Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 87
De eo quod dicit Jesus, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; usque ad id, Sed ego elcgi vos de mundo; propterea odit vos mundus. Cap. xv, f 17-19.
1. In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixcrat Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posut vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det DO bis. De quibus verbis jam nos quod Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc uiique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos ut fructum alTeramus, boc est, invicem diligamus: quem fi uctuni siue illo habere non possumus, sicut palmites facere siue vite nihil possunt. Charitas ccgo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (l Tim. i, 5). Hac diligiinus invicem, hac diligimus Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes Deum. Diligit enim unusquisque proximum tanquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, uon diligit seipsum. In his enim duobus prae-- ceptis charitatis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40): hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit, Fructus, inquit, spiritus charitas est: ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et rcligata contexuit, quae sunt, "gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia" (Galat. v, 22). Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudct? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo , nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis honus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem opcratur? Quis militer mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet ande turpatnr, nisi diligat unde honestatur ? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera borna, et quae non potest haberi sinc caeteris bonis, quibus homo effecitur bonus.
2. Pro hac autem dilectione patienler debemus etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sud plurimum nos de scipso Dominus consolatur, qui cum diXisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adjecit, atque nit, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra vertiCem extollit ? Rccusas esse in corpore si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inqnit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19). Itemque illud: Non venit Filius hominis ut judicet mun dum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 1G). Et in Epistola sua Joannes ait: Advocatum habemus ad PatreM, Jesum Christum justum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi (I Joan. II, 1 et 2). Totus ergo mundus Ecclesia est, et lotus mundus odit Ecclesiam. Mundns igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.
3. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad vasa ir.c, quae perfecta sunt ad perditionem (Rom. IX, 21-23). Denique cum dixisset, Si de mundo esse tis, mundus quod suum erat diligeret; continuo subje cit, Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non nieritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligcret, non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae saU vae factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gracia jam non eat gratia (Rom. xi, 5 et 6).
4. Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemptionis; drligil se utique falsa dilectione, nun vera. Proinde falso se di ligit, et vere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit: et rursus odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit vitium: odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Uude nos quoque illum diligcre et prohibemur, si recte intelligimus, et jubemur: prohibemur scilicct, ubi nobis dicitur, Nolite diligere mundum (1 Joan. II, 15); jubemur autem, ubi nobis dicitur, Diligite inimicos vestros (Luc. vi, 27). Ipsi sunt mundius qui nos odit. Ergoetprohibemur diligere in illo quod ipse diligit in scipso; et jubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei scilicct opificium, et diversas bonitalis suae consolationes. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, jubemurque diligere naturam, cum ipse in se diligat vitium, oderitque naturam: ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse-
On this page