Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 81
De ce quod ait, Mancle in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Cap. xv, f. 4-7.
i. Vitem se dixit esse Jesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem: unde jampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de scipso qui est vitis, et de suis palmitibus hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in nobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vilis est in palmilibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere ' Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.
i. Denique adjungit et dicit: Sicut palmea non po test ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit humilium, ora.obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Eccc cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Dcum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem (II Tim. III, 8), qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod justi sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto clationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex se metipso facit justitiam: hoc est altum dationis vestrac. Sed veritas contradicit, et dicit, Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite. nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate jactamini. Haec sunt inania praesumptionis. vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis vestrae.
3. Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas adjungat et dicat: Ego sum inquit, vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a scmetipso palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere;. sed, nihil potestis facere. Sive ergo parurn, sive mullum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit et vixerit de radicc, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferrc. Quamvis autem Christus vitis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam pal mitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Verum quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors iir potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, ei ardet. Ligna itaque vilis tanto sunt contemptibiUora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si rnanserint: denique, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dom:nus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur (Ezech. xv, 5). Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis; si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit.
4. Si manseritis in me, inquit, et verba mea iti vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute ? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De man. sione namque hujus saeculi uobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba ejus tu nobis Inanent, quodcumque volucrimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod bhabent verba ejus quae manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba ejus. Nam utique ad verba ejus pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus, Puter noster, qui es in coelis (Matth. vi, 9). Ab hujus orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quid quid petiermus, fiet nobis. Tunc enin dicenda sunt verba ejus in nubis manere, quando faciinus quae praecepit, et ditigimus quae promisit: quando nutent verba ejus manem in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vile, quia vitam nun attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est, Et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea (Psal. CII, 18). Multi enim memoria re-. tinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attin guut quodammodo, non cohaerent: et ideo iNis non erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia. sic insunt cis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut judicentur ex eis.
On this page