Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 94
De eo quod dicit Jesus, Haec autem vobis ab initio non dici, quia vobiscum eram; usque ad id, Si autein abicro ,mittam cum ad vos. Cap. xvi, f. 5-7.
I. Cum Dominus Jesus praedixisset discipulis suns persecutiones quas passuri fuerant post ejus absces- Slim, subjunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad cum qui me misit. Ubi primum videndum cst, utrum cis futuras non praedixerit ante passioncs. Sed alii tres evangelistae satis cum praedixisse isti demonstrant, antequam ventum esset ad coenam (Matth. XXIV, 9; Marc. xm, 9-13, et Luc. xxi, 12-17): qua peracta secundum Joannem isia locutus est, ubi ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eran. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi cum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est, Hwc autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii se cundum Matthaeum, qui haec cis a Domino non solum cnm jam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodccim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur (MattA. x, 17)? Quid sibi ergo vult quod hicaii, Hac autem volis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab milio eis non dixit, quia cum ipsis erat ?
t. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis crat, quia ejus praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cam inimici Judxi absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam charitas omnia tolerat (1 Cor. XIII, 7), quaa diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus san- donum (Rom. v, 5). Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in cis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora corum, reminiscamini quia ego dixi vobia (Joan. xvi, 4). Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum ve- ncrit paracletus ille, testimonium perhibebit de mev ne ista timendo taceatis, unde fiet ut atiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio nun dixi, quia vobiscum etam, et ego vos consolabar mea corporali presentia, exhibita humanis sensibus ve siris, quam parvuli capere poL ratis.
3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, mquit, ex vobis interrogat me, Quo vadis ? Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturns, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent (Joan. XIII, 36). Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Ntes enim suscepit cum quando ascendit ab cis; et euntem in caelum non verbis quas sieruut, sed oculis deduxerunt (Act. i, 9-11).
4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem 1 dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus san ctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurns. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos: tanquom diceret, Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tcnera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurie. tis; si carni carnalitcr haeseritis, capaces Spiritus non critis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit ? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic vencrat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum bapt:zatum venisse atque mansisse (Joan. I, 32), imo vero a qno scimus eum nunquam separabilem fuisse ? Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum ? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. IIoc nimirum significare voluit ma gister bonus dicendo, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
5. Christo autem discedente corporaliter, non sohun Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam gi ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus sanctus; ubiest ejus Promissio dicentis, Ecce ego vobiscum tuM utque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23): cum.et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animali. bus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spirito sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, ant Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unas. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, sin. gillatim tamen commendaretur distiuctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt, nunquam videri potest separatio naturarum.
6. Quod autem seqnitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Id. xvi, 8-11): tanquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tanquamipsa sit justitia non videre Christum, et tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum ne fiat obscurius brevitate; aed alio potius quantum Dominus adjuverit explicandum.
On this page