Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 82
De eo quod Dominus dicit, In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis; usque ad id. .Et maneo in ejus dilectione. Cap. xv, f. 8-10.
1. Magis magisqne Salvator gratiam, qua salvamur discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit; clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sive glorificatussive clari fcatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum cst, quod est δοξάζειν. Δόξα enim quae graece dicitur, laliue gloria e st Quod ide o commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus justificatus eat, habel gloriam, sed non ad Deum (Rom. iv, 2). Ilac est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide justificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur quoniam palmes, sicut jam superius dixi, non potest ferre Fructum a semetipso (Tracl. 81, n. 2). Si enim in boc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non huc gloriae nostrae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et idco in hoc non nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum dixisset, Src luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. v, 16). In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferatou., et efficiamur Christi diseipuli. A quo officimur, nisi ab illo eujus misericordia praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 10).
I. Sicat dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera booa. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6) ? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur ? Apertissime hoc in Epistola sua idem iste evangelista dixit: Noa dili gamus Deum, quoniam ipse prior dilexit not (I Jean. iv, 19). Quod autem ait, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostras et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua inediator Dei et hominum est bomo Christus Jesue (I Tim. II, 5). Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos I. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in boc glorificatur Pater, ut Iructum afferamus in vive, hoc est in Filio, et elUdamur ejus discipuli.
3. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit ? Unde enim praecepta servet non habel, qui non diligit. Qnod ergo ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non uude dilectio generetur, sed uide monstretur. Tanquam diceret, Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mca scrvabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod cum diligat, si ejus praetepta non servat. Nam in tantum cum diligimus, ill quantum cjus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait, .Inete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua cum diligimus, an qua ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe, Et ego dilexi vos; cui ve: bo continuo subjunxit, Manete in dilectione mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo, Manete in dilectione mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, msi, ex boc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius ejus praecepta servamus; sed nisi nos diligat, praecepta ejus servare non possumus. Haec est gratia qu:e humilibus patet, superbos latet.
4. Sed quid illud est quod adjungit: Sind et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione Utique etiam hic hanc dilectionem Patris inteltigi voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre, Maneo in ejus dilectione, illa scilicet accipicnda est qua dilexit eam Pater. Sed numquid et hic gratia intelligenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratin, Don natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est ? Ita sane. Nam dicendo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi VOl, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominom, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Cbristos Jesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur, Et Jesus profi ciebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam, Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit major, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita ejus cuncta coeperunt. Manet ergo Filias in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est ejus (Psal. III, 4), Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternos: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est,ethabitavit in nobis (Joan. I, i, 14).
On this page