Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 88
De co quod nit Jesus, Mementote sermonis moi, etc., usque ad id, Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qni misit DIC. Cap. xv, ) f. 30, 21.
I. Exhortans Dominus servos suos ad mundi odia perferenda paticnter, nullum majus cis et melius quam de seipso proponit exemplum: quoniam, sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod iitique si facimus, ipso adjuVante facimns, qui dixit, Sine me nihil potestis facere. Dcnique quibus jam dixerat, Si odit vos mundus, sci tote quia me priorem vobis odio habuit:etnunc in eo quod audistis, cum legeretur Evangelium, Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi vobis, Non est ser vus major domino suo: si me persecuti :rint, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Dicendo autem, Non eat servus major do. mino suo, nonne evidenter ostendit quemadmodum Intelligere dcbeamus quod superius dixerat, Jam noM dico vos servos (Joan. xv, 5; XVIII, 15)? Ecce cnim eos servos dicit. Nam quid est aliud, Non eat servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos perse quentur ? Manifestum est igitur illum servum (a), qui non manet in domo in aeternum (Id VIII, 35), illum pertinentem ad timoreM quem foras charitas miuit (I JoaM. iv, 18), esse intelligendum, ubi dicluin est, Jam non dico vos servos: hic autem uhi dicitur, Non eat servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur, illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui pemranet in saeculum saeculi (Psal. XYIII, 10). llic enim servus est aHditurus, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matlh. XXV, 21).
2. Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eun qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae dixit, odio habebunt scilicet, et perse. quentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non servarent eorum, nee tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur: non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam, me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, idco non ser vabunt? Haec enim omnia fa cient vobis propter nomen rneum: nou vestrum, sed meum. Tanto igitur miscriores qui propter hoc nomcn ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit, Beati qui pcrsecutionem patiuntur propler justitiam (Matth. v, 10). Hoc est enim propter me, vel propter nomen meum: quia, sicut Apostolus docet, Factus est nobis sapientia a Deo, el justitia, et sanctificatio ,etredemptio; ut quemadmodum scriptum eat, Qui gloriatur, in Domino glorictur (I Cor. I, 30 et 31). Faciunt quippe ista mali malis; sed non propter justitiam: et ideo miscri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis: ubi etsi faciunt isti propter justitiam, non tamen illi propter justitiam patiuntur.
3. Sed dicit aliquis: Si mali quando persequuatur bonos propter nomen Christi, propter justitiam boni patiuntur, profecto propter justitiam haec cis mali fa ciunt; quod si ita est, ergo et quando boni malos propter justiliam persequuntur, propter jusliliam etiam mali patiuntur. Si enim possunt mali persecutionem facere bonis propter nomen Christi, cur non possunt mali persecutionem pati a bonis propter nomen Christi; et quid est, nisi propter justitiam ? Nam si non propter quod boni faciunt, propter hoc mali patiuntur; quia faciunt boni propter justitiam, patiuntur mali propter injustitiam: nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt mali propter injustitiam, paliunLur boni propter justitiam. Quomodo ergo eiit verum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum; cum illi non propter nomen Christi faciant, id cst, nou propter justitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si eo modo intelligamus dictum, Haec omnia (acient vobis propter nomen meum, ul totum referatur ad justos; tanquam dictum sii, Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum: ut hoc sit, facient vobis, quod est, patiemini ab cis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tanquam diceret, propter nomen meum quod in vobis oderunt; ita potest accipi, et propter justitiam quam in vobis oderunt1: ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter justitiam facere, quam diligendo pel'sequuntur malos; et propter ini- (quitatem, quam oderunt in ipsis malis: ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatemquae in illis punitur, et propter justitiam quae in eorum poena exercetur.
4. Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis; sicut impii reges et judices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, <a adulteros, et quoscumque malcficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant; quomodo intelligendum est quod ait Dominus, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret ( Joan. xv, 49). Neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri: nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in cis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intelligitur in malis atque hnpiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocct; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis cousceleratis favet. Ergo, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ila dictum est, propter qucd vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt: quia et hoc in vobis dum persequuntur, oderunt. Et addidit: Quia nesciunt eum qui misit me. IIoc secundum eam scientiam dictum intelligendum est, de qua etalibi scriptum est, Scire autem te, sensus est con summatus (Sap. VI, 16). Hac quippescientia qui sciunt Patrem a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus; quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo.
On this page