Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 47
Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, etc., usquead id, Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire ? Cap. x, i. 14-21.
i. Qui sermonem Dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter auditis, promissionis nostrae procui dubio meministis. Ipsa quippe lectio evangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat proximo dominico die: propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati, non patuimus omnia discutere quae vestris sensibus debebamus. Proinde quae jam dicta atque tractata sunt, hodie nou quaerimus; ne adhuc eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt pervenire minime permittamur. Nostis jam in nomme Domini qui sit bonus pastor, et quemadmodum pastores boni membra sint ejus, et ideo pastor sit unus: nostis qui sil mercenarius ferendus; quis lupus, et fures, et latrones cavendi; quoe sint oves, quod sit ostium quo et oves ingrediuntur et pastor; quomodo sit intelligendus ostiarius: nostis etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro, nec venit nist ut furetur, cL occidat,etperdat. Hxc omnia dicta, sufficienter, quantum existimo, pertractata sunt. Hodie debemus dicere, quantum adjuvat Domiuus (quoniam ipse Jesus, Christus salvator nosteret pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipseper seijsum iniret. Si enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat,etipse est praecipue pastor bonus,et ipse est ostium; intelligere non possum, nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, ctvocem suam illis dare ut scqunntur cuti, easque intrantes et exeunles pascua invenire, quod est vita aeterna.
i, Cito ergo dico. Ego quaerens intrare ad vos, id est ad cor vestrum, Christuin praedico: si aliud praedicem, per aliam partem conabor ascendere. Christus itaque milii janua est ad vos; per Christum intro, non ad parietes veslros, sed ad corda vestra. Per Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quarc Christum in me libeuter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Cbristi comparati estis. Agnoscitis prclium vestrum: quod non a me datur, sed p< r me praedicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit: pretiosus sanguis est illius sine peccata. Fecit tamen ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium: nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum cjus ( I'sul. cxv, i5). Itaque etiam quod ait, Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra ejus sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit, Sine me nihil potestis facere ( Joan. xv, 5)? Hinc autem ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus JoannIs, qui hoc quod audistis Evangelium praedicavit, in Epistola sua dixit: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro (ratribu, ponere ( I Joan. III, 16). Debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter I intellige quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Mensa potentis quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui accedit ad talem mensamy praeparet talia. Et quid est, praeparet talia ? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et noa de bemus, ad aedificandam plebem et asserendam iidem 1, animas pro fratribus ponere. Idco Petro quem facere volebat pastorem bonum, non in ipso Petro, sed in corpore suo ait: Petre, amas me? pasce oves meas. Hoc semel, hoc Herum, hoc tertio usque ad ejus tristitiam. Et cum tautum interrogasset Dominus, quantum iD terrogandum esse judicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves pascendas tertio comraendasset; ait illi, Cum junior esses, cingebas te, et ambu labas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit Evangelista quid Dominus dixerit: Hoc autem inquit, dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. xxi, 15-19). Ad hoc ergo pertinet, Pasce oves meas: ut ponas animam tuam pro ovibus meis.
