Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 4
Ab eo quod scriptum est, Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes, etc., usque ad id, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, etc. Cap. I, f. 19-33.
i. Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime no. stis, quoniam Joannes Baptista quanto praeclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed judicis sui, quem tanquam praeco praibat. Itaque Prophetis praecedentibus praenuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et praesens. Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnatorem suum.
i. Sed qui primo venit occultus, quia venit humi- Jis, numquid deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus ? Audistis modo Psalmum: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Siluit ut judicaretur, non silebit cum coeperit judicare. Non diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus; nec diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit? Interroga Isaiam: Sicut ovis ad occisionem ductus est, el sicut agnus coram eo qui se tonderet i, fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet autem manifestus, et non silebit. Quomodo manifestus ? ignis ante eum proeibit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Tempestas illa tollere habet totam palcam de area, quae modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. Modo antem tacet: tacet judicio, sed non tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae, quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum ? In bis enim omnibus Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut non moneat. Veniet antem praeclarus in vindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et praesens occultus erat, oportebat ut con. temneretur. Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur: si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit.
3. Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lueernam sibi aceendit unde videretur. Ipsa lucerna Joannes erat (Joan. v, 35), de quo jam multa audivistis: et praesens lectio Evangelii, verba Joannis continet, primo, quod pracipuum est, confitentis quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia erat in Joanne, ut posset credi Christus: et in eo probata est humilitas ejas, quia dixit se non esse, cum posset credi esse. Ergo, Hoc est testimonium JoanniS, quando miserunt Judoei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad cum, ut interrogarent eum, Tu quis es? Non autem mitterent, nisi movcrenlur excellentia auctoritatis ejus, quia ausus est baptizare. Et confes sus est, et non negavit. Quid confessus est? Et con fessus est, Quia non sum ego Christus.
4. Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu? Noverant cnim quia praecessurus erat Elias Christum. Non enim alicui incognitum erat nomen Christi apud Judaeos. Istum non putaverunt esse Christum: non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tanquam in humilem lapidem). Lapis enim jlle adhuc parvus erat, jam quidem praecisus de monte sine manibus: sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidcm praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit universam faciem terroe ( Dan. II, 34, 55 ). Videat ergo Cbaritas vestra quod dico: Christus ante Judaeos jam praecisus erat de monte. Moutcm regnum vult intelligi Judxorum. Sed regnum Judaeorum non impleverat universam facicm terrae. Inde praecisus est ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus. Et quare sine manibus? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum. Jam ergo erat lapis ille praecisus sine manibus, ante oculos Judaeorum: sed humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem terrae. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in illum tanquam in lapidem: et factum est in eis quod scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum, con quassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos (Luc. xx, 18). Primo super humilem cccidcrunt; excelsus super illos venturus est: sed ut cos venturus excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. Offenderunt in cum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati: venie! excelsus,etconteret eos. Sed ignoscendum est 1 Judaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creverat. Qualcs sunt illi qui in ipsum montem offenderunt ? Jam de quibus dicam cognoscitis. Qui negant Ecclesiam loto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus est ille lapis dum cresceret. Caeci Judaei non viderunt humilem lapidem: quanta caecitas est non videre montem?
5. Ergo viderunt humilem, et non cognovcrunt. Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille, quo major nemo surrexerat in natis mulierum, dixit, Non sum ego Christus. Dictumque illi est, Numquid tu ca Elias ? Respondit, non sum. Christus enim praemittit ante se Etiam: et dixit, Non sum, et fecit nobis quoestionem. Timendum est enim ne minus intelligentes, contraria putent Joannem dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Jesus Christus in Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi die scipuli: Quomodo ergo dicunt Scriboe, id est periii Le gis, quia Etiam oportet primum venire? Et ait, Dominus: Elias jam venit, et fecerunt ei quae voluerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes Baptista ( Matth. xvn, 40 13, et xi, 11-14). Dominus Jesirs Christus dixit, Elias jam venit, et ipse est Joannes Baptista: Joannes autcm interrogatus sic se confessus est Etiam non csso, quomodo nee Christum esse. Et utiqne sicut verum confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nee Etiam se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis judicis? Absit ut praeco mentiatur: hoc eniin loquitur quod audit a judice. Quare ergo ille, Non sum Elias: et Dominus, Ipse est Elias ? Quia in eo Dominus Jesus Christus praefigurare voluit futurum adventum suum, et hoc diccre, quia in spiritu Eliae erat Joannes. Et quod erat Joannes ad primum adventum, hoc erit Elias ad secundum ad. ventum. Quolnodo duo adventus judicis, sic duo pr:e- cones. Judex quidem ipse, praecoues autem duo: non duo judices. Oportebat enim judicem primo venire ju - dicandum. Misit ante se primum praeconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias, quod in primo Joannes.
