Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 89
De eo quod dicit Dominus, Si non venissem, et locutus eis fuissem; usque ad id, Qui me odit, et t'a- trem rncum odit. Cap. xv,; f. 22, 23.
i. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Dc quibus autem hoc dixcrit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab co quod dixerat, Si mundus vos odit, scilote quia me prio rem vobis odio habuit: nunc vero quod addidit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, Judaeos Odtendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. Do his enim dicit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum ser vaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me; bis enim verbis et ista subjungit, Si nou venissem, et locutus eia fuissem, peccatum non haberent. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Judaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus; imo vero non in eis solis, sed bos quoque ad eumdem mundum perlinere monstravit. Quid est ergo, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ? Numquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad cos in carne venisset ? Quis hoc vel stultissimus dixerit f Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc cst enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: boc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in cum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tanq uam et ipso caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in ritam, quibusdam vero odor mortis in mortem (II Cor. II, 16).
2. Sed quod adjunxit, atque ait, Nunc autem excu sationem non habent de peccato suo, potest movcre quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus. nee loculUS est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propter... ea istos non habere, quia venit et locutus est eis ? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere iIlos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquilur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait, Qui vos recipit, me recipit (Matth. x, 40): et, Qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ?
5. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium ejus audirent, vitae hujus fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint hahere hanc excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt: et quicumque in Lege pec caverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, judicabuntur; uon solum nihil adjuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam p!us gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege peribunt.
A. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius vidctur sonuisse quod dictum est, per Legem judicabuntur, merito qaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud judicari per Logem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia ncque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi acciperc noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum fatentur (ld. VII, 42); sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare nou possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine L ge sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem judicabuntur, sic accipiendum est tanquam dixerit, non peribunt; qnod mirum si ila est. Neque enim de infidelibusetfidelibis erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Judaeis: qui certe utrique nisi in co Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat (Luc. xix, 10), ad perdilioncm sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius pcrituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim pcrire Deo dicilur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per suppliciutu se.. paratur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccator um; quae quomodo se habeat, altius judicat sapientia divina, quam conjectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere, Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt judicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.
5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum ndil. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odissc quem nescit? Et utique antequam diceret, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum noi haberent, dixerat discipulis suis, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt ? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia ejus Palrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adjuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est jam claudenda, nunc non potest.
On this page