Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 49
Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Cap. XI, f. i-54.
i. Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem: ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominum Christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt (Joan. xx, 30): electa sunt autem qum scriberentur, quay saluti credentium sufficere videbamur. Audisti enim quia Dominus Jesus mortuum suscitavit: sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidcm sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mor tuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem cinerea est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in cum,etad illam resurrectionem prae paremur, quae erit ad vitam, non ad judiclom. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29).
i. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in i Evangelio lcgimus, et forte uon frustra. Domini quippe facta nun sunt tantummodo facta, sed signa. Si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt, aliquid profecto significant: quorum'factorum significationem invenire, aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, oninis qui credit, resurgit (a): si attendamus omnes, etintelligamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis omnis homo tinet, mortem animae pauci. Pro morte carnis quae sine dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat: inde est quod laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne peccet homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, siue causa laborat; id enim agit ut multum mors differatur, non ut evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in aeternum. 0 si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sunt homines amatores vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde virerent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur ? Et post proditionem fortasse percussusest. Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem quam celerem mortem ? Cui dictum est, Naviga ne moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et piger fuit ? Levia Deus jubet, ut in aeternum vivamus; et obedire negligimos. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivos exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da paaperi unde habes, ut vivas sem per sine labore securus. Accusant nos amatores vitro temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent: et nos invicem non accusamus, tam pi gri, tam tepidi ad capessendam vitam aeternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus.
3. Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem (Marc. v, 41,42); resuscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum (Luc. VII, 14, 15); resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, mo- f ntur; peccatum, mors est animae. Sed aliquando in i cogitatione peccatur. Delectavit quod malum esi,, consensisti, peceasli; consensio illa occidit te: sed; intus est mors, quia cogitatum malum nondum pro cessit in factum. Talem animam resuscitare se signi. ficans Dominus, resuscilavil illam puellam quae non- dum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, quasi peccauun latebat. Si autem non solum malas I delectationi consensisti, sed etiam. ipsum maluin fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet Eccla siae matri tuae. Tertius mortuus est La-j zarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corri-i gitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consucludinc, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis ) melius suscitata est quam frater ejus: de magna malae consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Luc. 37-47). Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic noli desperare, ut cligas de quo debeas praesumere.
4. Ergp et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam; et quoniam multa in bac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Ma rim et Marthoe sororum ejus 1. In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat (Joan. x, 39, 40). Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis.
5. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Do- minus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicel, Miserunt ad nominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si dignarctur veniret, et eum ab agnludine libcrarct. Ille distulit sanarc, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur Non dixcrunt, Veni: amanti euim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur euim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? ait enim: Non sum dignus ut intres sub sectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8, 10). Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim a.mas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 13). Si enim peccatores Deus non amaret, de coelo ad terras non descen deret.
G. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas hoec non eat ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmo dum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus.,Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non eat ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? cujus Dei ? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo hax, inquit, raon eat ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam ? Pcr illam infirmitatem.
7. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed diligebat cos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium ,consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit iterum discipulis suis, Eamus in Judaeam: ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut bomo; sed in redcundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potesta tem. Eamus, inquit, in Judceam.
8. Deinde hoc dicto, videte quemadmodum disci- puli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae dicit Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Judaei, et iterum illuc vadis, Ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hu jus mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offen dit, quia lux non est in eo. Dc die quidem locutus est, scd in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illu. stret. Quid enim Dominus diccre voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasquc sententiae, redargucre voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreratur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quadam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc nun plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitai displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Jerosolymis passurus a Judaeis t, respon dit Petrus inter caeteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quce Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dui laudem merucrat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jura, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis eat (Matth. xvi, 16-23). Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non crat, Sed undc? Quia non tibi revcla vit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. xvi, 15). Si beatus de ipsius Domini; satanas de cujus ? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et sanguis tibi reae lavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam hujus re! causam: Non enim Ia pia quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Nemo ergo sc palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum. Justitia, inquit, de meo est I. Quid enim babes quod non accepisti ( I Cor. IV, 7)! Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, acgroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt dici? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt diei ? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid hore diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies boras. Si ergo illi horae, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucehat; si luccbat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodcuarius numerus mansit (Act. I, 26). Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo barae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicalionem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non vultis offendere.
9. Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dor mit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicli sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent (1 Thess. IV, 12). Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt lxta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in cuStodia pro meritis causarum adhibentur: alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur optionibus 1; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in of- Ocio; sic diversa; custodix mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae; ille ubi sitiret, et gultam non inveniret (Luc. xvi, 22-24).
10. Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius crit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cnm Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quae continuo post mortem datur, si eadignus est, tunc nccipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: vidcle ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fidcles. Et ani in ista requie jam dia sunt I, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt, simul omnes quod promissum est accepturi sunt.
ii. Laxarus amicus noster dormit; sed rado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerut autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eia Jesus manifeste. Subobscure enim dixcrat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram: aeger enim, non mor tuus, fuerat nuntiatus.Sed quid lateret eum qui crcaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut I ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tati verbo usus sit, quasi ' tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo pro- t pter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut ampliud robustiusque credatis.
i. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui di citur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et noa, et mo riamur cum ilto. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligeutium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo circo intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homine. pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Horn. v, 12). Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Q.lod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur I, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati ? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legcni transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non maecha- beris; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non con... cuplsces uxorem proximi tui (Exod. xx, 12-17). Ecce Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.
13. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scioquia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum cnim facias, judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
14. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo eat luxuria ( Ephes. v, 18): dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetu dine nostra. 0 Domine, istos resuscita. Ego sum, Inquit, resurrectio et vita. Idco resurrectio, quia vita.
15. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et qui vivit et credit in me, non morietur in ceter num. Quid est hoc? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Jacob, tale responsum Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non eat Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt (Matth. XXII, 32, et Luc. xx, 37,38). Crede ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi vivis, mortuus es. Cuidam Dominus diflerenti sequi cum, et di centi, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, motuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me (Matth. VIII, it, 22). Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima ? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo anima tuae anima fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnia qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum.
16. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam so rorem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata.
17. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Non. dum enim venerat Jesus in castellum, sederat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam di centes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quoe occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei propterea illam. festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret.
18. Maria autem cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi po suistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; contristatus est Je sus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); de nulla dictum est, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30). Anima et caro Christi cum Verbo Deiuna persona est, unus Christusest. Ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutumtractatur infirmitas1: hoc est, turbavit semetipsum.
49. Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum lama mole peccati gravarisetpremeris? Attendisti euim te, vidisti te reum, computasti tibi: IlIud feci, et pepercit milii Deus; illud commisi, et dislulit ine; Evangelium audivi,etcontempsi ;.baptizatus sum,etiterum ad eadem revplutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit Chrisius; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Si2ipsa fides intus, ibi est Christus fre-, mens: si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem m cordibus vestris (Ephes. 111,17)? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Hinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur discipuli, jam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt eum: surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facia est tranquillitas magna (Matth. VIII, 24-26). Sic et tu: intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam procellosum et pcriculosum pelagus transis; intrant venti, movent fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium, irasceris; convicium ventus est, iracundia Auctus est: periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto reddere, jam navis propinquat naufragio; excita Christum dormientem. Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, qnia Christus dorniit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Daemonium habes (Joan. VII, 20), et pro eis oravi: audit Dominus, et patitur; audit servus, et indignatur ! Sed vindicari vis. Quid enim? ego jam sum vindicatus? Cum tibi haec loquitur fides tua, quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillilas magna. Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic in corde hominis quem premitmagna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris poenarum aeternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi adhuc: flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit ? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat cousuetudo peccandi ?
20. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicerc, Nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi di cturum in judicio, Non novi vos; discedite a me (Mattk. VII, 25). Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum ? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es ( Gen. m, 9) ? Dicuni ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide? Miserere. Yidet enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psat. XXIV, 18).
21. Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, aed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 15). Quidam autem ex ipsis dixerunt: Nun poterat hie qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic noti moreretur ? Qui uoluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.
ii. Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homiui dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est (Exod. xxxi, 18). Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cun lege sunt. Justo lcx posita non est (1 Tim. i, 9). Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus1: nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Littera occidens, quasi lapis est pre mens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex, quas posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sea con clusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, it et 22). Ergo removete lapidem.
25. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet; quatriduanus enim est. Dicit ei Je sus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis glo riam Dei ? Quid est, videbis gloriam Dei ? Quia et pu tentem et quatriduanum resuscitat. Omnes enin. pec caverunt, et egent gloria Dei (Rom. m, 23): et, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Id. v, 20).
24. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam au disti me: ego autem sciebam quia semper me audis; aed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuh, lacrymavit, vocemagna clamavit. Quam diC. ficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed lamcn surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis I; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit li- ) gaiis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen jana foras processit. Quid significat ? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultas jaces: quando confileris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut excundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna Voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt eUn caelo (Matth. xvi, 19).
25. Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eia quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Juda is qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista perlata sunt.
26. Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus ? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebaut. Dicebant enim: Quid facimus ? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulcrunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores (Id. VIII, 12). Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.
27. Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nes cogi tatis quia expedit nobis I ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, aed cum esset pontifex anni illius, prophe lavit. Hic docemur etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anNi illius, cum Deus unum conatituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus succe deret. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vieibus ministrarent. Nam et de Zacliaria hoc dicitur: Factum eat autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini ( Luc. I, 8,9). Ilinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti (Exod. xxx, 7). Et forte etiam unum annum plures administrabant, quihus alio anno alii succedebant, ex quihus sorte exibat quis, ut incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non 'alitum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. loc Evangelista addidit: nam Caiphas de sola gente Judaeorum prophetavit, in qua erant oves de quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Sed noverat Evangelista esse alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. x, 46). Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nani neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum crediderant.
is. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judaeos, scd abiit in regionem juxta desertum, iti civitatem quae di cilur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si vellet, et palam Judaeis conversaretur, et nihil ei face. rent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem scelera - torum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent.
On this page