Etsi corpore absens sum, spiritu vobiscum sum (Coloss. II, 5). Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris argucbat? Affectiones nostre motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contra clio: cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffuruleris enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris: progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde ille mercenarius viso lupodicitur fugere. Quare? Quia non eat ei cura de ovibus. Quare non eat ei cura de ovi bus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerens, et in domo in retcrnum non habitabit 1. Sunt hie adhuc quaerenda, et discutienda vobiscum, sed onerare vos non est consilii. Dominica enim cibaria conservis ministramus; in pascuis dominicis oves pascimus, et simul pascimur. Sicut non est negandum quod necessarium cst, sic non est cor infirmum pabuli multitudine praegravandum. Non sit ergo molestum Charitati vestrae, quia omnia quae hic adhuc discutienda arbitror, hodio non discutio: sed iterum nobis I in nomine Domini dicbus reddendi sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adjuvante, tractabitur.
On this page