Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 83
In haec verba, Haec locutus sum vobis, ut gaudiunl meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Cap. xv,; ℣ii, 12.
i. Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis suis, Haec loculus sum vobis, ut gaudium meum in vobis ait, et gaudium vesirum impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi qnod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi ejus habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis partem mecum (Id. XIII, 8). Gaudium ergo ejus in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa csl1 et gaudium nostrum. Sed de bac ille etiam ci aeternitate gaudebat. quando nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. 1, 4). Nec recte possumus dicere quod gaudium rjus plenum non crat: non euim Deus imperfecte aliquando gaudcbat. Sed illud cjus gaudium in nobis non orat: quia nec nos in quibus esse posset jam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus, In ipso autem semper erat, qui noe suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Proinde gaudium jamperfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et pracdestinandogaudcbat: nequeeniu) ullus in illo rjus gaudio mctusesse poterat,nc forte non fieretquod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id faccre coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium ejus, quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei bcatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit major ex nobis. Gaudium igitur ejus de salulc nostra, qnod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, caepit esse in nobis quando vocavit nos; et boc gaudium merito nostrum dicimus, quoetnos bcati futuri sumus: scd hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perscverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce ende dictum existimo, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium neatram impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis.
2. Hoc est, inquit, praeceptum mewn9 ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur, quod est ἐντολή Jamvero istam sententiam et antea dixcrat, de qua me vobis, ut potui, disputasse meminisse debetis (Supra, Tract. 65). Ibi enim sic ait, Mandatum norum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Hujus itaque mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi, Mandalum, inquit, nonum do vobis; hic autcm, Hoc est, inquit, mandalum meum: ibi, tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam non sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus.
3. Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei ? Numquidnam solum cjus de ista dilectione mandatum cst, qua diligimus invicem ? Nonne est et aliud majus, ut diligamus Deum? Aut vcro de sola Deus nobis dilectione mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria hae: major autem horum charitas (I Cor, XIII, 13). Etsi in charitate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; major tamen dicta est esse, non sola. Dc fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis cnunierando sufficere? Sed intucamur quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis charitas (Ront. XIII, 10). Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit (Jacobi II, 19), ncc diligit: nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi neressario fides et spes :etubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Dcum, quomodo diligit proximum tanquam scipsum; quandoquidem non diligit et scipsum? Est ' quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam (Psal. x, 6). Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos inviccm diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus': quoniam quidquid est a!iud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectionc qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut discerneretur, adjunctum est, sicut dilexi vos, Utquid enim diligit nos Christus, nisi ut regnarc possimus cum Christo ? Ad hoc ergoetnos invicem diligamus, ut dilcctionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus: pauci sc propterea dilisunt, ut sit Deus omnia ill omnibus (ICor. xv, 28).
On this page