i. Jam illud quod ait, Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, quis nescit ? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum, etiam hoc novimus; quia et hoc p er illum novimus. Ipse enim dixit: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris; ipse enarravit (Id. I, 18). Ergo it nos per ipsum, quibus cnarravil. Item alibi ait: Nemo novit bilium, nisi Pater; neque Patrem quisquam novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ( Matth. xi, 27 ). Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem pcr illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per semetipsum, et nos per ipsum Ostium dicebamus per. Chri stum nos habere ad vos; quare? Quia Cbristum praedicamus. Nos Christum praedicamus; et idco per ostium intramus. Christus autem Christum praedicat, quia scipsum praedicat; et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quai videnrur in inmine, numquid aliquo alio indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. Quaecumquc intelligimus, intellectu intelligimus; ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intelligimus? Numqu d sic oculo carnis et alia vides et ipsum ? Quamvis enim videant homines oculis. suis, non tamen vident oculos suos. Oculus carnis alia vidct, se non potest: inte!lectus autcm et alia intelligit, et seipsum. Quomodo intellectus videt se, sic et Christus praedicat se. Si praedicat se, et praedicando intrat ad te, per se J intrat ad te. Et ad Patrem ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per ipsum. Unus enim l eus et unus mcdiator Dei et hominum, homo Christus Jesus (ITim. II, 5). Verbo multa dicun. tur: haec ipsa quae dixi, utique verbo dixi. Si velim dicere et ipsum verbum, unde dico, nisi verbo ? Ac per boc per verbum et alia dicuntur, qu.c non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per verbum. Adjuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo Dominus Jesus Christus et ostium sil, et pastor: os:ium pandendo se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est, dedit et membris suis; nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et caeteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero ncmo nostrum sc dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oves, Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium, quando Christum praedicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves indisciplinate coepcrunt facere I schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent iI ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur, dicentes, alii, Ego sum Pauli; alii, Ego sum Cephae; alii, Ego Apello; alii, Ego Chritli: expavescens ad eos qui dixerunt, Ego sum Pauli, tanquam clamans ad oves, Miserae, qua itis? non sum ostium: Num quid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est ? aut in no minc Pauli baptizati eatis ( I Cor. I, 12,13)? Qui vcro dicebant, Ego sum Christi, invenerant ostium.
v 4. De uno antem ovili et uno pastore, jam quidcm assidue soletis audire: multum enim commendavimus unum ovile, praedicantes unitatem, ut per Christum omnes oves ingrederentur, et Donatum nulla sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, salis apparet. Loquebatur enim apud Judicos, missus autem fuerat ad ipsos Judxos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas: de quibas ait, Non sum missus nisi ad oves quat perierunt domus Israel (Matth, xv, 24). Noverat etiam eos in turba furentium, et praevidebat in pace credentium. Quid est ergo, Son sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad Gentes non perrexit ipse, sed misit: ad populum vero Israel et misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, majus judicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit; ibi sunt 1 vestigia ejus, modo adorantur, ubi novissime stelit, unde ascendit in caelum: ad Gentes autem misit.
5. Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris: et in his quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim prircipne Paulum misit apostolum: et ait ipse Pautus terrens non de se, sed de illo, An vultis accipere experimentum ejus qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Auditeetipsum Dominum. Et alias oves ha bco, id est, in Gentibus: quae non sunt de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere. Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi: Vocem meam audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox ejus auditur. Ut sit unum ovile el unus pastor. Duobus istis gregibus tanquam duobus parietibus, factus est lapis angularis ( Ephes. II, 11- 22). Ergo et ostium est, cl lupis angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie.
6. Jam enim dixi, et commendavi vehementer, ei qui capiunt sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intenfectu sapiunt, fide teneant quod intelli gere nondum possunt. Per similitudinem Christus multa est quae pcr proprietatem non est. Per similitudinem et petra est Christus, et ostium est Christus, et lapis angularis est Chiistus,etpastor est Christus, et agnus est Christus, ot leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quae commemorare longum est! Si antem propriet nes discutias rerum qnas videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est; nec ostium est, quia faber eum non fecit; nee lapis angularis est, quia noN est ab structore confbo situs; nec pastor est, quia custos ovium quadtupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus cst, quia 'pecus non est. Omnia ergo ista pet similitudinem. Quid ergo proprie ? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 14).