6. Namque intendat Charitas vestra quam verum dicam. Quando conceptus est Joannes, vcl potius quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit, praecursor Altissimi, in spiritu etvirtute Eliae (Luc. I, i7). Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Elice. Quid est, in spiritu et virtute Elioe? In codem Spiritu sancto vice Elias. Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Joan- Des primo advenlui fuit. Recte ergo modo Joannes proprie respondit. Nam Dominus figurate, Elias ipse est Joannes: iste autem, ut dixi, proprie, Non sum ego Elias. Si figuram praecursionis advertas, Joannes ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum, hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personae interroges, Joannes Joannes, Elias Elias; Dominus ergo ad praefigurationem recte, Ipse est Elias: Joannes auLon recte ad proprietatem, Non sum Elias. Nee Joannes falsum, nec Dominus falsum: nee praeco falsum, nec Judex falsum; sed si intelligas. Quis autem intelliget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, etcognovcrit celsitudinem judicis. Nihil cnim humilius ipso praecone. Fratres mei, nullum tantum mcrilum Joannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset lallerc homines, et putari Christus,etIraberi pro Christo (tantae enim gratiae tantaeque cxcellentiae fuit), confessus est tamen aperte, et dixit, Non sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Jam si diceret, Elias sum; ergo jam in secundo adventu adveniens Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur. Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias. Sed observatc humilem, ante quem venit Joannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita complevit: Ipse cst Joannes Baptista qui venturus cst. Ipsa praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc Elias per proprietatcm Elias crit, nunc per similitudi nem Joannes erat. Modo Joannes per proprietatem Joannes, pcr similitudinem Elias est 1. Ambo praeco- Des sibi dederunt similitudines suas, et tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus judex, sive illo, pra'cone praecedente, sive illo.
7. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non. Et dixerunt ei: Propheta es tu ? Et respondit ? Non. Dixerunt ergo ei: Quis es tu ? ut respon sum demus his qui miseruut noa. Quid dicis de teipso i Ait: Ego vox clamantis in deserto. Isaias illud dixit (lsa., XL, 3). In Joanne prophetia ista impleta est, Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis? Dirigite viam Domini, rectas facile semitas Dei nostri. Non vobis videtur praeconis esse dicere, Exite, facile viam? Nisi quod praeco Exite dicit: Joannes dicit, Venite. A judice repellit praeco, ad judicem vocat Joannes. Imo vocat Joannes ad humilem, ne judex sentiatur excel sus. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Non dixit, Ego sum Joannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc vocor, Vox clamantis in deserto, Dirigite viam Domino: ego sum ipsa prophetia.
8. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisoeis: id est, ex principibus Judaeorum. Et interrogaverunt, et dixe runt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? Quasi audaciae videbatur esse baptizare, quasi, In qua persona? Quaerimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse: quaerimus ne forte praccursor illius sis, quia novimus anie Christi adventum venturum esse Eliam; negas te esse: quaerimus ne forte aliquis multum praeveniens praeco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem; nec pro phetam te esse dicis. Et non erat propheta Joannes: major erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid existis in desertum videre ? Arun dinem vento agitari. Utique, Non vento agitari, subaudis; quia non hoc erat Joannes, quasi qui a vento moveretur: qui euim a vento movetur, circumflatur omni spiritu seductorio. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Vestiebalur enim Joanpes asperis, id est, tunica facta de pilis cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non ergo existis vidcre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis videre ? Prophetam ? Ita dico vobis, major quam propheta hic (Matth. XI, 7,8, 9): quia prophetae longe ante pranuntiaverunt, Joannes praesentem demonstrabat.
