Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 75
Deeo quod ait Jesus, non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, etinanifestabo ci meipsum. Cap. xiv, y. 18-21.
1.Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani pupilli sunt. Illud enim graecum ejusdem rei nomen est, hoc latinum Dam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adjutor (Psal. ix, 14), graecus babet orphano. Quamvis ergo non Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum aCTectum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non re linquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. IX, 15). Quis autcm sponsus, nisi Dominus Cbristus?
2. Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Quid enim? tunc eum videliat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi cos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto, Quem mundus accapere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum ? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat hominem, noH videbat Deum; videbat indonientum, non videbat indutum. Sed quoniam post re surrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modi. cum, et mundus me jam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis.
3. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis ? Cur de prasenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurreetio, praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam sacculi dilTertur in linem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter breviterqne promisit. Quia ego, inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille vivit, idcoetnos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21 et 22). Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi-per Christum. Quia non I viximus, mortui sumus: quia vixit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et vitam per nos babere possumus.
4. In ilio die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum. in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enini erit ulpossumus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo: sed boc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus; quamviset nunc credendo noverimus, sed quod contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, Id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: perfidem enim ambulamus, non per speciem, (II Cor. v. 6). Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan, III, 2). Nain si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum eat propter peccatum, spiritus autem vita est propter justi. tiam (Rom. VIII, 10). Quia veroel nos etiam tunc in illo sumus, satis ostendit, ubidicit: Ego sum vitis, vos palmites (Joan. xv, 5). In illo ergo die, quando vive mus ea vita qua mors absorbebitur,cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quodetnunc inchoatum est jam per ipsum, ut sit in nobisetnos in ipso.
5. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille eat qui diligit me. Qui habet in memoria,etservat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquil, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit in. fructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; ei ego diligam eum, et ma nifestabo ei meipsum. Quid est, dilignm? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre dili. geret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem 2 mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videhimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus.
On this page