7. Audi et extera. Propterea me Pater diligit, inquit; qnia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Quid ait? Propterea me Pater diligit: quia morior ut resurgam (a). Cum magno enim pondere dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animnm meam, ego pono. Quid est, ego pono ? Ego illam pono: non gioricntur Judaei; saevire potuerunt, potestatem hahere non potuerunt: saeviant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid sxvicndo facturi sunt ? Una responsione prostrati sunt: quando cis dictum est, Quem quaeritis ? dixerunt, Jesum; et ait cis, Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt (Id. XVIII, 4-6). Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituriL quid facient sub voce judicaturi ? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. Non gioricntur Judaei, quasi praevaluerint: ipse posuit animam suam. Ego dormivi, dicit. Nostis Psalmum: Ego dor mivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). Modo Psalmus ipse Icctus est, modo audivimus: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tanquam de lecto surrexit ? Scd amat dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus sus cipiet me; putatis hic quasi virtutem ejus defecisse, ut per potestatem suam mori potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? Sic enim videntur sonare verba non intentius intellecta, Ego dormivi; id est, quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare ? Quia Domi nus suscipiet me. Quid enim, tu a teipso resurgere no n valeres ? Si non valeres, non diccres, Potestatem ha beo ponendi animan meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Audi alio loco in Evangelio, quia non solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius scipsum. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista: Hoc autem, inquit, dicebct de templo corporis sui (Joan. 11,19, 21). Hoc enirn suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum non est morluum, anima illa non est mortua. Si nec tua morimur, Domini moreretur ?
8. Unde scio, inquis, si mea non moritur? A le non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, cgo possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim lacoam, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur ? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait ? Eum ti nu te qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna (Matth. x.28, et Luc. XII,4, 5). Ecce quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? j quid est mori carni tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori animae tuae, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua: vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, qnae vita est cjus; sic moritur anima amisso Deo, qui vita i est ejus. Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et mortua. Quod enim de vidua dcliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Vivent mortua est (I Tim. v.6).
9. Quomodo ergo ponit animam suam Dominus ? Fratres, quaeramus hoc paulo attentius. Non nos arctit hora quae solet die dominico I: vacat nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam die hodierna conveniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit ? quam ponit I ? Quid est Christus ? Verbum et homo. Nee sic homo ut sola caro: sed quia horno, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus ? Verbum, inquam, et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro, Tenete hoc, quia non defuerunt 'haeretici et in ista sententia, pulsi quidem jam olim a veritate catholica: sed tamen ut fures et latrones non intrantes per ostium, insidiari ] ovili non desinunt. Apollinaristae haeretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et caro: animam humanam non eum as- 1 sumpsisse contendunt. Nam et aliqui eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte absurdilatem et insaniam non ferendam. Animam irraLionalem eum habere voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non tenendo rationem. Absit hoc a nobis, in lide catholica nutritis atque fundatis. Ex hac ergo occasione admonuerim Charitatem vestram, ut quomodo superioribus lectionibus satis vos instruximus adversus Sabellianos et Arianos; Sabellianos qui dicunt, Ipse est Pater qui Filius; Arianos qui dicunt, Aliud est Pater, aliud est Filius, quasi non sint ejusdem substantiae Pater et Filips: instruximus etiam, quantum meministis, et memioisse debetis, contra haereticos Photinianos, qui solum hominem Christum sine Doo esse dixerunt I; contra Manich;eos, qui solum sine homine Deum: ex hac occasione de anima instruamus vos et contra Apollinaristas, qui dicunt Dominum nostrum Jesum Christum non habuisse animam humanam, id est animam rationalem, animam intelligentem, animam, inquam, in qua distamus a pecore, quod homines sumus.
10. Quomodo ergo hic dixit Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam ? Quis ponit animam, et iurum sumit eam ? Christus ex eo quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum ? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit,etiterum ipsa se sumit ? An ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit ? Tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum sumpsit eam; metuendum est ne suhintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo aliquando anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anhna. Video enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1,14), et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit ? Animam vero a Verbo non separavit. Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus est Dominus; mortuus est enim pro nobis in cruce; sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sed redeunte anima resurfecturam. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XlIII, 43). Fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam ? Absit: sed illius ut Dominus custodivit, suam vero inseparabiliter habuit. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit,etitcrum ipsa se sumpsit, absurdissimus sensus est: non enim quae a Verbo non erat separata, a seipsa poterat separari.
it. Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intelligi potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne, sed ex anima et carne: de iSlo homine interrogemus quomodo ponat animam suam quicumque homo. An forte nullus homo ponit animam suam ? Potes mihi dicere: Nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset horno, non diceret Joannes apostolus, Sicut Christus pro no- bia animan suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Ergo et nobis licet (si et nos impleamur virine ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratnbus animas nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit i Hoc si intellexerimus, ibi videbimus quemadmodum a Christo dictum sit, Potestatem habeo ponendi aniriam meam. 0 homo, paratus cs pro Christo mori ? Paratus. inquit. Dicam hoc aliis vorbis. Paratus cs pro Christo animam luam ponere ? Et ad ista verba sic milii respondet, Paratus sum; quomodo mihi responderat cnm dicercm, Paratus es mori. noc ergo est ponere animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen ? Omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus autcm etpro nobis posuit.etquando voluit, posuit; et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori cst. Sicetapostolus Petrus Domino dixit, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37): id est, pro te moriar. Carni hoc tribue: caro ponit animam suam, etcaro iterum sumit cam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem: caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Domimun in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus; quod cum accepisset, ait, Perfectum est: quid cst, Perfectum est ? Impleta sant omnia quaeante mortem futura de me fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam; posteaquam dixit, Perfeclum est, quid ait Evangelista? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. xix, 28-30). Hoc est ponere animam. Modo hic allendat Chantas vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit ? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra spiiitum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus ani mam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Ycrbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret.
i i. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima Christus, et Verburn Christus: nee tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gra, dum ad ea qum supra te sunt, et si nondum inlelligenda, saltem credenda. Quomodo est enim unus homo anima et corpus; sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intelligite. Anima et corpus dua res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Ergo de homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat, In requie cum Christo; verum dicit. Item si quis respondeat, Romae in sepulro; et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respon det. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos; mum. qui requiescit in Christo, alium qui positus est in sepulcro ! quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo, cumdemquc apostolum Paulum dicamus mortuum jacere in sepulcro. Moritur aliquis, dicinms, Bonus homo, fidelis. homo, in pace est cum Domino :etcontinuo, Eamus ad exsequias ipsius, ei sepeliamus illium. Eum sepulturus es quem jam dixcras tu pace esse cum Dco: cum aliud sit anima quae immortaliter viget, aliud corpus quod corrui tibiliter jacet. Sed ex quo consortium camisetanimuae hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit.
13. Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse, Pono animam meam, et iterum sumo eam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi: sumit cam cam, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus dictus cat sola caro. Quomodo, inquit, probas ? Audeo dicere, et sola caro Cbrisli dictus est Cbrislus. Credimus certe non in solum Deum Patrem, sed et in Jcsum Chritum Filium ejus unicum Dominum nostrum: modo totuin dixi, in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Totum ibi intelligo, et Verbum, et animam, et carnem. Sed utiquc confiteris etiam illud qnod habet eadem fides, in eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo ctinm sepultum Christum esse non nogas: et tamen sola caro sepulta est. Si enim ciat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut ejus vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulero; et tamen sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quis, nibi Christus Jesus, quantum atlinet ad id quod est Verbum. Deus apud Deum ? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum exinanivit formam serv accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et hoc qnis, nisi idem ipse Christus Jesus ? Sed hic jam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quae accepit formam servi;etanimaetcaro in forma servi, qua; accepta est a forina Dei. Humiliavit semet ipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 6-8). Jam in morte sola caro est a Judaeis occisa. Si enim discipulis dixit, Nolite timere cos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x, 28); numquid in ipso potucrunt plus quam corpus occidere ? Et tamen carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit, Christus anirnam posuit; et cum caro, ut resurgerct, animam sumpsit, Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed ejus qui et animam et carnem, ubi haec adimplerentur, assumpsit.
14. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo I accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialilcr habet, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 23), cum Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed gencralio ejus ostenditur. Quoniam 'Pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia ,. gignendo dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucchal in tenebris, et tenebra cam non comprehendebant(Joan.I, 5), Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos, Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habel, et insanit; quid eum auditis ? Istae fuerunt densissimae tenebrae. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis; numquid daemonium potest caecorum oculos aperire ? Jam istorum oculi eae perant aperiri.
On this page