9. Quid ergo tu baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, et dixit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum sletit quem vos nescitis. Humilis enim non videbatur, et propterca lucerna accensa est. Videte quomodo dat locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante me factus est. Sicut jam diximus, id est, antepo situs est mihi. Cujus ego non sum dignus ut solvam coni giam calceamenti ejus. Quantum se abjecit? Et ideo mul tum elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde debet videre Sanctitas vestra, quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret, Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent bumiliari, qui dicunt: Nos baptizamus, nps qnod damus nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille dicit, Non ego, sed ille: illi dicunt, Nos (a). Non est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenli ejus: quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se diceret, et sic dicerct, Ille venit post me, qui ante me factus est, cujus tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset. Quando autem nee ad hoc dignum se dicit, vere plenus Spiritu sancto crat, qui sic servus Dominum agnovit,etex servo amicus fieri meruit.
10. Hoec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad set et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peCcatum mundi. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Jam intendite 1, contra quos superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant nati haeretici, et jam ostendebantur: contra illos cla. mabat tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit ille ? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An non et ipse innocens ? Sed quis innocens ? quantum in nocens ? Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua canta! gemens David: Ego in iniqui tate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit ( Psal. L, 7). Solus ergo ille Agnus, qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est; quia non de mortalitate conceptus est: nec eum in peccatis mater ejus in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et fide susce pit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
ii. Nostis quia quidam homines dicunt aliquando; Nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus peccato ? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit praesumptio hominibus in homines: non transmigret passer in montes, in Domino confidat (Psa.. x, 2);etsi levat oculos in montes, unde veniet auxilium ei, intelligat quia auxilium ejus a Domino, qui fecit caelum et terram (Psal. ciI, 4,2). Tantae excellentiae Joannes, dicitur ei, Tu es Christus ? Dicit, Non. Tu es Elias ? Dicit, Non. Tu es propheta? Dicit, Non. Quare ergo baptizas? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic eat de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit, quia posterius natus est: ante me factus est, qnia praelatus est mihi: prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
12. « Et ego nesciebam eutn, dixit: sed ut manifestaretur Israeli, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens, Quia vidi Spiritum de coelo descendentem quasi, columbam, et mansit super eum: et ego nesciebanJ cum, sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super qucin videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto: et ego v idi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. > Intendat modicum Charitas vestra: Joannes quando didicit Christum ? Missus est enim ut baptizareL in aqua. Quaesitum est quare? Ut manifestaretur Israeli, dixit. Quid profuit baptismus Joannis? Fratres mei, si profuit aliquid, et modo maneret, et baptizarentur homines baptismo Joannis; et sic venirent ad baptismum Christi. Sed quid ait ? Ut mani festaretur Israeli: id est, ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, venit baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Joannes, in aqua peenitentiae parare viam Domino, non existeus Dominus: at ubi cognitus est Dominus, superfluo ei via parabatur; quia cognoscentibus se ipse factus est via: itaque non duravit diu baptismus Joannis. Sed quomodo demonstratus est Dominus? Humilis; ut ideo acciperet baptisma Joannes, in quo baptizaretur ipse Dominus.
13. Et opus erat Domino baptizari ? Et ego interrogans cito respondeo: Opus erat Domino nasci ? opus erat Domino crucifigi ? opus erat Domino mori ? opus erat Domino sepeliri ? Si ergo tantam suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus ? Et quid profuit quia suscepit baptismum servi ? Ut tu non dedignareris suscipere baptismum Domini. Intendat Charitas vestra. Futuri erant aliqui in Ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. Fit eniin ali quando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu, valefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat, distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra inultos fideles. Timendum est huic ne dicat apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittantur: Quid plus accepturus sum? Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli: cogitans fideles aut conjugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit jam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui jam baptizatus est, dedignetur venire ad Baptismum, dicens, Hoc sum accepturus quod habet ille et ille; et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acceperunt inferiores, quia jam videtur ipse sibi melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam invitaret Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, venit ipse ad baptismum servi sui; rt cum ipse non haberet quod ei dimitteretur, nec quod in ilo lavaretur, suscepit a servo baptismum; et tanquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac dedignantem torte accipere cum idiotis unde ci possit salus venire, et quasi dicens: Quantum te extEndis ? quantum extollis ? quanja est cxcellentia tua ? quanta gratia tua ? major potest esse quam mea ? si ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum ? si ego suscepi baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari ?
14. Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex necessitate alicujus vinculi peccati Dominus veniebat ad ipsum Joannem; sicut dicunt alii evangelistae, cum ad illum veniret baptizandus Dominus, ait ipso Joannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et quid ei ipse respondit ? Sine modo; impleatur omnis justitia (Matth. III, 14, 15). Quid est, impleatur omnis justitia ? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus ? Quid est, impleatur omnis justi tia ? Impleatur omnis humilitas. Quid ergo ? non erat suscepturus baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a servis malis? Intendite ergo. Baptizato Domino, si propterea baptizavit Joannes, ut in ejus baptismo Dominus ostenderet humilitalcm, nemo alius baptizaretur baptismo Joannis? Multi autem baptizati sunt baptismo Joannis; baptizatus est Dominus baptismo Joannis, et cessavit baptismus Joannis: inde jam missue est in carcerem Joannes; dein ceps Demo baptizatus invenitur illo baptismate. Si ergo propterea venit et Joannes baptizans, ut Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo, nos non dedignarcmur suscipere a Domino; Dominum solum Joannes baptizaret ? Sed si solum Dominum Joannes baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi: quasi baptismate Joannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate autem Christi genus humanum. Intendat Charitas vestra. Baptismate Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis terrarum, et baptizator usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua parte comparari Christo, cujus se Joannes dixit indignum solvere corrigiam calceamenti ? Si ergo ille Christus tantae excellentiae homo Deus, solus baptizaretur baptismo Joannis, quid dicturi erant homines ? Qttalem baptismum habuit Joannes? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum: vide, quia solus Christus meruit baptizari Joannis baptismo. Atque ita major videretur baptismus servi, quam baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Joannis, ne melior baptismus videretur Joannis quam Christi; baptizatus autem et Dominus, ut Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini: ad hoc ergo missus erat Joannes.
15. Sed noverat Christum, au non noverat? Si non noverat, quare dicebat quando venit ad fluvium Christus: Ego a te debeo baptizari ? hoc est, Scio qui sis. Si ergo jam noverat, certe tunc cognovit quando vidit columbam descendentem. Manifestum eat quia columba non descendit super Dominum, nisi postea quam ascenditab aqua baptismi. Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt coeli, et vidit super cum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et antequam baptiLarctur Dominus, dixit illi Joannes, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? ante, illum noverat, cui dixit, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari ? quomodo ergo dixit, « Et ego ne sciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille milii dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? > Non parva- quaestio est, fratres mei. Si vidistis quaestionem, non parum vidistis: soperesL ut ipsius solutionem Domi nus det. Tamen illud dico, si vidistis quaestionem, non est parum. Ecce positus est Joannes ante ocntos vestros, stans ad fluvium Joannes Baptista; ecce venit Dominus adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi vocem Joannis, Tu ad me venis ? ego a te debeo baptizari; ecce jam cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus ascendit ab aqua, aperiuntur coeli, descendit Spiritus, modo illum cogno scil Joannes: si modo illum cognoscit, quid dixit antea, Ego a te debeo baptizari? Si autem non eum modo cognoscit, quia jain noverat eum, quid est quod dixit, < Non noveram eum; sed qui me misit bapti zare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem saper eum sicut Columbam, ipse est qui baptizat in Spirito sancto? >
16. Fratres, ista quaestio si hodie solvatur, gravat vos, non dubito, quia jam multa dicta sunt. Sciatis autem talem istam quaestionem esse, ut haec sola per imat partem Donati. Ad hoc dixi Charitati vestrae, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nohis et vobis, ut et nobis det Dominus digna loqui,etvos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini differre. Sed boc breviter dico inierim, donec solvatur: interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine inimicitiis; et vo biscum quaerite, et alios interrogate, et dicite, Hanc quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non solvatur, putate me proposuisse quod me movet: movcor enim multum. Dicit Joan- Des, Ego a te debeo baptizari; tanquam Christo cogn!to. Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat, Ego a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est ergo quod dicit, Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam, ipse eat qui baptizat in Spirilu sancto ? Quid dicturi sumus ? Quia non scimus quando venerit columba ? Ne forte ibi lateant , legantur alii evangelistae, qui planius illud dixerunt: et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti suut caeli, et vidit Spiritum descendentem (Matth. III, 16, Marc. i, 10, et Luc. III, 21 et 22). Si jam baptizatum cognovit, venienti ad baptisma quomodo dicit, Ego a te debeo baptizari ? Hanc vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequama me audiatis, alicui vestrum priori eam revclet. Tamen, fratres, hoc sciatis, qnia per istius quaestionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus volantibus, si frontem habeant, omnino non habebant: omnino eorum ora claudentur.
On this page