Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 50
Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. xi, f f. 55, 56, et cap. XII, f. i-ii.
i. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Domiuus dabit. Quandam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.
i. Proximum ergo erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia immincbat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius dici celebratione sanctificarentur. Sed ilia celebratio umbra erat futuri. Quid est, umbra futuri ? Propbelia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (laai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judxorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signalio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis extermina torem prohibere (Exod. XII, 22, 25): signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manel habitator: facile habent in fronte signum Christi, ei corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si eor nostrum habeat Christum habitatorem. H.rc dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judacorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.
3. Quaerebant ergo Jesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Jesum, sed bene. Illi quaerebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui currunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habcs enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam (Psal. xxxix, 15): isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit juga a me, et non eat qui requirat animam meam (Psal. cxu, 5). Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quxrebant1 ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum ?
4. Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi iit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Juda'is, uhi sit Christus. Utinain velint audire et appprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum nt indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem 1; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam ? Fidcin mitte, et tenuisti. Parentes tui tcnuerunt carne, tu lene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non pos- set. Sed quoniam verum est, qnod ait, Eccc ego t'o- biscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo.
5. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent harnines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.
6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta eat ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quxcumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentam nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, lides dicilnr. Quaerehas operari justitiam: justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Unge pedes Jesn; bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pau peribus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus nccessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus cst, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.
7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, injuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. n, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odorsumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus (HCor. i!, 14-16) ? Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire haec idonei estis?Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qtu per noa dignetur1 dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apo- stolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor alii. est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad martem ? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?
8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occidit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad hac quis ido neus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur 1 (nam fortasse ibi lateat1 altior intellectus, qui a me non potest pcnetrari); tamen quousque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mibi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur: tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti ? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.
9. Denique audiethic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc lecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miscr! bonus odor occidit te. Quare cnim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nubis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid ? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et locutos ha bens,et ea quae millebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto cxpor- Labat (a).
10. Ecce audite quia Judasiste non tunc perversus factus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existiniant tunc periisse Judam, quando accepit a Judaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium nume % rum Apostolorum implebat, apostolicam beatitodinem non habebat, ad imnginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. I, 26). Quid ergo voluit Dominus nos lor Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, I quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos tolcremus, nec corpus Christi dividamus ? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qua. liscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et nen sic judicatur furtum rei privataequomodo publicae: quanto vehementius judi. candus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam caenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli ? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibas bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, ju didum sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): judicium libi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mitlaris in paenam malorum.
it. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit locolos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patieuter tolert? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meas servet illud. Moriturum se denuntiavit.
12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habe bitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Ile autem non semper habebitis, quid sibi vult ? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis i Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo uon dixit, habebis; sed, habebitis ? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis t. Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominiis, Tibi dabo claves regni caelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in caelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in caelo (Matth. XVI, 19). Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut qum in terra ligantur, in caelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in caelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in caelo ligaturexcommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in caelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum cst, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in prac-. senti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed babebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum tria in paradiso (Luc. XXIII, i3). Si autem male versaris, videris habere in prasenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baplizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper babebis.
13. Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitia. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam seeundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilemetinvisibilem gratiam, impletur quod ab co dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consum mationem saeculi (Matth. xxviu, 20). Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judxis prehensus est, quod ligno co.fixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, nQn semper habebitis vobiscum. Quare ? Quoniam conversalus est secundum corporis praesentiam quadraginta dicbus cum discipulis suis, eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum (Act. i, 3, 9, 10), etnon est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia majestatis. Alter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit cnim illum Ecclesia secundum prasentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est.
14. Caetera quae pauca remanent, audiamus: Co gnovit ergo turba multa ex Juda is quia illic est; et veverunt, non propter Jesum tantum. sed ut Lazarum videret, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut nun possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invencnint videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. 0 stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare poluit mortuum, nOli posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid aufere batis Domino potestatem ? Si aliud vobis vidctur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum,etscipsum suscitavit occisum.
On this page