Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 48
Ab eo loco, Facta sunt Encaenia in Jerosolymis; usque ad id, Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant: et multi crediderunt iu eum. Cap. x, f. 22-42.
4. Quod jam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum Joannem cvangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidoi nutriatur, et verbum quod intelligere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus praef inium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis l nostrae, ut ponat sordiculas nebulaehumanae, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat charitas ?
i. Evangelium intendite: Facta sunt autem Encae nia in Jerosolymis. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece enim ϰαινδν dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encaenia vocantur. Jam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica indualur. encaeniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant: ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus.
3. Hiems erat. Et ambulnbat Jesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino, Ego sum Christus: et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nee haeretici intelligunt; quanto minus Judaei, quamdiu Tela men est super cor corum (II Cor, III, 15 )? Denique quodam loco sciens Dominus Jesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo crat, non secundum id quod Dcus etiam assumpto homine permanebat, ait illis: Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est? Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: qnia divinitatem ejus legebant, sed non intelligebant. Dominus autem ut cos suspenderet ad quaerendam ejns divinitatem, cujus contemnebaut infirmitatem, respondit cis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eun Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quo modo filius ejus est (Matth. xx!!, 42-45) ? Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Jesus negaverit se filium esse David. Ftlium David Dominus Christus si se negaret, caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo caeci scdentes juxta viam clamaverunt: Mise rere nostri' fili David. Qua voce audita, misertus est; strtit, sanavit, lumen dedit (Id. xx, 50 34); quia nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus, Qui factus est ei ex semine David secundum earnem (Rom. I, 5): et ad Timotheum, Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David seeundum Evangelium meum ( II Tim. II, 8). Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus d e semine David.
4. Huc pro magno Juda;! a Christo quaerebant, ut si diceret, Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapicbant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, illo Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patria mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Jam supra (in Tract. 45) didicistis quae sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem scqucndo sunt, o ses redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium iutrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita alterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis prelio comparatos.
5. Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam ceternam do eis. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat, Et ingredietur, et egredietur, et pascua invenict. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimns. Bona pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva1: ibi solum vivere invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis.
6. Et non peribunt in aeternum: subaudis, tanquam eis dixerit, Vos peribills in aeternum, quia non cslis j ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea. Intentius accipiie: Pater meus quod dedit mihi, majus cast omnibus. Quid potest lupus? quid potest fur et latro ? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus, Nouit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); et, Quos prae scivit, ipsos et proedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30): de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nee latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et boc est quod ait, Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem, Pater meus quod dedit mihi, majus eat omnibus. Quid dedit Filio Pater majus omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dcdit jam jam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas, Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coalternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coaLternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. Hoc est quod majus est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu cs ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiscris quod habes, redis' ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris: non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod majus est omnibus. Attendit Joannes ipse evangelista caelum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad illud quod majus est omnibus; et dixit, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Sed quia ille cujus est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cujus est Verbum; ideo ait, Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus, majus eat omnibus. Idco, Nemo rapit, inquit, ores meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Pa tris mei.
7. De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc, Nemo rapit de manu mea, et, Nemo rapit de manu Patris mei ? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse .Filius manus est Patris sui? Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potcstas; quia una est divinitas: si autem manum intelli gamus, sicut dictum est per prophetam, Et brachium Domini cui revelatum eat (Isa. LIII, i )# manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tanquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos facjiunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam Irominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intelligendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intelligimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo, Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est, Nemo rapit mihi.
8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus. Huc usque Judaei tolerare potuerunt: audierunt, Ego et Paler unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. < Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. > Ad illud boc responderunt quod dixerat, Ego et Pater unum sumus. Ecce Judaei intellexerunt quod non intelligunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserint non posse dici, Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii.
9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum tom.. peravit in verbis. Nonne scriptum eat in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi, Dii estis Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi, Dii eatis ? (Psal. LXXXI, 6). Et Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16); et, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XIII, 40). Aliquando autem in tria distribuit cuidem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmi, de me (Luc. XliV, 44). Nunc vero Psalmos etiam Logis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi, Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum ? Si sermo Dei factus est ad bomines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Dens? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii cfficiunlur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat sanclus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo Patri, Sanctificetur nomen tuum (Matth. vi, 9)?
10. Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Puter, et ego in illo. Non sic dicit Filius, in me eat Pa- ter, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere, In Deo su mus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere! In Deo es, quia Deus te conlinct; Deus est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere, Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. xiv, 9); et, Ego et Pater unum sumus? Agnosce pro. prium Domini, et munus servi. Proprium Domini, cat aequalitas Patris: munus servi, est participatio Salvatoris.
11. Quaerebant ergo eum apprehendere. Utinam apprehenderent, sed credendo et intelligendo, non saeviendo et occidendo. Nam modo, fratres mei,qnando t ilia loquor, infirmus fortia, parvus magna, fragilis solida, et vos tanquam ex eadcm massa unde sum et ego, et ego I ipse qui vobis loquor, simul omnes apprehendere volumus Christum. Quid est apprehendere? Intellexisti, apprehendisti. Sed non sic Juda'i: tu apprehendisti ut habeas, illi apprehendere volebant ut non haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiit de manibus eorum. Non cum altprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum, ejicerc carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere,. hoc est Christum recte apprehendere.
ii Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi Joannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi re nerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem si gnum fecit nullum. Meministis vebis dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat (Joan. v, 35, 33). Quid ergo isti apud se dixerunt, Joannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscita vit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non veritis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes: et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam vcniamus ad diem. Joannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judaei. Judaei volebant apprehendere discedcutem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.
On this page