Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 80
De eo qnod dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; usque ad id, Jam vos mundi estis propter sermonem qucm locutus sum vobis. Cap. xv, ℣. 1-3.
1. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra ejus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. II, 5). Unius quippe naturae sunt vitis et palmiles: propter quod cum esset Deus, cujus naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cu;us et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut adderet ver, hoc ad cam vitem retulit, unde ista similitudo translata cst? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatcm; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera hujusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis uera, ab illa se utique discernit cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudi nem, vitis aliena (Jerem. II, 21)? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut iaceret uvam, fecit autem. spinas (Isai. v, 4)1
i. Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vilis ? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quodait, Pa ter major me est (Joan. XIV, 28): secundum autem id quod ait,Ego et Pater unum sumus (ld. x, 30), et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est (Id. i, i, 14) quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afierant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Jam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui cLiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adjumentum; sed non de suo: Quia sine tne, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confientes: Quid autem eat Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos (δι ὢν) credidistis, et uni cuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut umcuique Dominus dedit: non itaque de suo. Jamvero quod scquitur, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 5 7); non per illos, sed per seipsum facit: excedit boc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nee omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Jam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus affecrat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Uhi i si dixerimus quia peccatum non habcmus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non cst: si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitatei (I Joan. 1,8,9): mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.
3. Jam vos mundi estis propter verbum quod loculus sum vobis. Quare non ait, inundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua ? Accedit verbum ad elementum, et fil Sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, scd est mundus totus (Joan. XIII, 10). Unde ista tanta vir tus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non qnia dicitur, sed quia creditur ? Nametin ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. lloc eat verbum fidei quod praedicamus ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 8-10). Unde in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum (Act. xv, 9): et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma salvos facit; non caritis depositio sordium, sed conscientia bonae interrogatio (l Petr. III, 21). Hoc est verbum fidei qnod praedicamus': quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, cl vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eum lavacro aquae in verbo (Ephes. v, 25-26). Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribuerelur elemento, nisi addercLur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem I, offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam,etore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait, Jam vos mundi eatis propter verbum quod locutus sum vobis.
On this page